Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS CVIII De eo quod ait Iesus, Ego dedi eis sermonem tuum; usque ad id, Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. [Ioan. XVII,14-19. ]
1 | Loquens adhuc Dominus ad Patrem, et orans pro discipulis suis, dicit: Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit. Nondum id experti fuerant passionibus suis, quae illos postea sunt secutae; sed more suo dicit ista, verbis praeteriti temporis futura praenuntians. Deinde causam subiiciens cur eos oderit mundus: Quia non sunt, inquit, de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Hoc eis regeneratione collatum est: nam generatione de mundo erant, propter quod iam eis dixerat, Ego vos de mundo elegi [Ioan. XV, 19]. Donatum est ergo eis ut sicut ipse, nec ipsi essent de mundo, eos ipso liberante de mundo. Ipse autem de mundo nunquam fuit: quia etiam secundum formam servi de Spiritu sancto ipse natus est, de quo illi renati. Nam si propterea illi iam non de mundo, quia renati sunt de Spiritu sancto; propterea ille nunquam de mundo, quia natus est de Spiritu sancto. |
2 | Non rogo, inquit, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex malo. Adhuc enim necessarium habebant, quamvis iam non essent de mundo, esse tamen in mundo. Repetit eamdem sententiam: De mundo, inquit, non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Sanctifica eos in veritate. Sic enim servantur ex malo, quod superius oravit ut fieret. Quaeri autem potest quomodo de mundo iam non erant, si sanctificati in veritate nondum erant; aut si iam erant, cur poscat ut sint. An quia et sanctificati in eadem proficiunt sanctitate, fiuntque sanctiores; neque hoc sine adiutorio gratiae Dei, sed illo eorum sanctificante provectum, qui sanctificavit incoeptum? Unde et Apostolus dicit: Qui in vobis opus bonum coepit, perficiet usque in diem Christi Iesu [Philipp. I, 6]. Sanctificantur itaque in veritate haeredes Testamenti Novi, cuius veritatis umbrae fuerant sanctificationes Veteris Testamenti: et cum sanctificantur in veritate, utique sanctificantur in Christo, qui veraciter dixit, Ego sum via, et veritas, et vita [Ioan. XIV, 6]. Item quando ait, Veritas liberabit vos, paulo post exponens quid dixerit, Si vos, inquit, Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis [Id. VIII, 32, 36]; ut ostenderet hoc se prius dixisse veritatem, quod postmodum Filium. Quid ergo aliud et hoc loco dixit, Sanctifica eos in veritate, nisi, sanctifica eos in me? |
3 | Denique sequitur, et hoc apertius insinuare non desinit: Sermo, inquit, tuus veritas est. Quid aliud dixit, quam, Ego veritas sum? Graecum quippe Evangelium λόγος habet, quod etiam ibi legitur, ubi dictum est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et utique Verbum ipsum novimus unigenitum Dei Filium, quod caro factum est, et habitavit in nobis [Id. I, 1, 14]. Unde et hic poni potuit, et in quibusdam codicibus positum est, Verbum tuum veritas est; sicut in quibusdam codicibus etiam ibi scriptum est In principio erat sermo. In graeco autem sine ulla varietate, et ibi et hic λόγος est. Sanctificat itaque Pater in veritate, id est, in Verbo suo, in Unigenito suo, suos haeredes eiusque cohaeredes. |
4 | Sed nunc adhuc de Apostolis loquitur; nam secutus adiungit, Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Quos misit, nisi Apostolos suos? Nam et ipsum nomen Apostolorum, quoniam graecum est, nihil nisi missos significat in latino. Misit ergo Deus Filium suum non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati [Rom. VIII, 3]; et misit Filius eius eos quos natos in carne peccati sanctificavit a labe peccati. |
5 | Sed quoniam per hoc quod mediator Dei et hominum homo Christus Iesus factus est caput Ecclesiae, illi membra sunt eius; ideo ait quod sequitur, Et pro eis ego sanctifico meipsum. Quid est enim, Et pro eis ego sanctifico meipsum, nisi, eos in meipso sanctifico, cum et ipsi sint ego? Quoniam de quibus hoc ait, ut dixi, membra sunt eius, et unus est Christus caput et corpus: docente Apostolo atque dicente de semine Abrahae, Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis; cum dixisset superius, Non dicit, Et seminibus tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus [Galat. III, 29, 16]. Si ergo semen Abrahae, hoc est Christus, quid aliud dictum est quibus dictum est, Ergo semen Abrahae estis, nisi, ergo Christus estis? Inde est quod alio loco idem ipse apostolus ait: Nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt pressurarum Christi, in carne mea [Coloss. I, 24]. Non dixit, pressurarum mearum, sed, Christi: quia membrum erat Christi; et in persecutionibus suis, quales Christum in suo toto corpore pati oportebat, etiam ipse pressuras eius pro sua portione adimplebat. Quod ut etiam hoc loco certum sit, attende sequentia. Cum enim dixisset, Et pro eis ego sanctifico meipsum, ut intelligeremus hoc eum dixisse, quod eos sanctificaret in se, mox addidit, Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Quod quid est aliud quam, in me, secundum id quod veritas est Verbum illud in principio Deus? In quo et ipse filius hominis sanctificatus est ab initio creationis suae, quando Verbum factum est caro; quia una persona facta est Verbum et homo. Tunc ergo sanctificavit se in se, hoc est, hominem se in Verbo se; quia unus Christus Verbum et homo, sanctificans hominem in Verbo. Propter sua vero membra, Et pro eis, inquit, ego, id est, quod prosit etiam ipsis, quia et ipsi sunt ego; sicut mihi profuit in me, quia homo sum sine ipsis: Et ego sanctifico meipsum, hoc est, ipsos in me tanquam meipsum sanctifico ego, quoniam in me etiam ipsi sunt ego. Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Quid est et ipsi, nisi, quemadmodum ego; in veritate, quod ipse sum ego? Deinde iam non solum de Apostolis, sed etiam de suis caeteris membris incipit dicere: quod donante ipso, alio sermone tractandum est. |