monumenta.ch > Augustinus > 100
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XCIX In illud, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur. <<<     >>> TRACTATUS CI De eo quod Dominus dicit, Modicum et iam non videbitis me; usque ad id, Et in illo die me non rogabitis quidquam.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS C In eiusdem lectionis verba postrema. [Ioan. XVI,13-15. ]

1 Cum promitteret Dominus venturum Spiritum sanctum, Docebit vos, inquit, omnem veritatem; vel, quod in nonnullis codicibus legitur, Deducet vos in omni veritate. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur. De quibus evangelicis verbis iam quod donavit Dominus disputavimus: nunc ea quae sequuntur attendite. Et quae ventura sunt, inquit, annuntiabit vobis. Neque hic est, quoniam planum est, immorandum: nihil enim habet quaestionis, cuius a nobis expositio flagitetur. Sed quod adiungit, Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, non negligenter est transeundum. Quod enim ait, Ille me clarificabit, potest intelligi, quia diffundendo in cordibus credentium charitatem, spiritualesque faciendo, declaravit eis quomodo Filius Patri esset aequalis, quem secundum carnem prius tantummodo noverant, et hominem sicut homines cogitabant. Vel certe, quia per ipsam charitatem fiducia repleti [Quatuor Mss., quia per ipsum charitate ac fiducia repleti.], et timore depulso, annuntiaverunt hominibus Christum; ac sic fama eius diffusa est toto orbe terrarum. Ut sic dixerit, Ille me clarificabit, tanquam diceret: Ille vobis auferet timorem, et dabit amorem, quo me ardentius praedicantes, gloriae meae per totum mundum dabitis odorem, commendabitis honorem. Quod enim facturi fuerant in Spiritu sancto, hoc eumdem Spiritum dixit esse facturum: quale est etiam illud, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis [Matth. X, 20]. Verbum quippe graecum quod est δοξάσει, alius clarificabit, alius glorificabit, latini interpretes in sua quisque translatione posuerunt: quoniam ipsa quae graece dicitur δόξα, unde dictum est verbum δοξάσει, et claritas interpretatur et gloria. Gloria namque fit quisque clarus, et claritate gloriosus; ac per hoc quod utroque verbo significatur, idipsum est. Sicut autem definierunt antiqui latinae linguae clarissimi auctores, gloria est frequens de aliquo fama cum laude. Quae cum est in hoc mundo facta de Christo, non Christo credenda est magnum aliquid contulisse, sed mundo. Bonum enim laudare, non laudato, sed laudantibus prodest.
2 Est autem etiam falsa gloria, quando laudantes errore falluntur, sive in rebus, sive in hominibus, sive in utrisque. Nam in rebus falluntur, quando putant id bonum esse quod malum est: in hominibus autem, quando putant eum bonum esse qui malus est: in utrisque vero, quando et id quod est vitium, virtus putatur: et ipse qui propter hoc laudatur, non habet quod putatur, sive sit bonus, sive sit malus. Donare quippe res suas histrionibus, vitium est immane, non virtus: et scitis de talibus quam sit frequens fama cum laude; quia, sicut scriptum est, Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur [Psal. IX, 3]. Hic laudatores non falluntur in hominibus, sed in rebus: malum est enim quod bonum esse credunt. Illi autem qui hoc malo largitionis vitiosi sunt, tales utique sunt, quales eos hi qui laudant non suspicantur esse, sed cernunt. Porro si se quisquam iustum fingat, et non sit, sed totum quidquid coram hominibus laudabiliter agere videtur, non agat propter Deum, hoc est propter veram iustitiam, sed solam quaerat et diligat ab hominibus gloriam; illi autem apud quos frequens est eius fama cum laude, non eum putent nisi propter Deum laudabiliter vivere, non falluntur in re, sed falluntur in homine. Quod enim bonum esse credunt, est bonum; sed quem bonum esse credunt, non est bonus. Quod si putetur, verbi gratia, bonum artium peritia magicarum, et dum quisque patriam liberasse eisdem quas omnino nescit artibus creditur, frequentem cum laude famam, quae gloria definita est, apud homines impios consequatur; errant in utroque qui laudant: et in re scilicet, quia id quod malum est, bonum putant; et in homine, quia non est quod putant. Quapropter falsa est in his tribus generibus gloria. Cum autem de aliquo per Deum et propter Deum iusto, hoc est veraciter iusto, causa ipsius iustitiae frequens est fama cum laude; vera quidem gloria est; non tamen ea credendum est beatificari iustum, sed laudantibus gratulandum est, quia recte iudicant, et diligunt iustum. Quanto magis ergo Dominus Christus, non sibi, sed eis profuit gloria sua, quibus profuit morte sua?
3 Sed non est vera eius apud haereticos gloria, apud quos tamen frequentem famam videtur habere cum laude. Non est haec vera gloria, quia in utroque falluntur: nam et bonum putant esse quod bonum non est, et Christum putant esse quod Christus non est. Unigenitum enim Filium aequalem non esse gignenti, non est bonum: unigenitum Dei Filium hominem tantum esse, non Deum, non est bonum: Veritatis carnem non esse veram carnem, non est bonum. Horum trium quae dixi, primum sentiunt Ariani, secundum Photiniani, tertium Manichaei. Sed quia et eorum nihil est bonum, et Christus nihil est eorum, in utroque falluntur: nec dant veram gloriam Christo, quamvis apud eos esse videatur cum laude frequens fama de Christo. Et omnes prorsus haeretici, quos commemorare nimis longum est, qui de Christo non recte sentiunt, ideo errant, quia et de bonis rebus ac malis non verum sentiunt. Pagani etiam quoniam sunt Christi plurimi laudatores, et ipsi in utroque falluntur, qui non secundum veritatem Dei, sed potius secundum suam suspicionem dicunt eum fuisse hominem magum. Christianos quippe velut imperitos vituperant, Christum autem velut magum laudant, ac sic produnt quod amant: Christum vero non amant; quoniam quod non erat Christus, hoc amant. Ideo ergo in utroque falluntur, quia et magum esse malum est; et magus non fuit Christus, quia bonus est. Quapropter quoniam de his nihil hoc loco dicendum est, qui Christum vituperant atque blasphemant; quia de gloria eius loquimur, qua est glorificatus in mundo: non eum glorificavit Spiritus sanctus vera gloria, nisi in Ecclesia sancta catholica. Alibi enim, id est, vel apud haereticos, vel apud quosdam paganos, vera eius in terris gloria non potest esse, et ubi videtur esse frequens de illo fama cum laude. Vera ergo eius gloria in Ecclesia catholica sic a propheta cantatur: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua [Psal. CVII, 6]. Quia itaque post eius exaltationem venturus erat Spiritus sanctus, et eum glorificaturus, hoc sacer Psalmus, hoc ipse Unigenitus promisit futurum, quod videmus impletum.
4 Quod autem ait, De meo accipiet, et annuntiabit vobis, catholicis audite auribus, catholicis percipite mentibus. Non enim propterea, sicut quidam haeretici putaverunt, minor est Filio Spiritus sanctus: quasi Filius accipiat a Patre, et Spiritus sanctus a Filio quibusdam gradibus naturarum. Absit hoc credere, absit hoc dicere, absit a christianis cordibus cogitare. Denique continuo solvit ipse quaestionem, et cur hoc dixerit, explanavit. Omnia, inquit, quaecumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Quid vultis amplius? Ergo de Patre accipit Spiritus sanctus, unde accipit Filius; quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus sanctus. Qui autem de nullo natus sit, de nullo procedat, Pater solus est. Quomodo autem dixerit unigenitus Filius, Omnia quae habet Pater, mea sunt (quia utique non sic quemadmodum dictum est illi Filio non unigenito, sed ex duobus maiori, Tu mecum es semper, et omnia mea tua sunt [Luc. XV, 31]; eo loco, si Dominus voluerit, diligenti consideratione tractabitur, ubi dicit Unigenitus Patri, Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt [Ioan. XVII, 10]: ut hic iste sermo claudatur; quoniam quae sequuntur, aliud poscunt, quo disserantur, exordium.
Augustinus HOME

bke15.172r bke16.116v

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XCIX In illud, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur. <<<     >>> TRACTATUS CI De eo quod Dominus dicit, Modicum et iam non videbitis me; usque ad id, Et in illo die me non rogabitis quidquam.
monumenta.ch > Augustinus > 100

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik