monumenta.ch > Augustinus > 120
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS CXIX Ab eo quod sequitur, Et milites quidem haec fecerunt; usque ad id, Et inclinato capite tradidit spiritum. <<<     >>> TRACTATUS CXXI De eo quod sequitur, Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli; usque ad id, Beati qui non viderunt et crediderunt.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS CXX Ab eo quod sequitur, Iudaei ergo, quoniam parasceve erat, etc.; usque ad id, Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. [Ioan. XIX,31-42, et ][Ioan. XX,1-9. ]

1 Posteaquam Dominus Iesus, peractis omnibus quae ante suam mortem peragi oportere praesciebat, quando voluit tradidit spiritum, quae deinde secuta sunt, Evangelista narrante videamus. 'Iudaei ergo, inquit, quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.' Non crura tollerentur, sed hi quibus ideo frangebantur ut morerentur, et auferrentur ex ligno; ne pendentes in crucibus magnum diem festum sui diurni [Lov., diuturni. Alii codices, diurni.] cruciatus horrore foedarent.
2 'Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura: sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.' Vigilanti verbo Evangelista usus est, ut non diceret, Latus eius percussit, aut vulneravit, aut quid aliud; sed, aperuit: ut illic quodammodo vitae ostium panderetur, unde Sacramenta Ecclesiae manaverunt, sine quibus ad vitam quae vera vita est, non intratur. Ille sanguis in remissionem fusus est peccatorum: aqua illa salutare temperat poculum; haec et lavacrum praestat, et potum. Hoc praenuntiabat quod Noe in latere arcae ostium facere iussus est [Gen. VI, 16], qua intrarent animalia quae non erant diluvio peritura, quibus praefigurabatur Ecclesia. Propter hoc prima mulier facta est de latere viri dormientis [Id. II, 22], et appellata est vita materque vivorum [Id. III, 20]. Magnum quippe significavit bonum, ante magnum praevaricationis malum [In tribus Mss., et apud Alcuinum, post haec verba, ante magnum praevaricationis malum, additur, in habitu iacentis et dormientis.]. Hic secundus Adam inclinato capite in cruce dormivit, ut inde formaretur ei coniux, quod de latere dormientis effluxit. O mors unde mortui reviviscunt! Quid isto sanguine mundius? quid vulnere isto salubrius?
3 Et qui vidit, inquit, testimonium perhibuit, et verum est testimonium eius: et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. Non dixit, ut et vos sciatis; sed ut credatis: scit enim qui vidit, cuius credat testimonio qui non vidit. Magis autem ad fidem credere pertinet quam videre. Nam quid est aliud credere, quam fidem accommodare? Facta sunt enim haec, inquit, ut Scriptura impleretur. Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit, Videbunt in quem confixerunt. Duo testimonia de Scripturis reddidit singulis rebus quas factas fuisse narravit. Nam quia dixerat, Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, ad hoc pertinet testimonium, Os non comminuetis ex eo: quod praeceptum est eis qui celebrare Pascha iussi sunt ovis immolatione in veteri Lege, quae Dominicae passionis umbra praecesserat. Unde Pascha nostrum immolatus est Christus [I Cor. V, 7]: de quo et Isaias propheta praedixerat, Sicut ovis ad immolandum ductus est [Isai. LIII, 7]. Item quia subiunxerat dicens, Sed unus militum lancea latus eius aperuit; ad hoc pertinet alterum testimonium, Videbunt in quem confixerunt: ubi promissus est Christus, in ea qua crucifixus est carne venturus.
4 'Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia (eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum), ut tolleret corpus Iesu: et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Iesu. Venit autem Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.' Non ita distinguendum est, ut dicamus, primum ferens mixturam myrrhae; sed ut quod dictum est, primum, ad superiorem sensum pertineat. Venerat enim Nicodemus ad Iesum nocte primum, quod idem Ioannes narravit in prioribus Evangelii sui partibus [Ioan. III, 1, 2]. Hic ergo intelligendum est ad Iesum, non tunc solum, sed tunc primum venisse Nicodemum; ventitasse autem postea ut fieret audiendo discipulus: quod certe modo in revelatione corporis beatissimi Stephani fere omnibus gentibus declaratur [Eam revelationem, qua i sius etiam Nicodemi corpus detectum uit, ad anni 415 finem referunt, freti auctoritate Luciani presbyteri, in libello hac de re conscripto.]. Acceperunt ergo corpus Iesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis sepelire. Non mihi videtur Evangelista frustra dicere voluisse, sicut mos est Iudaeis sepelire: ita quippe, nisi fallor, admonuit in huiusmodi officiis quae mortuis exhibentur, morem cuiusque gentis esse servandum.
5 Erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. Sicut in Mariae virginis utero nemo ante illum, nemo post illum conceptus est; ita in hoc monumento nemo ante illum, nemo post illum sepultus est. 'Ibi ergo propter parasceven Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.' Acceleratam vult intelligi sepulturam, ne advesperasceret; quando iam propter parasceven, quam coenam puram Iudaei latine usitatius apud nos vocant, facere tale aliquid non licebat.
6 Una autem sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum; et vidit lapidem sublatum a monumento. Una sabbati est, quem iam diem dominicum propter Domini resurrectionem mos Christianus appellat: quem Matthaeus solus in Evangelistis primam sabbati nominavit [Matth. XXVIII, 1]. Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Iesus; et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. Nonnulli codices etiam graeci habent, Tulerunt Dominum meum, quod videri dictum potest propensiore charitatis vel famulatus affectu; sed hoc in pluribus codicibus quos in promptu habuimus, non invenimus.
7 Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul, et il alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Advertenda hic et commendanda est recapitulatio, quomodo reditum est ad id quod fuerat praetermissum; et tamen quasi hoc sequeretur adiunctum est. Cum enim iam dixisset, venerunt ad monumentum, regressus est ut narraret quomodo venerunt; atque ait, currebant autem duo simul, etc. Ubi ostendit quod praecurrens ad monumentum prior venerit alius ille discipulus, quem seipsum significat, sed tanquam de alio cuncta narrat [Er. Lugd. et Ven., sed tanquam de alio, more sanctae Scripturae, cuncta narrat. Verba, more sanctae Scripturae, ad textum non pertinere videntur, et apud Er. Guill. necnon apud Lov., uncis concluduntur. M.].
8 'Et cum se inclinasset, inquit, vidit posita linteamina, non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum; et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.' Putamusne nihil ista significant? Nequaquam hoc putaverim. Sed ad alia festinamus, in quibus immorari quaestionis vel obscuritatis alicuius necessitate compellimur. Nam ista quae per seipsa manifesta sunt, quid singula etiam significent, quaerere sanctae quidem deliciae sunt, sed otiosorum, quod non sumus nos.
9 Tunc ergo introiit, et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum. Prior venit, et posterior intravit. Neque hoc utique vacat, sed mihi ad ista non vacat. Et vidit, inquit, et credidit. Hic nonnulli parum attendentes, putant hoc Ioannem credidisse, quod Iesus resurrexit; sed quod sequitur, hoc non indicat. Quid sibi enim vult quod statim adiunxit, Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere? Non ergo eum credidit resurrexisse, quem nesciebat oportere resurgere. Quid ergo vidit? quid credidit? Vidit scilicet inane monumentum, et credidit quod dixerat mulier, eum de monumento esse sublatum. Nondum enim sciebant Scripturam, quia oporteret eum a mortuis resurgere. Et ideo quando id ab ipso Domino audiebant, quamvis apertissime diceretur; consuetudine audiendi ab illo parabolas, non intelligebant, et aliquid aliud eum significare credebant. Sed ea quae sequuntur in sermonem alium differamus.
Augustinus HOME

bke15.192r bke16.116v

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS CXIX Ab eo quod sequitur, Et milites quidem haec fecerunt; usque ad id, Et inclinato capite tradidit spiritum. <<<     >>> TRACTATUS CXXI De eo quod sequitur, Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli; usque ad id, Beati qui non viderunt et crediderunt.
monumenta.ch > Augustinus > 120

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik