Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS CIV In id quod sequitur, Haec locutus est Iesus, et sublevatis oculis in coelum dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te. [Ioan. XVII,1. ]
1 | Ante ista quae nunc sumus adiuvante Domino tractaturi, dixerat Iesus, Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis: quae non recentiora paulo superius ab eo dicta, sed omnia debemus accipere, sive quaecumque illis locutus est ex quo eos coepit habere discipulos, sive certe ex quo post coenam exorsus est hunc admirabilem prolixumque sermonem. Talem quippe commemoravit causam cur eis sit locutus, ut ad eum finem rectissime referantur vel omnia quae locutus est eis, vel ea maxime quae dixit iam pro eis moriturus, tanquam verba novissima, posteaquam de convivio sancto ille qui eum fuerat traditurus, egressus est. Hanc enim commendavit causam sermonis sui, ut in illo pacem haberent, propter quod totum agitur quod christiani sumus. Haec enim pax finem temporis non habebit, sed omnis piae nostrae intentionis actionisque finis ipsa erit. Propter hanc Sacramentis eius imbuimur, propter hanc mirabilibus eius operibus et sermonibus erudimur, propter hanc Spiritus eius pignus accepimus, propter hanc in eum credimus et speramus, et eius amore quantum donat accendimur: hac pace in pressuris omnibus consolamur, hac a pressuris omnibus liberamur: propter hanc omnem tribulationem fortiter sustinemus, ut in hac feliciter sine ulla tribulatione regnemus. Merito ad eam clausit verba, quae parum intelligentibus discipulis erant proverbia; intellecturis ea quando eis dedisset promissum Spiritum sanctum, de quo superius ait: 'Haec locutus sum vobis, apud vos manens. Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis' [Ioan. XIV, 25, 26]. Haec nimirum futura fuerat illa hora, qua se promiserat non iam in proverbiis locuturum, sed palam de Patre annuntiaturum. Eadem quippe ipsius verba, revelante Spiritu sancto, intelligentibus iam non erant futura proverbia. Neque enim loquente in eorum cordibus Spiritu sancto, taciturus erat unigenitus Filius, qui dixit in ea hora palam se illis annuntiaturum esse de Patre, quod eis utique iam intelligentibus non esset proverbium. Sed hoc quoque ipsum, quomodo simul loquantur in suorum spiritualium cordibus et Dei Filius et Spiritus sanctus, imo ipsa Trinitas quae inseparabiliter operatur, intelligentibus est verbum, non intelligentibus autem proverbium. |
2 | Cum ergo dixisset propter quid omnia sit locutus, ut in illo scilicet pacem haberent, in mundo habentes pressuram, exhortatusque fuisset ut confiderent, quia ipse vicit mundum; eo qui erat ad illos sermone finito, deinde ad Patrem verba direxit, et orare iam coepit. Sic enim Evangelista sequitur, dicens: Haec locutus est Iesus, et sublevatis oculis in coelum dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Poterat Dominus Unigenitus et coaeternus Patri in forma servi et ex forma servi, si hoc opus esset, orare silentio; sed ita se Patri exhibere voluit precatorem, ut meminisset nostrum se esse doctorem. Proinde eam quam fecit orationem pro nobis, notam fecit et nobis; quoniam tanti magistri non solum ad ipsos sermocinatio, sed etiam pro ipsis ad Patrem oratio, discipulorum est aedificatio. Et si illorum qui haec dicta aderant audituri, profecto et nostra qui fueramus conscripta lecturi. Quapropter hoc quod ait, Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ostendit omne tempus, et quid quando faceret vel fieri sineret, ab illo esse dispositum qui tempori subditus non est; quoniam quae futura erant per singula tempora, in Dei sapientia causas efficientes habent, in qua nulla sunt tempora. Non ergo credatur haec hora fato urgente venisse, sed Deo potius ordinante. Nec siderea necessitas Christi connexuit passionem: absit enim ut sidera mori cogerent siderum conditorem. Non itaque Christum tempus ut moreretur impegit, sed tempus Christus quo moreretur elegit: qui etiam tempus quo de Virgine natus est, cum Patre constituit, de quo sine tempore natus est. Secundum quam veram sanamque doctrinam, etiam Paulus apostolus, 'Cum autem venit,' inquit, 'plenitudo temporis, misit Deus Filium suum' [Galat. IV, 4]; et Deus per Prophetam, 'Tempore,' ait, 'acceptabili exaudivi te, et in die salutis adiuvi te' [Isai. XLIX, 8]; et rursus Apostolus, 'Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis' [II Cor. VI, 2]. Dicat ergo, Pater, venit hora, qui cum Patre disposuit omnes horas: tanquam dicens, Pater, quam propter homines et apud homines ad me clarificandum simul constituimus, venit hora, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te. |
3 | Clarificatum a Patre Filium nonnulli accipiunt, in hoc quod ei non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum [Rom. VIII, 32]. Sed si passione clarificatus dicitur, quanto magis resurrectione? Nam in passione magis eius humilitas quam claritas commendatur, Apostolo teste, qui dicit, 'Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis': deinde sequitur, et de eius clarificatione iam dicit, 'Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.' Haec est clarificatio Domini nostri Iesu Christi, quae ab eius resurrectione sumpsit exordium. Humilitas ergo eius incipit in sermone Apostoli, ab eo loco ubi ait, Semetipsum exinanivit formam servi accipiens; et pervenit usque, ad mortem crucis. Claritas vero eius incipit ab eo loco ubi ait, Propter quod et Deus exaltavit eum; et pervenit usque, in gloria est Dei Patris [Philipp. II, 7-11]. Nam et ipsum nomen, si inspiciantur codices graeci, ex qua lingua Epistolae apostolicae translatae sunt in latinam, quod hic legitur gloria, ibi legitur δόξα: unde verbum derivatum est in graeco ut diceretur δόξασον, quod interpres latinus ait clarifica, cum posset etiam glorifica dicere, quod tantumdem valet. Et ideo posset etiam in Apostoli Epistola, ubi est gloria, claritas poni: quod si fieret tantumdem valeret. Ut autem non recedatur a verborum sonis, quemadmodum a claritate clarificatio, sic a gloria glorificatio derivatur. Ut ergo mediator Dei et hominum homo Christus Iesus resurrectione clarificaretur vel glorificaretur, prius humiliatus est passione: non enim a mortuis resurrexisset, si mortuus non fuisset. Humilitas, claritatis est meritum; claritas, humilitatis est praemium. Sed hoc factum est in forma servi; in forma vero Dei semper fuit, semper erit claritas: imo non fuit quasi iam non sit, nec erit quasi nondum sit; sed sine initio, sine fine semper est claritas. Quod ergo ait, Pater, venit hora, clarifica Filium tuum; sic intelligendum est, tanquam dixerit, Venit hora seminandae humilitatis, fructum non differas claritatis. Sed quid sibi vult quod sequitur, Ut Filius tuus clarificet te? Numquid etiam Deus Pater pertulit humilitatem carnis sive passionis, ex qua illum clarificari oporteret? Quomodo igitur eum clarificaturus erat Filius, cuius claritas sempiterna nec ex forma humana potuit videri minor, nec in divina posset esse amplior? Sed istam quaestionem in hunc sermonem nolo arctare, aut hinc eum facere longiorem. |