Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS CXI De eo quod Dominus dicit, Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum; usque ad id, Ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. [Ioan. XVII,24-26. ]
1 | In magnam spem Dominus Iesus suos erigit, qua maior omnino esse non possit. Audite, et estote in spe gaudentes, propter quod vita ista non amanda, sed toleranda sit, ut esse possitis in eius tribulatione patientes [Rom. XII, 12]. Audite, inquam, et quo spes nostra levetur attendite. Christus Iesus dicit, Filius Dei unigenitus qui Patri coaeternus et aequalis est, dicit; qui propter nos homo factus est, sed sicut omnis homo mendax [Psal CXV, 11] non factus est, dicit; via, vita, veritas dicit [Ioan. XIV, 6]; qui mundum vicit [Id. XVI, 33], de his quibus vicit, dicit. Audite, credite, sperate, desiderate quod dicit: Pater, inquit, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum. Qui sunt isti quos ait a Patre datos sibi? Nonne illi de quibus alio loco dicit, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum [Id. VI, 44]? Iam quomodo ea quae fieri dicit a Patre, faciat et ipse cum Patre, si quid in hoc Evangelio profecimus, novimus. Ipsi sunt ergo quos a Patre accepit, quos et ipse elegit de mundo, atque elegit ut iam non sint de mundo, sicut non est et ipse de mundo: ut sint tamen etiam ipsi mundus credens et cognoscens quod Christus a Deo Patre sit missus, ut mundus ex mundo liberaretur, ne mundus Deo reconciliandus cum mundo inimicissimo damnaretur. Sic enim ait in huius orationis exordio: Dedisti ei potestatem omnis carnis, id est omnis hominis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam [Id. XVII, 2]. Ubi ostendit potestatem se quidem omnis hominis accepisse, ut liberet quos voluerit, damnet quos voluerit, qui vivos et mortuos iudicabit; sed eos sibi esse datos, quibus omnibus det vitam aeternam. Sic enim ait: Ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Proinde non ei dati sunt, quibus vitam non dabit aeternam: quamvis et ipsorum potestas data sit, cui potestas data est omnis carnis, id est omnis hominis. Ita mundus reconciliatus ex inimico liberabitur mundo, cum in illum exserit potestatem suam, ut eum in mortem mittat aeternam: hunc autem facit suum, cui vitam donet aeternam. Quapropter omnibus prorsus ovibus suis bonus pastor, omnibus membris suis magnum caput promisit hoc praemium, ut ubi ipse est, et nos cum illo simus: nec poterit nisi fieri quod omnipotenti Patri se velle dixit omnipotens Filius. Ibi est enim et Spiritus sanctus pariter aeternus, pariter Deus, Spiritus unus duorum, et substantia voluntatis amborum. Nam illud quod dixisse legitur propinquante passione, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater [Matth. XXVI, 39], quasi alia Patris, alia Filii sit voluntas aut fuerit, sonus est nostrae infirmitatis, quamvis fidelis, quam in se caput nostrum transfiguravit, quando etiam peccata nostra portavit. Unam vero esse Patris et Filii voluntatem, quorum etiam Spiritus unus est, quo adiuncto cognoscimus Trinitatem, etsi intelligere nondum permittit infirmitas, credat pietas. |
2 | Sed quoniam quibus promiserit et quam firma sit ipsa promissio, pro sermonis brevitate iam diximus; hoc ipsum quantum valemus, quid sit quod dignatus est promittere videamus, quos dedisti mihi, inquit, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Quantum attinet ad creaturam in qua factus est ex semine David secundum carnem [Rom. I, 3], nec ipse adhuc erat ubi futurus erat: sed eo modo dicere potuit, ubi ego sum, quo intelligeremus quod cito fuerat ascensurus in coelum, ut iam ibi esse se diceret ubi fuerat mox futurus. Potuit et in illo modo, quo ante iam dixerat loquens ad Nicodemum, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui in coelo est [Ioan. III, 13]. Nam et ibi non dixit, Erit; sed, est, propter unitatem personae, in qua et Deus homo est, et homo Deus. In coelo ergo nos futuros esse promisit: illo enim forma servi levata est, quam sumpsit ex Virgine, et ad Patris dexteram collocata. Propter spem tanti huius boni et Apostolus ait: Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cuius gratia sumus salvi facti; et simul excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus in Christo Iesu [Ephes. II, 4-6]. Hoc ergo potest intelligi dixisse Dominus, Ut ubi ego sum, et illi sint mecum. Et ipse quidem de se dixit quod ibi iam esset; de nobis autem velle se dixit ut essemus ibi cum illo, non quod iam essemus ostendit. Apostolus autem quod Dominus velle se dixit ut fieret, tanquam factum fuerit est locutus. Non enim ait, Excitaturus est, et in coelestibus sedere facturus; sed, excitavit, et sedere in coelestibus fecit: quia non inaniter sed fideliter iam deputat factum quod futurum esse non dubitat. Quod vero attinet ad formam Dei in qua aequalis est Patri, si secundum eam velimus intelligere quod dictum est, Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum; abscedat ab animo omnis imaginum corporalium cogitatio: quidquid menti occurrerit longum, latum, crassum, qualibet luce corporea coloratum, per quaelibet locorum spatia vel finita, vel infinita diffusum, ab his omnibus, quantum potest, aciem suae contemplationis vel intentionis avertat. Et non inquiratur aequalis Patri Filius ubi sit, quoniam nemo invenit ubi non sit. Sed qui vult quaerere, quaerat potius ut cum illo sit; non ubique sicut ille, sed ubicumque esse potuerit. Qui enim homini poenaliter pendenti, et salubriter confitenti ait, Hodie mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 43]; secundum id quod homo erat, anima eius ipso die futura fuerat in inferno, caro in sepulcro; secundum autem id quod Deus erat, utique et in paradiso erat. Et ideo latronis anima a pristinis facinoribus absoluta, et illius munere iam beata, quamvis ubique sicut ille esse non poterat; tamen etiam ipso die cum illo in paradiso esse poterat, unde ille qui ubique semper est, non recesserat. Propterea nimirum non ei satis fuit dicere, Volo ut ubi ego sum, et illi sint; sed addidit, mecum. Esse enim cum illo, magnum bonum est. Nam et miseri esse possunt ubi est ille, quoniam quicumque ubicumque fuerint, est et ille: sed beati soli sunt cum illo, quia beati esse non poterunt nisi ex illo. Annon Deo veraciter dictum est, Si ascendero in coelum, tu ibi es; et si descendero in infernum, ades [Psal. CXXXVIII, 8]? aut vero Christus non est Dei Sapientia, quae attingit ubique propter suam munditiam [Sap. VII, 24]? Sed lux lucet in tenebris, nec eam tenebrae comprehendunt [Ioan. I, 5]. Ac per hoc, ut de re visibili, quamvis longe dissimili, qualecumque sumamus exemplum, sicut caecus etiamsi ibi sit ubi lux est, non est tamen ipse cum luce, sed absens est a praesente; ita infidelis atque impius, aut etiamsi fidelis et pius, nondum tamen ad intuendum lumen sapientiae idoneus, etiamsi esse nusquam possit ubi non sit et Christus, non est tamen ipse cum Christo, duntaxat per speciem. Nam hominem pie fidelem, non est dubitandum cum Christo esse per fidem: propter quod dicit, Qui non est mecum, adversum me est [Matth. XII, 30]. Sed cum Patri Deo dicebat, Quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum; de specie illa omnino dicebat, in qua videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 2]. |
3 | Nemo serenissimum sensum nubilosa contradictione perturbet; consequentia perhibeant testimonium praecedentibus verbis. Nempe cum dixisset, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, continuo secutus adiunxit, Ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. Ut videant, dixit; non, ut credant. Fidei merces est ista, non fides. Si enim fides in Epistola ad Hebraeos recte definita est, Convictio rerum quae non videntur [Hebr. XI, 1]; cur non merces fidei definiatur, Visio rerum quae creditae sperabantur? Cum viderimus enim claritatem quam dedit Pater Filio, etiamsi eam dici hoc loco intelligamus, non quam Pater aequali Filio gignens eum dedit, sed quam facto hominis filio dedit ei post mortem crucis: quando ergo videbimus illam Filii claritatem, profecto tunc fiet iudicium vivorum atque mortuorum, tunc tolletur impius, ne videat claritatem Domini [Isai. XXVI, 10]; quam, nisi illam qua Deus est? Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]: nec mundicordes sunt impii, propterea non videbunt. Tunc ibunt ipsi in supplicium aeternum; sic enim tolletur impius ne videat claritatem Domini: iusti autem ibunt in vitam aeternam [Id. XXV, 46]. Et quae est vita aeterna? Ut cognoscant, inquit, te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum [Ioan. XVII, 3]: non utique sicut eum cognoverunt qui licet non mundicordes, tamen in forma servi clarificata iudicantem videre potuerunt; sed sicut cognoscendus est a mundis corde solus verus Deus, cum Patre et Spiritu sancto Filius, quia ipsa Trinitas est solus verus Deus. Si ergo secundum id quod Filius Dei Deus est Patri aequalis atque coaeternus; accipiamus hoc dictum, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, in Patre cum Christo erimus; sed ille sicut ille, nos sicut nos, ubicumque corpore fuerimus. Si enim loca dicenda sunt, et quibus non corpora continentur, et locus est cuique rei ubi est; locus Christi aeternus ubi semper est, ipse Pater est, et locus Patris Filius est; quia, Ego, inquit, in Patre, et Pater in me est [Id. XIV, 10]; et in hac oratione, Sicut tu Pater, inquit, in me, et ego in te: et locus noster ipsi sunt, quia sequitur, Ut et ipsi in nobis unum sint [Id. XVII, 21]: et nos locus Dei sumus, quoniam templum eius sumus; sicut orat pro nobis qui mortuus est pro nobis, vivitque pro nobis, ut in ipsis unum simus; quia factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion [Psal. LXXV, 3], quae nos sumus. Sed quis idoneus loca ista, vel quae sunt in locis istis, sine spatiosis capacitatibus et sine corporeis molibus cogitare? Non parum tamen proficitur, si saltem quidquid tale oculo cordis occurrit, negatur, respuitur, improbatur: et lux quaedam in qua ista neganda, respuenda, improbanda cernuntur, sicut potuerit, cogitatur; et quam sit certa cognoscitur, et amatur, ut inde surgatur, atque ad interiora tendatur: quae cum penetrare mens invalida, et minus quam illa sunt, pura, nequiverit; non sine amoris gemitu et desiderii lacrymis inde pellatur; et patienter ferat quamdiu fide mundatur, atque ut illic habitare valeat, sanctis moribus praeparatur . |
4 | Quomodo ergo non erimus cum Christo ubi est, quando in Patre cum illo erimus in quo est? Neque hinc Apostolus nobis, quamvis nondum rem tenentibus, sed tamen spem gerentibus, tacuit. Ait enim: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, inquit, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ecce interim fide ac spe vita nostra ubi Christus est, cum illo est; quia cum Christo in Deo est. Ecce velut iam factum est quod oravit ut fieret, dicens, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum: sed nunc per fidem. Quando autem fiet per speciem? Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria [Coloss. III, 1-4]. Tunc apparebimus quod tunc erimus; quia tunc apparebit non inaniter nos id credidisse ac sperasse antequam essemus Faciet hoc cui Filius cum dixisset , Ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, continuo subiunxit, Quia dilexisti me ante constitutionem mundi. In illo enim dilexit et nos ante constitutionem mundi, et tunc praedestinavit quod in fine facturus est mundi. |
5 | Pater, inquit, iuste, mundus te non cognovit. Quia iustus es, ideo te non cognovit. Mundus quippe ille damnationi praedestinatus merito non cognovit: mundus vero quem per Christum reconciliavit sibi, non merito, sed gratia cognovit. Quid est enim eum cognoscere, nisi vita aeterna? quam mundo damnato utique non dedit, reconciliato dedit. Propterea itaque mundus non cognovit, quia iustus es, et meritis eius, ut non cognosceret, tribuisti: et propterea mundus reconciliatus cognovit, quia misericors es, et ut cognosceret non ei merito, sed gratia subvenisti. Denique sequitur, Ego autem te cognovi. Ipse fons gratiae est Deus natura, homo autem de Spiritu sancto et Virgine ineffabili gratia: denique propter ipsum, quia gratia Dei per Iesum Christum est Dominum nostrum, Et hi cognoverunt, inquit, quia tu me misisti. Ipse est mundus reconciliatus. Sed quia tu me misisti, ideo cognoverunt: ergo gratia cognoverunt. |
6 | Et notum feci eis, inquit, nomen tuum, et notum faciam. Notum feci per fidem, notum faciam per speciem: notum feci cum fine peregrinantibus, notum faciam sine fine regnantibus. Ut dilectio, inquit, quam dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Non est usitata locutio, dilectio quam dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis: usitate quippe diceretur, dilectio qua dilexisti me. De graeco quidem ista translata est: sed sunt similes et latinae; sicut dicimus, Fidelem servitutem servivit, strenuam militiam militavit; cum dici debuisse videatur, Fideli servitute servivit, strenua militia militavit. Qualis autem ista locutio est, dilectio quam dilexisti me; tali et Apostolus usus est, Bonum certamen certavi [II Tim. IV, 7]: non ait, bono certamine, quod usitatius et tanquam rectius diceretur. Quomodo autem dilectio quam dilexit Pater Filium, est et in nobis, nisi quia membra eius sumus, et in illo diligimur, cum ipse diligitur totus, id est caput et corpus? Ideo subiunxit, et ego in ipsis; tanquam diceret, quoniam ego sum et in ipsis. Aliter enim est in nobis tanquam in templo suo; aliter autem quia et nos ipse sumus, cum secundum id quod ut caput nostrum esset, homo factus est, corpus eius sumus. Finita est Salvatoris oratio, incipit passio: ergo et iste sermo finiatur, ut de passione quod ipse donaverit, aliis sermonibus disputetur. |