monumenta.ch > Augustinus > 106
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS CV Ab eo quod Dominus ait, Ut Filius tuus clarificet te; usque ad id, Claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. <<<     >>> TRACTATUS CVII De eo quod dicit Iesus, Ego pro eis rogo, etc., usque ad id, Ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS CVI De eo quod Dominus dicit, Manifestavi nomen tuum hominibus; usque ad id, Et crediderunt quia tu me misisti. [Ioan. XVII,6-8. ]

1 De his verbis Domini, sicut ipse donaverit, sermone isto disputaturi sumus, quae ita se habent: Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo. Quod si de his tantum dicit discipulis cum quibus coenavit, et ad quos antequam orare inciperet, tam multa locutus est; non pertinet hoc ad illam clarificationem, sive ut alii interpretati sunt, glorificationem, de qua superius loquebatur, qua Filius clarificat vel glorificat Patrem. Quanta est enim vel qualis gloria, duodecim vel undecim potius innotuisse mortalibus? Si autem quod ait, Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, omnes intelligi voluit, etiam qui in eum fuerant credituri, ad eius magnam quae futura erat ex omnibus gentibus Ecclesiam pertinentes, de qua in Psalmo canitur, In Ecclesia magna confitebor tibi [Psal. XXXIV, 18]; est plane ista clarificatio qua Filius clarificat Patrem, cum eius nomen notum facit omnibus gentibus, et tam multis generationibus hominum. Et tale est hoc quod ait, Manifestavi novem tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, quale illud quod paulo ante dixerat, Ego te clarificavi super terram [Ioan. XVII, 4]; pro tempore futuro et illic et hic praeteritum ponens, sicut qui sciret praedestinatum esse ut id fieret, et ideo fecisse dicens se quod erat sine ulla dubitatione facturus.
2 Sed de his qui iam erant discipuli eius, non de omnibus qui in illum fuerant credituri eum dixisse quod dixit, Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, ea quae sequuntur, credibilius esse demonstrant. Cum enim hoc dixisset, adiunxit: Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt: nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt; quia verba quae dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. Quanquam et haec omnia de futuris omnibus fidelibus dici potuerunt spe iam perfecta [Sic tres Mss. At caeteri cum editis, specie perfecta.], cum adhuc essent futura: sed ut de his solis quos tunc habebat discipulis haec loqui intelligatur, illud magis urget quod paulo post ait, Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur; Iudam significans qui tradidit eum: ex isto quippe duodenario numero Apostolorum solus periit. Deinde subiungit: Nunc autem ad te venio. Unde manifestum est eum de corporali sua dixisse praesentia, Cum essem cum eis, ego servabam eos, veluti iam cum eis ea praesentia non esset. Eo modo enim significare voluit ascensionem suam mox futuram, de qua dixit, Nunc autem ad te venio: iturus utique ad dexteram Patris; unde venturus est ad vivos et mortuos iudicandos praesentia itidem corporali, secundum fidei regulam sanamque doctrinam: nam praesentia spirituali cum eis erat utique futurus post ascensionem suam, et cum tota Ecclesia sua in hoc mundo usque in consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20]. Non itaque recte intelliguntur de quibus dixerit, Cum essem cum eis, ego servabam illos, nisi hi quos in se credentes servare iam coeperat praesentia corporali, et quos relicturus fuerat absentia corporali, ut eos cum Patre servaret praesentia spirituali. Post vero adiungit et caeteros suos, ubi dicit: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me. Ubi manifestius ostendit quod non de omnibus ad eum pertinentibus superius loqueretur, ab eo loco ubi ait, Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi; sed de his tantum qui eum, cum illa diceret, audiebant.
3 Ab ipso itaque orationis eius exordio, ubi sublevatis oculis in coelum, dixit, Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te, usque ad illud quod paulo post ait, Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te; omnes suos volebat intelligi, quibus notum faciendo Patrem, clarificat eum. Cum enim dixisset, ut Filius tuus clarificet te; mox quemadmodum id fieret, demonstravit dicens, Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternum: haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum [Ioan. XVII, 1-20]. Non enim potest cognitione hominum clarificari Pater, nisi et ille cognoscatur per quem clarificatur, id est, per quem populis innotescit. Haec est glorificatio Patris, quae non circa solos illos Apostolos facta est, sed circa omnes homines fit, quibus suis membris caput est Christus. Neque enim de solis Apostolis potest intelligi, Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam; sed utique de omnibus quibus in eum credentibus vita aeterna datur.
4 Iam nunc ergo videamus quid de illis, a quibus tunc audiebatur, discipulis suis dicat. Manifestavi, inquit, nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Non ergo noverant Dei nomen, cum essent Iudaei? Et ubi est quod legitur, Notus in Iudaea Deus; in Israel magnum nomen eius [Psal. LXXV, 2]? Ergo manifestavi nomen tuum hominibus istis, quos dedisti mihi de mundo, qui me audiunt haec dicentem: non illud nomen tuum quo vocaris Deus, sed illud quo vocaris Pater meus; quod nomen manifestari sine ipsius Filii manifestatione non posset. Nam quod Deus dicitur universae creaturae, etiam omnibus gentibus antequam in Christum crederent, non omni modo esse potuit hoc nomen ignotum. Haec est enim vis verae divinitatis, ut creaturae rationali iam ratione utenti, non omnino ac penitus possit abscondi. Exceptis enim paucis in quibus natura nimium depravata est, universum genus humanum Deum mundi huius fatetur auctorem. In hoc ergo quod fecit hunc mundum coelo terraque conspicuum, et antequam imbuerentur in fide Christi, notus omnibus gentibus Deus. In hoc autem quod non est iniuriis suis cum diis falsis colendus, notus in Iudaea Deus. In hoc vero quod Pater est huius Christi, per quem tollit peccatum mundi, hoc nomen eius prius occultum omnibus, nunc manifestavit eis quos dedit ei Pater ipse de mundo. Sed quomodo manifestavit, si nondum venit hora de qua superius dixerat, quod veniret hora cum iam non in proverbiis, inquit, loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis [Ioan. XVI, 25]? An vero annuntiatio manifesta putabitur in proverbiis? Cur ergo dictum est, Palam annuntiabo vobis, nisi quia in proverbiis non est palam? quod autem non in proverbiis occultatur, sed verbis manifestatur, procul dubio palam dicitur. Quomodo ergo manifestavit quod nondum palam dixit? Proinde sic intelligendum est, pro tempore futuro praeteritum positum, quemadmodum illud, Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis [Id. XV, 15]: quod nondum fecerat, sed loquebatur quasi fecisset, quod immobiliter esse praefixum sciebat ut faceret.
5 Quid est autem, Quos dedisti mihi de mundo? Dictum est enim de illis quod non esset de mundo. Sed hoc illis regeneratio praestitit, non generatio. Quid est etiam quod sequitur, Tui erant et mihi eos dedisti? An aliquando erant Patris, quando non erant unigeniti Filii eius; et habuit aliquando Pater aliquid sine Filio? Absit. Verumtamen habuit aliquid aliquando Deus Filius, quod nondum habuit idem ipse homo Filius; quia nondum erat homo factus ex matre, quando tamen habebat universa cum Patre. Quapropter quod dixit, Tui erant, non inde se separavit Deus Filius, sine quo nihil unquam Pater habuit; sed solet ei tribuere omne quod potest, a quo est ipse qui potest. A quo enim habet ut sit, ab illo habet ut possit; et simul utrumque semper habuit, quia nunquam fuit et non potuit. Quocirca quidquid potuit Pater, semper cum illo Filius potuit; quoniam ille qui nunquam fuit et non potuit, nunquam sine Patre fuit, nunquam sine illo Pater fuit. Ac per hoc sicut Pater aeternus omnipotens, ita Filius coaeternus omnipotens; et si omnipotens, utique omnitenens. Id enim potius verbum e verbo interpretamur, si proprie volumus dicere, quod a Graecis dicitur παντοκράτωρ: quod nostri non sic interpretarentur, ut omnipotens dicerent, cum sit παντοκράτωρ omnitenens, nisi tantumdem valere sentirent. Quid ergo unquam habere potuit aeternus omnitenens, quod non simul habuerit coaeternus omnitenens? Quod itaque ait, Et mihi eos dedisti, hominem se accepisse hanc potestatem ut eos haberet, ostendit; quoniam qui semper omnipotens fuit, non semper homo fuit. Quamobrem, cum Patri potius tribuisse videatur ut ab eo illos acceperit quoniam ex ipso est quidquid est de quo est; etiam ipse sibi eos dedit, hoc est, cum Patre Deus Christus, homini Christo quod cum Patre non est, homines dedit. Denique qui hoc loco dicit, Tui erant, et mihi eos dedisti, iam superius eisdem discipulis dixerat, Ego vos de mundo elegi [Ioan. XV, 19]. Conteratur hic cogitatio carnalis, atque dispereat. De mundo sibi a Patre dicit Filius datos homines quibus alio loco dicit, Ego vos elegi de mundo. Quos Deus Filius de mundo elegit cum Patre, idem ipse homo Filius de mundo eos accepit a Patre: non enim Pater illos Filio dedisset, nisi elegisset. Ac per hoc Filius sicut non inde separavit Patrem, quando dixit, Ego vos de mundo elegi, quoniam simul eos elegit et Pater: sic non inde separavit et se, quando dixit, Tui erant, quia et ipsius Filii pariter erant. Nunc autem homo idem ipse Filius accepit eos qui non erant ipsius, quia et formam servi accepit Deus idem quae non erat ipsius.
6 Sequitur ac dicit, Et sermonem tuum servaverunt: nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt: id est, cognoverunt quia abs te sum. Simul enim Pater dedit omnia, cum genuit qui haberet omnia. Quia verba, inquit, quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt: id est, intellexerunt atque tenuerunt. Tunc enim verbum accipitur, quando mente percipitur. Et cognoverunt, inquit, vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. Et hic subaudiendum est, vere: quod enim dixit, cognoverunt vere, exponere voluit adiungendo, et crediderunt. Hoc itaque crediderunt vere, quod cognoverunt vere: id enim est a te exivi, quod est, tu me misisti. Cum ergo dixisset, cognoverunt vere, ne quisquam putaret istam cognitionem iam per speciem factam, non per fidem; exponendo addidit, et crediderunt, ut subaudiamus vere, et intelligamus hoc dictum esse, cognoverunt vere, quod est crediderunt vere: non eo modo quem significavit paulo ante, cum dixit, Modo creditis? Venit hora, et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis [Id. XVI, 31 et 32]. Sed crediderunt vere, id est quomodo credendum est, inconcusse, firme, stabiliter, fortiter; non iam in propria redituri, et Christum relicturi. Adhuc ergo discipuli non erant tales, quales eos dicit verbis praeteriti temporis, quasi iam essent, praenuntians quales futuri essent, accepto scilicet Spiritu sancto, qui eos, sicut promissum est, doceret omnia. Quem priusquam acciperent quomodo servaverunt eius sermonem, quod de illis quasi fecerint, dixit; quando primus eorum ter eum negavit [Matth. XXVI, 69-74], cum ex ore eius audisset quid futurum esset homini qui eum coram hominibus negavisset [Id. X, 33]? Dedit ergo eis verba sicut dixit, quae dedit ei Pater: sed quando illa non foris in auribus, sed intus in cordibus spiritualiter acceperunt, tunc vere acceperunt, quia tunc vere cognoverunt; vere autem cognoverunt, quia vere crediderunt. 7. Ipsi autem Filio quomodo Pater ea verba dederit, quibus verbis homo poterit explicare? Facilior sane quaestio videtur, si secundum id quod filius est hominis, accepisse a Patre illa verba credatur. Quanquam natus ex Virgine quando et quomodo ea didicerit, quis enarrabit; quando etiam ipsam quae de Virgine facta est, generationem eius quis enarrabit? Si vero secundum id quod est de Patre genitus Patrique coaeternus, accepisse a Patre ista verba cogitatur, nihil ibi temporis cogitetur quasi prius fuerit qui ea non habuerit, atque ut haberet quae non habebat acceperit; quoniam quidquid Deus Pater Deo Filio dedit, gignendo dedit. Ita enim dedit Filio Pater, sine quibus Filius esse non posset, sicut ei dedit ut esset. Nam quomodo aliter Verbo verba daret aliqua, in quo ineffabiliter dixit omnia? Sed iam quae sequuntur, alio sunt exspectanda sermone.
Augustinus HOME

bke15.178r bke16.116v

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS CV Ab eo quod Dominus ait, Ut Filius tuus clarificet te; usque ad id, Claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. <<<     >>> TRACTATUS CVII De eo quod dicit Iesus, Ego pro eis rogo, etc., usque ad id, Ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
monumenta.ch > Augustinus > 106

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik