Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS CXIII Ab eo quod legitur, Et adduxerunt eum ad Annam primum; usque ad id, Iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit. [Ioan. XVIII,13-27. ]
1 | Posteaquam persecutores tradente Iuda comprehensum Dominum ligaverunt, qui dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis [Ephes. V, 2], et cui Pater non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum [Rom. VIII, 32]; ut intelligatur Iudas, non laudabilis utilitate traditionis huius, sed sceleris voluntate damnabilis: Adduxerunt eum, sicut Ioannes evangelista narrat, ad Annam primum. Nec tacet causam cur ita factum sit: Erat enim, inquit, socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. Erat autem, inquit, Caiphas qui consilium dedit Iudaeis, Quia expedit unum hominem mori pro populo. Merito et Matthaeus cum id brevius narrare voluisset, eum ad Caipham ductum fuisse commemorat [Matth. XXVI, 57]; quia et ad Annam prius ideo ductus est, quod socer eius fuerit: ubi intelligendum est hoc eumdem Caipham fieri voluisse. |
2 | Sequebatur autem, inquit, Iesum Simon Petrus, et alius discipulus. Quisnam iste sit discipulus, non temere affirmandum est, quia tacetur. Solet autem se idem Ioannes ita significare, et addere, quem diligebat Iesus [Ioan. XIII, 23, ] [et XIX, 26]. Fortassis ergo et hic ipse est: quisquis tamen sit, sequentia videamus. 'Discipulus autem ille,' inquit, 'erat notus pontifici, et introivit cum Iesu in atrium pontificis: Petrus autem stabat ad ostium foris. Exiit ergo alius discipulus qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum. Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et ut ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum.' Ecce columna firmissima ad unius aurae impulsum tota contremuit. Ubi est illa promittentis audacia, et de se plurimum praefidentis? Ubi sunt verba illa, quando ait, Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam [Ioan. XIII, 37]? Hoccine est sequi magistrum, se negare discipulum? siccine pro Domino anima ponitur, ut hoc ne fiat, vox ancillae formidetur? Sed quid mirum si Deus vera praedixit, homo autem falsa praesumpsit? Sane in ista quae iam coepta est negatione apostoli Petri, debemus advertere non solum ab eo negari Christum, qui dicit eum non esse Christum; sed ab illo etiam qui cum sit, negat se esse christianum. Dominus enim non ait Petro, Discipulum meum te negabis; sed, me negabis [Matth. XXVI, 34]. Negavit ergo ipsum, cum se negavit eius esse discipulum. Quid autem aliud isto modo quam se negavit esse Christianum? Quamvis enim discipuli Christi nondum appellarentur hoc nomine: post ascensionem quippe eius in Antiochia primum coeperunt appellari discipuli Christiani [Act. XI, 26]: iam tamen erat res ipsa illo postea vocabulo nuncupanda, iam erant discipuli qui postea appellati sunt Christiani; et hoc commune nomen, sicut communem fidem, etiam ad posteros transmiserunt. Qui ergo se Christi negavit esse discipulum, ipsam rem negavit, cuius nomen est vocari christianum. Quam multi postea, non dico senes et anus, in quibus huius vitae satietas facilius potuit mortem pro Christi confessione contemnere; nec solum iuventus utriusque sexus, de qua aetate convenienter videtur exigi fortitudo; sed etiam pueri puellaeque potuerunt, et innumerabilis societas sanctorum martyrum in regnum coelorum fortiter et violenter intravit, quod tunc iste non potuit, qui claves regni eius accepit [Matth. XVI, 19]? Ecce unde dictum est, Sinite hos abire, quando se pro nobis tradidit, qui suo sanguine nos redemit; ut impleretur sermo quem dixit, Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Utique enim Petrus si negato Christo hinc iret, quid aliud quam periret? |
3 | Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se. Non hiems erat, sed tamen frigus erat: quod solet etiam aequinoctio verno aliquando contingere. 'Erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis eius, et de doctrina eius. Respondit ei Iesus: Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil: quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego.' Non praetereunda nascitur quaestio, quomodo dixerit Dominus Iesus, Ego palam locutus sum mundo; et maxime illud quod ait, In occulto locutus sum nihil. Nonne in hoc ipso recentiore sermone, quem post coenam discipulis est locutus, ait illis: Haec in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis [Ioan. XVI, 25]? Si ergo ipsis coniunctioribus discipulis suis non loquebatur palam, sed horam promittebat quando palam erat locuturus, quomodo palam locutus est mundo? Deinde illis ipsis suis, sicut aliorum quoque evangelistarum testatur auctoritas, in eorum comparatione qui discipuli eius non erant, multo utique manifestius loquebatur, quando cum solis erat, remotus a turbis: tunc enim eis et parabolas aperiebat, quas clausas proferebat ad alios. Quid est ergo, In occulto locutus sum nihil? Sed intelligendum est ita eum dixisse, Palam locutus sum mundo; ac si dixisset, Multi me audierunt. Ipsum autem palam modo quodam erat palam, modo autem quodam non erat palam. Palam quippe erat, quia multi audiebant; et rursum non erat palam, quia non intelligebant. Et quod seorsum discipulis loquebatur, non in occulto utique loquebatur. Quis namque in occulto loquitur, qui coram tot hominibus loquitur; cum scriptum sit, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum [Deut. XIX, 15]: praesertim si hoc loquitur paucis, quod per eos velit innotescere multis; sicut ipse Dominus ait illis, quos adhuc paucos habebat, Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta [Matth. X, 27]? Ergo et hoc ipsum quod ab ipso dici videbatur occulte, quodammodo non dicebatur in occulto: quia non ita dicebatur, ut ab eis quibus dictum fuerat, taceretur; sed ita potius, ut usquequaque praedicaretur. Sic ergo dici potest aliquid et palam simul et non palam, vel in occulto simul et non in occulto, quomodo dictum est, Ut videntes videant, et non videant [Marc. IV, 12]. Quomodo enim videant, nisi quia palam, non in occulto; et quomodo idem ipsi rursus non videant, nisi quia non palam, sed in occulto? Ea tamen ipsa quae audierant et non intellexerant, talia erant, ut non possent iuste ac veraciter criminari: et quotiescumque interrogando tentarunt, ut invenirent unde accusarent eum, sic eis respondit, ut omnes eorum retunderentur doli, et calumniae frustrarentur. Ideo dicebat, Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego. |
4 | Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu, dicens: Sic respondes pontifici? Respondit ei Iesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? Quid ista responsione verius, mansuetius, iustius? Eius est enim de quo prophetica vox praecesserat, Intende, et prospere procede, et regna; propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam [Psal. XLIV, 5]. Si cogitemus quis acceperit alapam, nonne vellemus eum qui percussit, aut coelesti igne consumi, aut terra dehiscente sorberi, aut correptum daemonio volutari, aut aliqua huiusmodi qualibet poena, venetiam graviore puniri? Quid enim horum per potentiam iubere non potuisset per quem factus est mundus, nisi patientiam nos docere maluisset qua vincitur mundus? Hic dicet aliquis: Cur non fecit quod ipse praecepit [Matth. V, 39]? percutienti enim non sic respondere, sed maxillam debuit alteram praebere . Quid quod et veraciter, mansuete, iusteque respondit, et non solum alteram maxillam iterum percussuro, sed totum corpus figendum praeparavit in ligno? Et hinc potius demonstravit, quod demonstrandum fuit, sua scilicet magna illa praecepta patientiae non ostentatione corporis, sed cordis praeparatione facienda. Fieri enim potest ut alteram maxillam visibiliter praebeat homo et iratus. Quanto ergo melius et respondet vera placatus, et ad perferenda graviora tranquillo animo fit paratus? Beatus est enim qui in omnibus quae iniuste pro iustitia patitur, potest veraciter dicere, Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: hinc fit quippe quod sequitur, Cantabo et psallam [Psal. LVI, 8]; quod Paulus et Barnabas etiam in vinculis durissimis facere potuerunt. |
5 | Sed ad narrationis evangelicae sequentia redeamus. Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. Ad illum, sicut Matthaeus dicit, ab initio ducebatur, quoniam ipse erat illius anni princeps sacerdotum. Alternos quippe intelligendi sunt agere solere annos ambo pontifices, id est principes sacerdotum, qui erant illo tempore Annas et Caiphas, quos Lucas evangelista commemorat, narrans quo tempore coeperit Domini praecursor Ioannes praedicare regnum coelorum, et congregare discipulos. Sic enim dicit: Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Ioannem Zachariae filium in deserto [Luc. III, 2], et caetera. Proinde isti ambo pontifices vicissim suos annos agebant: et erat annus Caiphae quando passus est Christus. Ideo secundum Matthaeum cum comprehensus esset, ad eum ductus est: sed prius ad Annam secundum Ioannem venerunt cum illo; non quia collega, sed quia socer eius erat. Et credendum est secundum voluntatem Caiphae id esse factum, vel etiam domos eorum ita fuisse positas, ut non deberet Annas a transeuntibus praeteriri. |
6 | Sed cum dixisset Evangelista quod eum ligatum miserit Annas ad Caipham, reversus est ad locum narrationis, ubi reliquerat Petrum, ut explicaret quod in domo Annae de trina eius negatione contigerat. Erat autem, inquit, Simon Petrus stans et calefaciens se. Hoc recapitulat quod ante iam dixerat: deinde quae secuta sunt iungit. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis eius es? Negavit ille, et dixit: Non sum. Iam semel negaverat; ecce iterum. Deinde ut tertia negatio compleatur, Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? Iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit. Ecce medici completa est praedictio, aegroti convicta praesumptio. Non enim factum est quod iste dixerat, Animam meam pro te ponam; sed factum est quod ille praedixerat, Ter me negabis [Ioan. XIII, 38]. Sed trina Petri negatione completa, iam et iste sermo compleatur, ut deinceps quae de Domino apud Pontium Pilatum praesidem gesta sunt, ab alio consideremus exordio. |