monumenta.ch > Augustinus > 112
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS CXI De eo quod Dominus dicit, Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum; usque ad id, Ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. <<<     >>> TRACTATUS CXIII Ab eo quod legitur, Et adduxerunt eum ad Annam primum; usque ad id, Iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS CXII In id quod sequitur, Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis, etc.; usque ad id, Comprehenderunt Iesum, et ligaverunt eum. [Ioan. XVIII,1-12. ]

1 Terminato magno prolixoque sermone quem post coenam Dominus, fundendo pro nobis proximus sanguini, ad discipulos habuit qui cum illo tunc erant, adiuncta oratione quam direxit ad Patrem, deinceps eius passionem Ioannes evangelista sic orsus est: 'Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius. Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum; quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis.' Hoc quod narrat ingressum Dominum cum discipulis suis in hortum, non continuo factum est, cum eius illa finita esset oratio, de cuius verbis ait, Haec cum dixisset Iesus: sed alia quaedam sunt interposita quae ab isto praetermissa apud alios evangelistas leguntur; sicut apud hunc inveniuntur multa quae illi similiter in sua narratione tacuerunt. Quomodo autem inter se omnes conveniant, nec veritati quae per alium promitur, ab alio repugnetur, quisquis nosse desiderat, non in his sermonibus, sed in aliis laboriosis litteris quaerat [Mittit ad suos libros de Consensu Evangelistarum.]; nec stando et audiendo, sed potius sedendo et legendo, vel legenti aurem mentemque intentissimam praebendo, illa condiscat. Credat tamen antequam sciat, sive id etiam scire in hac vita possit, sive per aliqua impedimenta non possit, nihil ab aliquo evangelista esse conscriptum, quantum ad hos attinet quos in auctoritatem canonicam recepit Ecclesia, quod vel ipsius vel alterius non minus veraci narrationi possit esse contrarium. Nunc itaque huius beati Ioannis narrationem, ut suscepimus tractandam, sine aliorum comparatione videamus, in eis quae manifesta sunt non immorantes; ut hoc ubi opus est, causa poscente faciamus. Non ergo sic accipiamus quod ait, Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius, tanquam continuo post illa verba in illum hortum fuerit ingressus: sed ad hoc valeat quod dictum est, Haec cum dixisset Iesus, ut non eum ante opinemur ingressum, quam illa verba finiret.
2 Sciebat, inquit, et Iudas, qui tradebat eum, locum. Ordo verborum est, Sciebat locum qui tradebat eum. Quia frequenter, inquit, Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. Ibi ergo lupus ovina pelle contectus, et inter oves alto Patrisfamilias consilio toleratus, didicit ubi ad tempus exiguum dispergeret gregem, insidiis appetendo pastorem. Iudas ergo, inquit, cum accepisset cohortem, et a principibus et Pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis et facibus et armis. Cohors non Iudaeorum, sed militum fuit. A praeside itaque intelligatur accepta, tanquam ad tenendum reum, servato ordine legitimae potestatis, ut nullus tenentibus auderet obsistere: quanquam et manus tanta fuerat congregata, et sic armata veniebat, ut vel terreret vel etiam repugnaret, si quisquam Christum defendere auderet. Ita quippe eius abscondebatur potestas, et obtendebatur infirmitas, ut haec inimicis necessaria viderentur adversus eum, in quem nihil valuisset nisi quod ipse voluisset; bene utens bonus malis, et faciens bona de malis, ad faciendos bonos ex malis et discernendos bonos a malis.
3 'Iesus itaque,' sicut Evangelista secutus adiungit, 'sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dicit eis: Quem quaeritis? Responderunt ei: Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus: Ego sum. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis, Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.' Ubi nunc militum cohors, et ministri principum ac Pharisaeorum? ubi terror et munimen armorum? Nempe una vox dicentis, Ego sum, tantam turbam odiis ferocem armisque terribilem, sine telo ullo percussit, repulit, stravit. Deus enim latebat in carne; et sempiternus dies ita membris occultabatur humanis, ut laternis et facibus quaereretur occidendus a tenebris. Ego sum, dicit; et impios deiicit. Quid iudicaturus faciet, qui iudicandus hoc fecit? Quid regnaturus poterit, qui moriturus hoc potuit? Et nunc ubique per Evangelium, Ego sum, dicit Christus; et a Iudaeis exspectatur Antichristus, ut retro redeant, et in terram cadant, quoniam deserentes coelestia, terrena desiderant. Certe ad comprehendendum Iesum persecutores cum traditore venerunt, quem quaerebant invenerunt, audierunt Ego sum: quare non comprehenderunt, sed abierunt retro, et ceciderunt, nisi quia hoc voluit, qui potuit quidquid voluit? Verum si nunquam se ab eis permitteret apprehendi, non quidem illi facerent propter quod venerant, sed nec ipse faceret propter quod venerat. Eum quippe illi occidendum quaerebant saeviendo; sed quaerebat nos et ipse moriendo. Proinde quia tenere volentibus, nec valentibus, ostendit potestatem suam; iam teneant eum, ut faciat de nescientibus voluntatem suam.
4 'Iterum ergo eos interrogavit: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Iesum Nazarenum. Respondit Iesus: Dixi vobis quia ego sum. Si ergo me quaeritis, sinite hos abire. Ut impleretur sermo quem dixit, Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Si me,' inquit, 'quaeritis, sinite hos abire.' Inimicos videt [Thomas Aquinas in Catena legit hic, inimicos iubet, nec admodum inconcinne. M.], et hoc faciunt quod iubet; sinunt eos abire, quos non vult perire. Numquid autem non erant postea morituri? Cur ergo si tunc morerentur, perderet eos, nisi quia nondum sic in eum credebant, quomodo credunt quicumque non pereunt?
5 Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum, et percussit servum principis sacerdotum, et abscidit eius auriculam dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. Solus hic evangelista etiam nomen huius servi expressit: sicut Lucas solus, quod eius auriculam Dominus tetigerit, et sanaverit eum [Luc. XXII, 51]. Malchus autem interpretatur Regnaturus. Quid ergo auris pro Domino amputata et a Domino sanata significat, nisi auditum amputata vetustate renovatum, ut sit in novitate spiritus, et non in vetustate litterae [Rom. VII, 6]? Quod cui praestitum fuerit a Christo, quis dubitet regnaturum esse cum Christo? Quod autem servus inventus est, et hoc ad illam pertinet vetustatem quae in servitutem generat, quod est Agar [Galat. IV, 24]. Sed cum accessit sanitas, figurata est et libertas. Factum tamen Petri Dominus improbavit, et progredi ultra prohibuit dicens: Mitte gladium in vaginam. Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum? In suo quippe facto ille discipulus magistrum defendere voluit, non quod significandum est cogitavit. Et ille igitur ad patientiam commonendus fuit, et hoc ad intelligentiam conscribendum. Quod autem a Patre sibi dicit datum calicem passionis, profecto illud est quod ait Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum [Rom. VIII, 31, 32]. Verum auctor calicis huius est etiam ipse qui bibit. Unde idem apostolus item dicit: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis [Ephes. V, 2].
6 Cohors autem et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum, et ligaverunt eum. Comprehenderunt ad quem non accesserunt: quoniam dies ille, illi vero tenebrae permanserunt; nec audierunt, Accedite ad eum et illuminamini [Psal. XXXIII, 6]. Si enim sic accederent, non eum manibus occidendum, sed recipiendum corde comprehenderent. Nunc autem quando eum illo modo comprehenderunt, tunc ab illo longius recesserunt: et ligaverunt eum a quo solvi potius velle debuerunt. Et erant fortassis in eis qui tunc imposuerunt Christo vincula sua, atque ab eo postea liberati dixerunt, Disrupisti vincula mea [Psal. CXV, 16]. Haec hodie satis sint; tractabuntur. Deo volente, sermone alio quae sequuntur.
Augustinus HOME

bke15.184v bke16.116v

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS CXI De eo quod Dominus dicit, Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum; usque ad id, Ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. <<<     >>> TRACTATUS CXIII Ab eo quod legitur, Et adduxerunt eum ad Annam primum; usque ad id, Iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit.
monumenta.ch > Augustinus > 112

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik