monumenta.ch > Augustinus > 102
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS CI De eo quod Dominus dicit, Modicum et iam non videbitis me; usque ad id, Et in illo die me non rogabitis quidquam. <<<     >>> TRACTATUS CIII De eo quod sequitur, Dicunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris; usque ad id, Sed confidite, ego vici mundum.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS CII De eo quod Dominus ait, Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis; usque ad id, Iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. [Ioan. XVI,23-28. ]

1 Domini verba nunc ista tractanda sunt, Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Iam dictum est in superioribus huius dominici sermonis partibus, propter eos qui nonnulla petunt a Patre in Christi nomine, nec accipiunt, non peti in nomine Salvatoris quidquid petitur contra rationem salutis (Supra, Tract. 73). Non enim sonum litterarum ac syllabarum, sed quod sonus ipse significat, et quod eo sono recte ac veraciter intelligitur, hoc accipiendus est dicere cum dicit, in nomine meo. Unde qui hoc sentit de Christo quod non est de unico Dei Filio sentiendum, non petit in eius nomine, etiamsi non taceat litteris ac syllabis Christum; quoniam in eius nomine petit, quem cogitat cum petit. Qui vero quod est de illo sentiendum sentit, ipse in eius nomine petit; et accipit quod petit, si non contra suam salutem sempiternam petit. Accipit autem quando debet accipere. Quaedam enim non negantur, sed ut congruo dentur tempore differuntur. Ita sane intelligendum est quod ait, dabit vobis, ut ea beneficia significata sciantur his verbis, quae ad eos qui petunt proprie pertinent. Exaudiuntur quippe omnes sancti pro seipsis, non autem pro omnibus exaudiuntur vel amicis vel inimicis suis, vel quibuslibet aliis: quia non utcumque dictum est, dabit; sed dabit vobis.
2 Usque modo, inquit, non petistis quidquam in nomine meo. Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Hoc quod dicit gaudium plenum, profecto non carnale, sed spirituale gaudium est: et quando tantum erit, ut aliquid ei iam non sit addendum, procul dubio tunc erit plenum. Quidquid ergo petitur quod pertineat ad hoc gaudium consequendum, hoc est in nomine Christi petendum, si divinam intelligimus gratiam, si vere beatam poscimus vitam. Quidquid autem aliud petitur, nihil petitur: non quia nulla omnino res est, sed quia in tantae rei comparatione quidquid aliud concupiscitur, nihil est. Neque enim prorsus nulla res est homo, de quo ait Apostolus: Qui se putat aliquid esse, cum nihil sit [Galat. VI, 3]. In comparatione quippe spiritualis hominis, qui scit gratia Dei se esse quod est, quisquis vana praesumit, nihil est. Etiam sic ergo recte intelligi potest, Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis; ut hoc quod ait, si quid, non quodlibet intelligatur, sed aliquid quod non in beatae vitae comparatione sit nihil. Et quod sequitur, Usque modo non petistis quidquam in nomine meo, duobus modis intelligi potest: vel quia non in nomine meo petistis, quod nomen non sicut cognoscendum est cognovistis; vel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rei quam petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis. Ut igitur in eius nomine non nihil, sed gaudium plenum petant (quoniam si aliquid aliud petunt, idem aliquid nihil est), exhortatur dicens, Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum: id est, hoc in nomine meo petite, ut gaudium vestrum sit plenum, et accipietis. Isto enim bono in petendo perseverantes sanctos suos nequaquam misericordia divina fraudabit.
3 Haec, inquit, in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis. Possem dicere hanc de qua loquitur horam, futurum oportere saeculum intelligi, ubi videbimus palam, quod beatus Paulus dicit, facie ad faciem; ut quod ait, Haec in proverbiis locutus sum vobis, hoc sit quod ab eodem apostolo dictum est, Videmus nunc per speculum in aenigmate [I Cor. XIII, 12]: annuntiabo autem vobis, quia per Filium Pater videbitur, iuxta illud quod alibi ait, Neque Patrem quis cognoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare [Matth. XI, 27]. Sed istum sensum videtur impedire quod sequitur: Illo die in nomine meo petetis. In futuro enim saeculo cum pervenerimus ad regnum, ubi similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 2], quid petituri sumus, quando satiabitur in bonis desiderium nostrum [Psal. CII, 5]? Unde et in alio psalmo dicitur: Satiabor cum manifestabitur gloria tua [Psal. XVI, 15]. Petitio namque alicuius est indigentiae, quae ibi nulla erit ubi haec satietas erit.
4 Relinquitur itaque, quantum sapere valeo, ut intelligatur Iesus discipulos suos de carnalibus vel animalibus se spirituales promisisse facturum, quamvis nondum tales quales erimus, quando spirituale etiam corpus habebimus; sed qualis erat qui dicebat, 'Sapientiam loquimur inter perfectos' [I Cor. II, 6]; et, 'Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus' [Id. III, 1]; et, 'Non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis; quae et loquimur, non in sapientiae humanae doctis verbis, sed doctis Spiritus [Er., docti Spiritu a spiritualibus. Lugd. et Ven., docti Spiritu spiritualibus. M.], spiritualibus spiritualia comparantes. Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei.' Non itaque percipiens quae sunt Spiritus Dei homo animalis, sic audit quaecumque audit de Dei natura, ut aliud quam corpus cogitare non possit, quamlibet amplissimum vel immensum, quamlibet lucidum ac speciosum, corpus tamen: ideo proverbia illi sunt quaecumque dicta sapientiae de incorporea immutabilique substantia; non quod ea tanquam proverbia deputat, sed quia sic cogitat, quomodo qui proverbia solent audire neque intelligere. Cum vero spiritualis coeperit omnia diiudicare, ipse autem a nemine diiudicari [I Cor. II, 12-15], etiamsi in hac vita adhuc velut per speculum ex parte, perspicit tamen non ullo corporis sensu, non ulla imaginaria cogitatione quae [Lov. non habent particulam, quae; cum haec tamen vox ad sensum requiratur, et reperiatur in Mss.] capit aut fingit qualiumcumque similitudines corporum, sed mentis certissima intelligentia, Deum non corpus esse, sed spiritum: ita palam de Patre annuntiante Filio, ut eiusdem substantiae conspiciatur et ipse qui annuntiat. Tunc in eius nomine petunt qui petunt; quia in sono eius nominis non aliud quam res ipsa est quae hoc nomine vocatur, intelligunt, nec animi vanitate vel infirmitate confingunt tanquam in alio loco Patrem, in alio Filium ante Patrem stantem, et pro nobis rogantem, spatia sua quaeque amborum occupantibus molibus, et Verbum ad eum cuius est Verbum facere verba pro nobis, intervallo interposito inter os loquentis et auriculas audientis; et alia talia quae sibi animales, iidemque carnales in cordibus fabricantur. Quidquid enim tale spiritualibus de Deo cogitantibus ex corporum consuetudine occurrit, negando atque respuendo, tanquam importunas muscas, ab interioribus oculis abigunt; et sinceritati eius lucis acquiescunt, qua teste ac iudice has ipsas imagines corporum suis internis aspectibus irruentes, falsas omnino esse convincunt. Hi possunt utcumque cogitare Dominum nostrum Iesum Christum in quantum homo est, pro nobis interpellare Patrem; in quantum autem Deus est, nos exaudire cum Patre. Quod eum significasse arbitror ubi ait, Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis. Ad hoc quippe intuendum quomodo non rogat Patrem Filius, sed simul exaudiunt rogantes Pater et Filius, nonnisi spiritualis oculus mentis ascendit.
5 Ipse enim Pater, inquit, amat vos, quia vos me amastis. Ideo amat ille, quia nos amamus; an potius, quia ille amat, ideo nos amamus? Ex Epistola sua evangelista idem ipse respondeat: Nos diligimus, inquit, quia prior ipse dilexit nos [I Ioan. IV, 10]. Hinc ergo factum est ut diligeremus, quia dilecti sumus. Prorsus donum Dei est diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit. Displicentes amati sumus, ut esset in nobis unde placeremus. Non enim amaremus Filium, nisi amaremus et Patrem. Amat nos Pater, quia nos amamus Filium; cum a Patre et Filio acceperimus ut et Patrem amemus et Filium: diffundit enim charitatem in cordibus nostris amborum Spiritus [Rom. V, 5], per quem Spiritum et Patrem amamus et Filium, et quem Spiritum cum Patre amamus et Filio. Amorem itaque nostrum pium quo colimus Deum, fecit Deus, et vidit quia bonum est, ideo quippe amavit ipse quod fecit. Sed in nobis non faceret quod amaret, nisi antequam id faceret, nos amaret.
6 Et credidistis, inquit, quia a Deo exivi. Exivi a Patre et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Plane credidimus. Neque enim propterea debet incredibile videri, quia sic ad mundum veniens exiit a Patre, ut non desereret Patrem; et sic vadit ad Patrem relicto mundo, ut non deserat mundum. Exiit enim a Patre, quia de Patre est: in mundum venit, quia mundo suum corpus ostendit quod de Virgine assumpsit. Reliquit mundum corporali discessione, perrexit ad Patrem hominis ascensione, nec mundum deseruit praesentiae gubernatione.
Augustinus HOME

bke15.173v bke16.116v

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS CI De eo quod Dominus dicit, Modicum et iam non videbitis me; usque ad id, Et in illo die me non rogabitis quidquam. <<<     >>> TRACTATUS CIII De eo quod sequitur, Dicunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris; usque ad id, Sed confidite, ego vici mundum.
monumenta.ch > Augustinus > 102

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik