monumenta.ch > Augustinus > 119
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS CXVIII In haec verba, Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius, etc. <<<     >>> TRACTATUS CXX Ab eo quod sequitur, Iudaei ergo, quoniam parasceve erat, etc.; usque ad id, Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS CXIX Ab eo quod sequitur, Et milites quidem haec fecerunt; usque ad id, Et inclinato capite tradidit spiritum. [Ioan. XIX,24-30. ]

1 Crucifixo Domino, posteaquam divisio vestimentorum eius etiam sorte missa completa est, quae deinde narret Ioannes evangelista videamus. 'Et milites quidem,' inquit, 'haec fecerunt. Stabant autem iuxta crucem Iesu, mater eius, et soror matris eius Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat, dicit matri suae, Mulier, ecce filius tuus: deinde dicit discipulo, Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.' Haec nimirum est illa hora de qua Iesus aquam conversurus in vinum, dixerat matri, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea [Ioan. II, 4]. Hanc itaque horam praedixerat quae tunc nondum venerat, in qua deberet agnoscere moriturus, de qua fuerat mortaliter natus. Tunc ergo divina facturus, non divinitatis, sed infirmitatis matrem velut incognitam repellebat: nunc autem humana iam patiens, ex qua fuerat factus homo, affectu commendabat humano. Tunc enim qui Mariam creaverat, innotescebat virtute: nunc vero quod Maria pepererat, pendebat in cruce [Vid. supra, Tract. 8.].
2 Moralis igitur insinuatur locus. Facit quod faciendum admonet, et exemplo suo suos instruxit praeceptor bonus, ut a filiis piis impendatur cura parentibus: tanquam lignum illud ubi erant fixa membra morientis, etiam cathedra fuerit magistri docentis. Ex hac sana doctrina didicerat Paulus apostolus quod docebat, quando dicebat: Si quis autem suis, et maxime domesticis non providet, fidem negavit, et est infideli deterior [I Tim. V, 8]. Quid autem tam cuique domesticum quam parentes filiis, aut parentibus filii? Huius itaque saluberrimi praecepti ipse magister sanctorum de seipso constituebat exemplum, quando non ut famulae Deus quam creaverat et regebat, sed ut matri homo de qua creatus fuerat et quam relinquebat, alterum pro se quodammodo filium providebat. Nam cur hoc fecerit, quod sequitur indicat: ait enim Evangelista, Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua, de seipso dicens. Sic quippe commemorare se solet, quod eum diligebat Iesus: qui utique omnes, sed ipsum prae caeteris et familiarius diligebat, ita ut in convivio super pectus suum discumbere faceret [Ioan. XIII, 23]; credo ut istius Evangelii, quod per eum fuerat praedicaturus, divinam excellentiam hoc modo altius commendaret.
3 Sed in quae sua Ioannes matrem Domini accepit? Neque enim non ex eis erat qui dixerunt ei, Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Sed ibi quoque audierat, Quicumque ista dimiserit propter me, accipiet in hoc saeculo centies tantum [Matth. XIX, 27, 29]. Habebat ergo ille discipulus centupliciter plura quam dimiserat, in quae susciperet eius matrem qui illa donaverat. Sed in ea societate beatus Ioannes receperat centuplum, ubi nemo dicebat aliquid suum, sed erant illis omnia communia; sicut in Apostolorum Actibus scriptum est. Sic enim Apostoli erant, quasi nihil habentes, et omnia possidentes [II Cor. VI, 10]. Quomodo ergo matrem magistri et Domini sui discipulus et famulus accepit in sua, ubi aliquid suum nemo dicebat? An quia paulo post in eodem libro legitur, Quotquot enim possessores praediorum vel domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, et ponebant ad pedes Apostolorum: distribuebatur autem unicuique prout opus erat [Act. IV, 32-35], intelligendum est sic distributum fuisse huic discipulo quod opus erat, ut illic etiam beatae Mariae tanquam matris eius portio poneretur; magisque sic debemus accipere quod dictum est, Ex illa hora suscepit eam discipulus in sua, ut ad eius curam quidquid ei esset necessarium pertineret? Suscepit ergo eam in sua, non praedia, quae nulla propria possidebat; sed officia, sed propria dispensatione exsequenda curabat.
4 Deinde subiungit: 'Postea sciens Iesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio. Vas ergo positum erat aceto plenum; illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite, tradidit spiritum.' Quis potest quae facit, ita disponere, quomodo disposuit homo iste quae passus est? Sed homo mediator Dei et hominum; homo de quo praedictum legitur, Et homo est, et quis agnoscet eum? quoniam homines per quos haec fiebant, non agnoscebant hominem Deum. Homo namque apparebat qui Deus latebat; patiebatur haec omnia qui apparebat, et idem ipse disponebat haec omnia qui latebat. Vidit ergo quia consummata sunt omnia quae oportebat ut fierent antequam acciperet acetum et traderet spiritum; atque ut hoc etiam consummaretur quod Scriptura praedixerat, Et in siti mea potaverunt me aceto [Psal. LXVIII, 22], Sitio, inquit: tanquam diceret, Hoc minus fecistis, date quod estis. Iudaei quippe ipsi erant acetum, degenerantes a vino Patriarcharum et Prophetarum; et tanquam de pleno vase, de iniquitate mundi huius impleti, cor habentes velut spongiam, cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentum. Hyssopum autem cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba est humilis, et pectus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter accipimus: quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt. Unde est illud in psalmo, Asperges me hyssopo, et mundabor [Psal. L, 9]. Christi namque humilitate mundamur; quia nisi humiliasset semetipsum, factus obediens usque ad mortem crucis [Philipp. II, 8], non utique sanguis eius in peccatorum remissionem, hoc est, in nostram mundationem fuisset effusus.
5 Nec moveat quomodo spongia ori eius potuerit admoveri, qui in cruce fuerat exaltatus a terra. Sicut enim apud alios evangelistas legitur, quod hic praetermisit, in arundine est factum [Matth. XXVII, 48, ] [et Marc. XV, 36], ut in spongia talis potus ad crucis sublimia levaretur. Per arundinem vero Scriptura significabatur, quae implebatur hoc facto. Sicut enim lingua dicitur vel graeca vel latina, vel alia quaelibet sonum significans, qui lingua promitur; sic arundo dici potest littera, quae arundine scribitur. Sed sonos significantes vocis humanae usitatissime dicimus linguas: Scripturam vero arundinem dici, quo minus est usitatum, eo magis est mystice figuratum. Faciebat ista populus impius, patiebatur ista misericors Christus. Qui faciebat, quid faceret nesciebat: qui patiebatur autem, non solum quid fieret et cur fieret sciebat, verum etiam de male facientibus bene ipse faciebat.
6 Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est. Quid, nisi quod prophetia tanto ante praedixerat? Deinde quia nihil remanserat quod antequam moreretur fieri adhuc oporteret, tanquam ille qui potestatem habebat ponendi animam suam, et iterum sumendi eam [Ioan. X, 18], peractis omnibus quae ut peragerentur exspectabat, Inclinato capite tradidit spiritum. Quis ita dormit quando voluerit, sicut Iesus mortuus est quando voluit? Quis ita vestem ponit quando voluerit, sicut se carne exuit quando voluit? Quis ita cum voluerit abit, quomodo cum voluit obiit? Quanta speranda vel timenda potestas est iudicantis, si apparuit tanta morientis?
Augustinus HOME

bke15.191v bke16.116v

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS CXVIII In haec verba, Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius, etc. <<<     >>> TRACTATUS CXX Ab eo quod sequitur, Iudaei ergo, quoniam parasceve erat, etc.; usque ad id, Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere.
monumenta.ch > Augustinus > 119

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik