monumenta.ch > Augustinus > 123
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS CXXII De eo quod sequitur, Multa quidem et alia signa fecit Iesus; usque ad id, Et cum tanti essent, non est scissum rete. <<<     >>> TRACTATUS CXXIV Ab eo loco, Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me, etc., usque in finem Evangelii.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS CXXIII De eo quod dicit Iesus, Venite, prandete; usque ad id, Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. [Ioan. XXI,12-19. ]

1 In eo quod tertio Dominus post resurrectionem manifestavit se discipulis suis, beati Ioannis apostoli Evangelium terminatur: in quo iam pertractavimus, ut valuimus, partem priorem, usque ad eum locum ubi narratum est captos fuisse pisces centum quinquaginta tres a discipulis quibus se demonstravit, et cum magni essent, retia non esse disrupta. Deinde quae sequuntur consideranda sunt, et quantum adiuvat Dominus, sicut res postulare videbitur, disserenda. Peracta quippe illa piscatione, Dicit eis Iesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum, Tu quis es? scientes quia Dominus est. Si ergo sciebant, quid opus erat ut interrogarent? si autem non opus erat, quare dictum est, non audebant; quasi opus esset, sed timore aliquo non auderent? Sensus ergo hic est: tanta erat evidentia veritatis, qua Iesus illis discipulis apparebat, ut eorum non solum negare, sed nec dubitare quidem ullus auderet; quoniam si quisquam dubitaret, utique interrogare deberet. Sic ergo dictum est, Nemo audebat eum interrogare, Tu quis es? ac si diceretur, Nemo audebat dubitare quod ipse esset.
2 Et venit Iesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. Ecce dictum est etiam quid pranderent: de quo prandio aliquid suave ac salubre dicemus et nos, si pascat et nos. Superius narratum est quod isti discipuli, quando descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Ubi non est intelligendum etiam superpositum panem fuisse prunis, sed tantum subaudiendum, Viderunt. Quod verbum si repetamus eo loco ubi subaudiendum est, ita totum dici potest: Viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem viderunt. Vel ita potius: Viderunt prunas positas, et piscem superpositum, viderunt et panem. Iubente etiam Domino attulerunt et de piscibus quos ipsi ceperant; quod eos fecisse quamvis a narrante non esset expressum, tamen Dominum iussisse non tacitum est. Ait enim: Afferte de piscibus quos apprehendistis nunc [Ioan. XXI, 9, 10]. Et utique iubente illo eos non fecisse quis credat? Hinc ergo fecit prandium Dominus illis septem discipulis suis, de pisce scilicet quem prunis superpositum viderant, huic adiungens ex illis quos ceperant, et de pane quem nihilominus eos vidisse narratum est. Piscis assus, Christus est passus. Ipse est et panis qui de coelo descendit [Id. VI, 41]. Huic incorporatur Ecclesia ad participandam beatitudinem sempiternam. Propter quod dictum est, Afferte de piscibus quos apprehendistis nunc; ut omnes qui hanc spem gerimus, per illum septenarium numerum discipulorum, per quem potest hoc loco nostra universitas intelligi figurata, tanto Sacramento nos communicare nossemus, et eidem beatitudini sociari. Hoc Domini prandium est cum discipulis suis, ad quod Ioannes Evangelium suum, cum haberet de Christo alia multa quae diceret, magna, ut existimo, et rerum magnarum contemplatione concludit. Hic enim Ecclesia qualis in solis bonis futura est, significatur per capturam centum quinquaginta trium piscium; et eis qui haec credunt, sperant, diligunt, participatio tantae beatitudinis per hoc prandium demonstratur.
3 Hoc iam tertio, inquit, manifestatus est Iesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis. Quod non ad ipsas demonstrationes, sed ad dies referre debemus (id est primo die, cum surrexit; et post dies octo, quando discipulus Thomas vidit et credidit, et hodie quando hoc de piscibus fecit; post quot autem dies id fecerit, dictum non est): nam ipso primo die non semel visus est, sicut Evangelistarum omnium testimonia collata demonstrant: sed, sicut dictum est, secundum dies numerandae sunt manifestationes eius, ut ista sit tertia; prima quippe habenda sit [Est, iuxta Er. Lugd. et Ven. M.], eademque una propter unum diem, quotiescumque se et quibuscumque, die illo quo resurrexit, ostendit; secunda post dies octo, et haec tertia, et deinde quoties voluit usque ad diem quadragesimum, quo ascendit in coelum, quamvis non scripta sint omnia.
4 'Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro: Simon Ioannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei iterum: Simon Ioannis, diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tertio: Simon Ioannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, Amas me; et dicit ei: Domine, tu omnia scis, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce oves meas. Amen, amen dico tibi; cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum.' Hunc invenit exitum ille negator, et amator; praesumendo elatus, negando prostratus, flendo purgatus, confitendo probatus, patiendo coronatus: hunc invenit exitum, ut pro eius nomine perfecta dilectione moreretur, cum quo se moriturum perversa festinatione promiserat. Faciat eius resurrectione firmatus, quod immature pollicebatur infirmus. Hoc enim oportebat, ut prius Christus pro Petri salute, deinde Petrus pro Christi praedicatione moreretur. Praeposterum fuit quod audere coeperat humana temeritas, cum istum disposuisset ordinem veritas. Animam suam se positurum pro Christo Petrus putabat [Ioan. XIII, 37], pro liberatore liberandus; cum Christus venisset animam suam positurus pro suis omnibus [Duo Mss., pro suis ovibus.], in quibus erat et Petrus; quod ecce iam factum est. Nunc iam firmitas cordis ad suscipiendam mortem pro nomine Domini vera ipso donante sumatur, non falsa nobis errantibus praesumatur. Nunc est ut vitae huius non metuamus interitum; quia resurgente Domino vitae alterius praecessit exemplum. Nunc est, Petre, ut mortem non timeas; quia vivit quem mortuum dolebas, et quem pro nobis mori carnali amore prohibebas [Matth. XVI, 21, 22]. Ausus es praevenire ductorem, formidasti eius persecutorem: iam pretio pro te fuso, nunc est ut sequaris emptorem, et sequaris omnino usque ad mortem crucis. Verba eius audisti, quem iam veracem probasti; passurum te ipse praedixit, qui te praedixerat negaturum.
5 Sed prius Dominus quod sciebat interrogat, nec semel, sed iterum ac tertio, utrum Petrus eum diligat; nec aliud toties audit a Petro, quam se diligi; nec aliud toties commendat Petro, quam suas oves pasci. Redditur negationi trinae trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori, et plus vocis elicuisse videatur mors imminens, quam vita praesens. Sit amoris officium, pascere dominicum gregem; si fuit timoris indicium, negare pastorem. Qui hoc animo pascunt oves Christi, ut suas velint esse non Christi, se convincuntur amare, non Christum; vel gloriandi, vel dominandi, vel acquirendi cupiditate, non obediendi et subveniendi et Deo placendi charitate. Contra hos ergo vigilat toties inculcata ista vox Christi, quos Apostolus gemit sua quaerere, non quae Iesu Christi [Philipp. II, 21]. Nam quid est aliud, Diligis me? pasce oves meas, quam si diceretur, Si me diligis, non te pascere cogita: sed oves meas, sicut meas pasce, non sicut tuas; gloriam meam in eis quaere, non tuam; dominium meum, non tuum; lucra mea, non tua; ne sis in eorum societate qui pertinent ad tempora periculosa, seipsos amantes, et caetera quae huic malorum initio connectuntur? Cum enim dixisset Apostolus, 'Erunt enim homines seipsos amantes;' secutus adiunxit, 'Amatores pecuniae, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, irreligiosi, sine affectione, detractores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, procaces, caecati, voluptatum amatores magis quam Dei; habentes speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes' [II Tim. III, 1-5]. Haec omnia mala ab eo velut fonte manant, quod primum posuit, seipsos amantes. Merito dicitur Petro, Diligis me? et respondet, Amo te; eique refertur, Pasce agnos meos: et hoc iterum, hoc tertio. Ubi etiam demonstratur unum atque idem esse amorem et dilectionem: nam etiam Dominus novissime non ait, Diligis me; sed, Amas me? Non ergo nos, sed ipsum amemus; et in pascendis ovibus eius ea quae sunt eius, non ea quae sunt nostra quaeramus. Nescio quo enim inexplicabili modo, quisquis seipsum, non Deum amat, non se amat; et quisquis Deum, non seipsum amat, ipse se amat. Qui enim non potest vivere de se, moritur utique amando se: non ergo se amat, qui ne vivat se amat. Cum vero ille diligitur de quo vivitur, non se diligendo magis diligit, qui propterea non se diligit, ut eum diligat de quo vivit. Non sint ergo seipsos amantes qui pascunt oves Christi, ne tanquam suas, sed tanquam ipsius eas pascant; et velint ex illis sua lucra conquirere, sicut amatores pecuniae; vel eis dominari, sicut elati; vel gloriari de honoribus quos ab eis sumunt, sicut superbi; vel in tantum progredi ut etiam haereses faciant, sicut blasphemi: nec cedant sanctis patribus, sicut parentibus non obedientes; et eis qui illos corrigere volunt quia perire nolunt, mala pro bonis reddant, sicut ingrati: interficiant animas et suas et alienas, sicut scelesti; materna Ecclesiae viscera dissipent, sicut irreligiosi; non compatiantur infirmis, sicut sine affectione; famam sanctorum maculare conentur, sicut detractores; cupiditates pessimas non refrenent, sicut incontinentes; exerceant lites, sicut immites; nesciant subvenire, sicut sine benignitate; indicent inimicis piorum quae occultanda cognoverint, sicut proditores; humanam verecundiam inverecunda exagitatione perturbent, sicut procaces; non intelligant neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant [I Tim. I, 7], sicut caecati; laetitias carnales spiritualibus gaudiis anteponant, sic ut voluptatum amatores magis quam Dei. Haec enim atque huiusmodi vitia, sive uni homini accidant omnia, sive his alia, illis alia dominentur, ex illa radice quodammodo pullulant, cum sunt homines seipsos amantes. Quod vitium maxime cavendum est eis qui pascunt oves Christi, ne sua quaerant, non quae Iesu Christi; et in usus cupiditatum suarum conferant, pro quibus sanguis fusus est Christi. Cuius amor in eo qui pascit oves eius, in tam magnum debet spiritualem crescere ardorem, ut vincat etiam mortis naturalem timorem, quo mori nolumus, et quando cum Christo vivere volumus. Nam et apostolus Paulus dicit se habere concupiscentiam dissolvi et esse cum Christo [Philipp. I, 23]: ingemiscit tamen gravatus, et non vult exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita [II Cor. V, 4]. Et huic Dominus dilectori suo, Cum senueris, inquit, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc enim ei dixit, significans qua morte clarificaturus erat Deum. Extendes, inquit, manus tuas, hoc est crucifigeris. Ad hoc autem ut venias, alius te cinget, et ducet, non quo vis, sed quo non vis. Prius dixit quod fieret, et deinde quomodo fieret. Non enim crucifixus, sed utique crucifigendus quo nollet est ductus: nam crucifixus non quo nolebat abiit, sed potius quo volebat. Solutus quippe a corpore volebat esse cum Christo, sed si fieri posset, praeter mortis molestiam vitam concupiscebat aeternam: ad quam molestiam nolens ductus est, sed ab ea volens eductus est: nolens ad eam venit, sed volens eam vicit; et reliquit hunc infirmitatis affectum quo nemo vult mori, usque adeo naturalem, ut eum beato Petro nec senectus auferre potuerit, cui dictum est, Cum senueris, duceris quo non vis. Propter nos consolandos hunc etiam in se transfiguravit ipse Salvator, dicens, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste [Matth. XXVI, 39]: qui utique mori venerat, nec habebat mortis necessitatem, sed voluntatem, potestate positurus animam suam, et rursus eam potestate sumpturus. Sed molestia quantacumque sit mortis, debet eam vincere vis amoris, quo amatur ille qui cum sit vita nostra, etiam mortem voluit perferre pro nobis. Nam si nulla esset mortis vel parva molestia, non esset tam magna martyrum gloria. Sed si pastor bonus qui posuit animam suam pro ovibus suis [Ioan. X, 18, 11], ex ipsis ovibus tam multos sibi martyres fecit; quanto magis debent usque ad mortem pro veritate certare, et usque ad sanguinem adversus peccatum, quibus oves ipsas pascendas, hoc est, docendas regendasque committit? Ac per hoc praecedente passionis eius exemplo, quis non videat magis debere imitando pastori haerere pastores, si eum multae etiam imitatae sunt oves, sub quo pastore uno in grege uno, et pastores ipsi sunt oves? Omnes quippe fecit suas oves, pro quibus est omnibus passus; quia et ipse ut pro omnibus pateretur, ovis est factus.
Augustinus HOME

bke15.196r bke16.116v

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS CXXII De eo quod sequitur, Multa quidem et alia signa fecit Iesus; usque ad id, Et cum tanti essent, non est scissum rete. <<<     >>> TRACTATUS CXXIV Ab eo loco, Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me, etc., usque in finem Evangelii.
monumenta.ch > Augustinus > 123

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik