Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS CXXI De eo quod sequitur, Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli; usque ad id, Beati qui non viderunt et crediderunt. [Ioan. XX,10-29. ]
1 | Sublatum esse Dominum de monumento, discipulis eius Petro et Ioanni nuntiaverat Maria Magdalene: quo illi venientes, invenerunt sola linteamina, quibus corpus fuerat involutum; et quid aliud credere potuerunt, nisi quod dixerat, quod etiam ipsa crediderat? Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli: id est, ubi habitabant, et unde ad monumentum cucurrerant. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Viris enim redeuntibus, infirmiorem sexum in eodem loco fortior figebat affectus. Et oculi qui Dominum quaesierant et non invenerant, lacrymis iam vacabant, amplius dolentes quod fuerat de monumento ablatus, quam quod fuerat in ligno occisus; quoniam magistri tanti, cuius eis vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat. Tenebat itaque ad monumentum iam dolor iste mulierem. Cum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum. Cur hoc fecerit nescio. Non enim nesciebat non ibi esse iam quem quaerebat; quandoquidem inde sublatum et discipulis ipsa nuntiaverat; et illi ad monumentum venerant, et non solum intuendo, sed etiam intrando corpus Domini quaesierant, nec invenerant. Quid sibi ergo vult quod ista cum fleret, rursum in monumentum inclinata prospexit? Utrum quod nimium dolebat, nec suis nec illorum oculis facile putabat esse credendum? An potius divino instinctu in animo eius effectum est ut prospiceret? Prospexit enim, Et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. Quid est quod unus ad caput, et ad pedes alter sedebat? An, quoniam qui graece Angeli dicuntur, latine sunt nuntii, isto modo Christi Evangelium velut a capite usque ad pedes, ab initio usque in finem significabant esse nuntiandum? Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posueruut eum. Angeli lacrymas prohibebant: ubi quid aliud quam futurum quodammodo gaudium nuntiabant? Ita enim dixerunt, Quid ploras? ac si dicerent, Noli plorare. At illa eos putans interrogasse nescientes, causas prodit lacrymarum. Quia tulerunt, inquit, Dominum meum: Dominum suum vocans corpus exanime Domini sui, a toto partem significans; sicut omnes confitemur Iesum Christum Filium Dei unicum Dominum nostrum, quod utique simul est et Verbum et anima et caro, crucifixum tamen et sepultum, cum sola eius sepulta sit caro. Et nescio, inquit, ubi posuerunt eum. Haec erat causa maior doloris, quia nesciebat quo iret ad consolandum dolorem. Sed hora iam venerat qua id quod nuntiatum quodammodo fuerat ab angelis flere prohibentibus, gaudium succederet fletibus. |
2 | Denique 'haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Iesum stantem, et non sciebat quia Iesus est. Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Dicit ei Iesus: Maria. Conversa illa dicit ei, Rabboni; quod dicitur Magister.' Nemo calumnietur mulieri quod hortulanum dixerit dominum, et Iesum Magistrum. Ibi enim rogabat, hic agnoscebat: ibi honorabat hominem a quo beneficium postulabat; hic recolebat doctorem a quo discernere humana et divina discebat. Appellabat dominum cuius ancilla non erat, ut per eum perveniret ad Dominum cuius erat. Aliter ergo Dominum dixit, Sustulerunt Dominum meum; aliter autem, Domine, si tu sustulisti eum. Nam et Prophetae appellaverunt dominos eos qui homines erant; sed aliter illum de quo scriptum est, Dominus nomen ei [Psal. LXVII, 5]. Sed ista mulier quae iam fuerat conversa retrorsum ut videret Iesum, quando eum putavit esse hortulanum, et cum illo utique loquebatur, quomodo rursus conversa dicitur, ut ei diceret, Rabboni; nisi quia tunc conversa corpore, quod non erat, putavit, nunc corde conversa, quod erat agnovit? |
3 | 'Dicit ei Iesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis, Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.' Est in his verbis quod breviter quidem, sed tamen attentius pertractare debemus. Iesus quippe mulierem quae illum magistrum agnovit et appellavit, cum haec ei responderet, fidem docebat: et hortulanus ille in eius corde, tanquam in horto suo granum sinapis seminabat. Quid est ergo, Noli me tangere? Et tanquam huius prohibitionis causa quaereretur, adiunxit, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Quid est hoc? Si stans in terra non tangitur, sedens in coelo quomodo ab hominibus tangeretur? Qui certe antequam ascenderet, discipulis se tangendum obtulit dicens, sicut Lucas evangelista testatur, Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere [Luc. XXIV, 39]: vel quando dixit discipulo Thomae, Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum. Quis autem tam sit absurdus, ut dicat eum a discipulis quidem antequam ad Patrem ascendisset, voluisse se tangi; a mulieribus autem noluisse, nisi cum ascendisset ad Patrem? Sed nec sic, qui vellet, desipere sineretur. Leguntur enim etiam feminae post resurrectionem antequam ad Patrem ascenderet, tetigisse Iesum, in quibus erat etiam ipsa Maria Magdalene, narrante Matthaeo quod occurrerit illis Iesus dicens, Avete. Illae autem accesserunt, inquit, et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum [Matth. XXVIII, 9]. Hoc a Ioanne praetermissum est, sed a Matthaeo verum dictum. Restat ergo ut aliquod in his verbis lateat sacramentum; quod sive inveniamus, sive invenire minime valeamus, inesse tamen nullo modo dubitare debemus. Aut ergo sic dictum est, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum, ut in illa femina figuraretur Ecclesia de Gentibus, quae in Christum non credidit, nisi cum ascendisset ad Patrem: aut sic in se credi voluit Iesus, hoc est, sic se spiritualiter tangi, quod ipse et Pater unum sint. Eius quippe intimis sensibus quodammodo ascendit ad Patrem, qui sic in eo profecerit ut Patri agnoscat aequalem: aliter non recte tangitur, id est, aliter non recte in eum creditur. Poterat autem sic credere Maria, ut eum putaret imparem Patri, quod utique prohibetur cum ei dicitur, Noli me tangere: id est, Noli in me sic credere, quemadmodum adhuc sapis; noli tuum sensum huc usque pertendere quod pro te factus sum, nec transire ad illud per quod facta es. Quomodo enim non carnaliter adhuc in eum credebat, quem sicut hominem flebat? Nondum enim ascendi, inquit, ad Patrem meum: ibi me tanges, quando me credideris Patri non imparem Deum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis, Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum. Non ait, Patrem nostrum: aliter ergo meum, aliter vestrum; natura meum, gratia vestrum. Et Deum meum, et Deum vestrum. Neque hic dixit, Deum nostrum: ergo et hic aliter meum, aliter vestrum; Deum meum sub quo et ego homo sum, Deum vestrum inter quos et ipsum mediator sum. |
4 | 'Venit Maria Magdalene annuntians discipulis, Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. Cum esset ergo sero die illa una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum, venit Iesus, et stetit in medio, et dicit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus.' Clavi enim manus fixerant, lancea latus eius aperuerat: ubi ad dubitantium corda sananda, vulnerum sunt servata vestigia. Moli autem corporis ubi divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt. Ille quippe non eis apertis intrare potuit, quo nascente virginitas matris inviolata permansit. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Iteratio confirmatio est; ipse quippe dat per prophetam promissam pacem super pacem [Isai. XXVI, 3]. Sicut misit me Pater, inquit, et ego mitto vos. Aequalem Patri Filium novimus, sed hic verba Mediatoris agnoscimus. Medium quippe se ostendit dicendo, Ille me, et ego vos. Hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum. Insufflando significavit Spiritum sanctum non Patris solius esse Spiritum, sed et suum. Quorum remiseritis, inquit, peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, relenta sunt. Ecclesiae charitas quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, participum suorum peccata dimittit: eorum autem qui non sunt eius participes, tenet. Ideo posteaquam dixit, Accipite Spiritum sanctum; hoc continuo de peccatorum remissione ac detentione subiecit. |
5 | 'Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus: Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam. Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum; et noli esse incredulus, sed fidelis. Respondit Thomas et dixit ei: Dominus meus et Deus meus.' Videbat tangebatque hominem, et confitebatur Deum quem non videbat neque tangebat; sed per hoc quod videbat atque tangebat, illud iam remota dubitatione credebat. Dicit ei Iesus: Quia vidisti me, credidisti. Non ait, tetigisti me; sed, vidisti me: quoniam generalis quodammodo sensus est visus. Nam et per alios quatuor sensus nominari solet: velut cum dicimus, Audi et vide quam bene sonet, olfac et vide quam bene oleat, gusta et vide quam bene sapiat, tange et vide quam bene caleat. Ubique sonuit, Vide, cum visus proprie non negetur ad oculos pertinere. Unde et hic ipse Dominus, Infer, inquit, digitum tuum huc, et vide manus meas: quid aliud ait quam, Tange et vide? Nec tamen oculos ille habebat in digito. Ergo sive intuendo, sive etiam tangendo, Quia vidisti me, inquit, credidisti. Quamvis dici possit non ausum fuisse discipulum tangere, cum se offerret ille tangendum: non enim scriptum est, Et tetigit Thomas. Sed sive aspiciendo tantum, sive etiam tangendo viderit et crediderit, illud quod sequitur, magis gentium fidem praedicat atque commendat, Beati qui non viderunt, et crediderunt. Praeteriti temporis usus est verbis, tanquam ille qui quod erat futurum, in sua noverat praedestinatione iam factum. Sed iam sermo iste a prolixitate cohibendus est: donabit Dominus ut de his quae restant alias disputemus. |