Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS CXV De eo quod dicitur, Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus; usque ad id, Erat autem Barabbas latro. [Ioan. XVIII,33-40. ]
1 | Quid Pilatus dixerit Christo, quidve Pilato ille responderit, isto sermone considerandum atque tractandum est. Cum enim dictum esset Iudaeis, 'Accipite eum vos, et secundum Legem vestram iudicate eum' atque illi respondissent, 'Nobis non licet occidere quemquam; introivit iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Iesum, et dixit ei: Tu es rex Iudaeorum? Et respondit Iesus: A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me?' Sciebat utique Dominus et quod ipse interrogavit, et quod ille responsurus fuit; sed tamen dici voluit, non ut ipse sciret, sed ut scriberetur quod nos voluit ut sciremus. 'Respondit Pilatus: Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? Respondit Iesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudaeis: nunc autem regnum meum non est hinc.' Hoc est quod bonus magister scire nos voluit: sed prius nobis demonstranda fuerat vana hominum de regno eius opinio, sive Gentium, sive Iudaeorum, a quibus id Pilatus audierat: quasi propterea morte fuisset plectendus, quod illicitum affectaverit regnum; vel quoniam solent regnaturis invidere regnantes, et videlicet cavendum erat ne eius regnum sive Romanis, sive Iudaeis esset adversum. Poterat autem Dominus quod ait, Regnum meum non est de hoc mundo, etc., ad primam interrogationem praesidis respondere, ubi ei dixit, Tu es rex Iudaeorum? sed eum vicissim interrogans utrum hoc a semetipso diceret, an audisset ab aliis, illo respondente ostendere voluit hoc sibi apud illum fuisse a Iudaeis velut crimen obiectum: patefaciens nobis cogitationes hominum, quas ipse noverat, quoniam vanae sunt [Psal. XCIII, 11]; eisque post responsionem Pilati, iam Iudaeis et Gentibus opportunius aptiusque respondens, Regnum meum non est de hoc mundo. Quod si interroganti Pilato continuo respondisset; non etiam Iudaeis, sed solis Gentibus hoc de se opinantibus respondisse videretur. Nunc vero quoniam respondit Pilatus, Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; abstulit a se suspicionem, qua posset putari a semetipso dixisse quod Iesum regem dixerat esse Iudaeorum, id se a Iudaeis audisse demonstrans. Deinde dicendo, Quid fecisti? satis ostendit illud ei pro crimine obiectum: tanquam diceret, Si regem te negas, quid fecisti ut tradereris mihi? Quasi mirum non esset si puniendus iudici traderetur, qui se diceret regem: si autem hoc non diceret, quaerendum ab illo esset quid aliud forte fecisset, unde tradi iudici dignus esset. |
2 | Audite ergo, Iudaei et Gentes; audi, circumcisio; audi, praeputium; audite, omnia regna terrena: Non impedio dominationem vestram in hoc mundo, Regnum meum non est hoc mundo. Nolite metuere metu vanissimo quo Herodes ille maior, cum Christus natus nuntiaretur, expavit, et tot infantes ut ad eum mors perveniret, occidit [Matth. II, 3, 16], timendo magis quam irascendo crudelior, Regnum, inquit, meum non est de hoc mundo. Quid vultis amplius? Venite ad regnum quod non est de hoc mundo; venite credendo, et nolite saevire metuendo. Dicit quidem in prophetia de Deo Patre, Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius [Psal. II, 6]; sed Sion illa et mons ille non est de hoc mundo. Quod est enim eius regnum nisi credentes in eum, quibus dicit, De mundo non estis, sicut et ego non sum de mundo? Quamvis eos esse vellet in mundo: propter quod de illis dixit ad Patrem, Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex malo [Ioan. XVII, 16, 15]. Unde et hic non ait, Regnum meum non est in hoc mundo; sed, non est de hoc mundo. Et cum hoc probaret dicens, Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudaeis: non ait, Nunc autem regnum meum non est hic; sed, non est hinc. Hic est enim regnum eius usque in finem saeculi, habens inter se commixta zizania usque ad messem; messis enim finis est saeculi, quando messores venient, id est Angeli, et colligent de regno eius omnia scandala [Matth. XIII, 38-41]; quod utique non fieret, si regnum eius non esset hic. Sed tamen non est hinc; quia peregrinatur in mundo: regno suo quippe dicit, De mundo non estis, sed ego vos elegi de mundo [Ioan. XV, 19]. Erant ergo de mundo, quando regnum eius non erant, sed ad mundi principem pertinebant. De mundo est ergo quidquid hominum a vero quidem Deo creatum, sed ex Adam vitiata atque damnata stirpe generatum est: factum est autem regnum non iam de mundo, quidquid inde in Christo regeneratum est. Sic enim nos Deus eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae [Coloss. I, 13]: de quo regno dicit, Regnum meum non est de hoc mundo; vel, Regnum meum non est hinc. |
3 | Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Iesus: Tu dicis quia rex sum ego. Non quia regem se timuit confiteri; sed Tu dicis ita libratum est, ut neque se regem neget (rex est enim cuius regnum non est de hoc mundo), neque regem talem se esse fateatur, cuius regnum putetur esse de hoc mundo. Talem quippe ille sentiebat qui dixerat, Ergo rex es tu? cui responsum est, Tu dicis quia rex sum ego. Dictum est enim, Tu dicis, ac si dictum esset, carnalis carnaliter dicis. |
4 | Deinde subiungit: Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Non est producenda huius pronominis syllaba, quod ait, In hoc natus sum, tanquam dixerit, In hac re natus sum: sed corripienda, tanquam dixerit, Ad hanc rem natus sum, vel ad hoc natus sum; sicut ait, Ad hoc veni in mundum. In graeco namque Evangelio nihil est huius locutionis ambiguum . Unde manifestum est eum temporalem nativitatem suam hic commemorasse, qua incarnatus venit in mundum; non illam sine initio qua Deus erat, per quem Pater condidit mundum. In hoc ergo se dixit natum, id est propter hoc natum, et ad hoc venisse in mundum, utique nascendo de Virgine, ut testimonium perhibeat veritati. Sed quia non omnium est fides [II Thess. III, 2], adiunxit, atque ait: Omnis qui est ex veritate, audit meam vocem. Audit utique interioribus auribus, id est, obaudit meae voci: quod tantumdem valeret si diceret, Credit mihi. Cum itaque Christus testimonium perhibet veritati, profecto testimonium perhibet sibi: eius quippe vox est, Ego sum veritas [Ioan. XIV, 6]: et dixit alio quoque loco, Ego testimonium perhibeo de me [Ioan. VIII, 18]. Quod vero ait, Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam, gratiam commendavit qua secundum propositum vocat. De quo proposito dicit Apostolus, Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum Dei vocati sunt [Rom. VIII, 28]; propositum scilicet vocantis, non vocatorum: quod alibi apertius ita positum est, Collabora Evangelio secundum virtutem Dei, salvos nos facientis et vocantis vocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam [II Tim. I, 8, 9]. Nam si naturam cogitemus in qua creati sumus, cum omnes veritas creaverit, quis non est ex veritate? Sed non omnes sunt quibus ut audiant veritatem, hoc est ut obaudiant veritati, et credant in veritatem, ex ipsa veritate praestatur; nullis procul dubio praecedentibus meritis, ne gratia non sit gratia. Si enim dixisset, Omnis qui audit meam vocem, ex veritate est; ideo dictus ex veritate putaretur, quia obtemperat veritati: non autem hoc ait; sed ait, Omnis qui est ex veritate, audit meam vocem. Ac per hoc non ideo est ex veritate, quia eius audit vocem; sed ideo audit, quia ex veritate est, id est, quia hoc illi donum ex veritate collatum est. Quod quid est aliud, quam donante Christo credit in Christum? |
5 | Dixit ei Pilatus: Quid est veritas? Nec exspectavit audire responsum; sed cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos, et dixit eis: Ego nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? Credo cum dixisset Pilatus, Quid est veritas? in mentem illi venisse continuo consuetudinem Iudaeorum, qua solebat eis dimitti unus in Pascha: et ideo non exspectavit ut responderet ei Iesus quid est veritas, ne mora fieret, cum recoluisset morem quo posset eis per Pascha dimitti; quod eum valde voluisse manifestum est, Avelli tamen ex eius corde non potuit Iesum regem esse Iudaeorum, tanquam hoc ibi, sicut in titulo, ipsa veritas fixerit, de qua quid esset interrogavit. Sed hoc audito, Clamaverunt rursum omnes dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro. Non reprehendimus, o Iudaei, quod per Pascha liberatis nocentem, sed quod occiditis innocentem: quod tamen nisi fieret, verum Pascha non fieret. Sed umbra veritatis a Iudaeis errantibus tenebatur, et mirabili dispensatione divinae sapientiae per homines fallaces eiusdem umbrae veritas implebatur; quia ut verum Pascha fieret, Christus velut ovis immolabatur. Hinc ea sequuntur quae iniuriosa Christo Pilatus et cohors eius ingessit; sed alia disputatione tractanda sunt. |