Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XCIX In illud, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur. [Ioan. XVI,13. ]
1 | Quid est quod Dominus ait de Spiritu sancto, cum eum venturum esse promitteret, et docturum discipulos eius omnem veritatem, vel eos deducturum in omni veritate: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur? Simile est enim hoc ei quod de se ipse dixit, Non possum a me facere quidquam: sicut audio, iudico [Ioan. V, 30]. Sed illud cum exponeremus, secundum hominem posse accipi diximus (Supra, Tract. XIX-XXII): ut obedientiam suam qua factus est obediens usque ad mortem crucis [Philipp. II, 8], praenuntiasse Filius videretur, et in iudicio futuram , quo vivos et mortuos iudicabit; quia hoc per id facturus est quod filius hominis est. Propter quod dixit, Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio: quia in iudicio non forma Dei qua aequalis est Patri, nec ab impiis videri potest, sed forma hominis apparebit, qua minoratus est etiam modico minus ab Angelis; quamvis iam in claritate, non in pristina sit humilitate venturus, conspicuus tamen futurus et bonis et malis. Hinc ait et illud: Et potestatem dedit ei iudicium facere, quoniam filius hominis est [Ioan. V, 22, 27]. In quibus verbis eius manifestatur non eam formam praesentandam esse iudicio, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed illam quam cum semetipsum exinanisset, accepit. Semetipsum enim exinanivit formam servi accipiens [Philipp. II, 6, 7]: in qua videtur etiam ad faciendum iudicium obedientiam suam commendasse, cum dixit, Non possum facere a meipso quidquam: sicut audio, iudico. Adam namque per cuius unius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi, non sicut audivit, iudicavit; quia quod audivit praevaricavit, et a semetipso fecit malum quod fecit; quia non Dei voluntatem, sed suam fecit: iste autem per cuius unius hominis obedientiam iusti constituuntur multi [Rom. V, 19], non solum obediens fuit usque ad mortem crucis, in qua est vivus iudicatus a mortuis; sed obedientem se futurum promittens in ipso quoque iudicio, quo est de vivis iudicaturus et mortuis, Non possum, inquit, a meipso facere quidquam: sicut audio, iudico. Sed numquid de Spiritu sancto quod dictum est, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur, secundum hominem vel secundum assumptionem cuiusquam creaturae dictum esse audebimus opinari? Solus quippe in Trinitate Filius formam servi accepit, quae forma illi ad unitatem personae coaptata est, id est, ut Filius Dei et filius hominis unus sit Iesus Christus; ne non Trinitas, sed quaternitas praedicetur anobis, quod absit a nobis Propter quam personam unam ex duabus substantiis divina humanaque constantem, aliquando secundum id quod Deus est loquitur, ut est illud quod ait, Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]: aliquando secundum id quod homo est, sicuti est illud, Quoniam Pater maior me est [Id. XIV, 28]; secundum quod accepimus esse ab eo dictum et hoc unde nunc disputo, Non possum a meipso facere quidquam: sicut audio, iudico. In persona vero Spiritus sancti quomodo accipiamus quod ait, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur; cum in ea non sit alia divinitatis, alia humanitatis, vel alterius creaturae cuiuscumque substantia, magna exoritur difficultas. |
2 | Illud enim quod sicut columba Spiritus sanctus apparuit specie corporali [Matth. III, 16], visio fuit ad horam facta atque transacta: sicut etiam quando super discipulos venit, visae sunt illis linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum [Act. II, 3]. Qui ergo dicit columbam ad unitatem personae Spiritui sancto fuisse coniunctam, ut ex illa et Deo (quia Spiritus sanctus Deus est) una Spiritus sancti persona constaret; hoc etiam de illo igne compellitur dicere, ut intelligat nihil horum debere se dicere. Ista enim quae de substantia Dei quoquo modo ut opus erat significanda, corporeis hominum sensibus sese intulerunt atque transierunt, ad horam divinitus facta sunt de creatura serviente, non de ipsa dominante natura, quae in se manens quod vult movet, et quod vult immutabilis mutat. Sicut etiam vox illa de nube aures utique attigit corporales, eumque sensum corporis qui vocatur auditus [Luc. IX, 35]; nec tamen ullo modo credendum est Verbum Dei, quod est unigenitus Filius, quoniam Verbum dicitur, syllabis sonisque finiri: quia nec omnes simul sonare possunt cum sermo fit, sed tanquam nascentes morientibus ordine suo soni quicumque succedunt, ut totum quod loquimur novissima syllaba compleatur. Absit ut sic loquatur Pater ad Filium, hoc est, Deus ad Verbum suum Deum. Sed hoc eorum est capere, quantum ab homine capi potest, ad quos non lac pertinet, sed solidus cibus. Cum igitur Spiritus sanctus nulla susceptione hominis sit homo factus, nulla susceptione angeli sit angelus factus, nulla susceptione cuiusquam creaturae creatura sit factus; quomodo de illo intelligendum est quod Dominus ait, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur? Ardua quaestio, nimis ardua. Ipse adsit Spiritus, ut saltem sicut eam cogitare possumus, sic eloqui possimus, ac sic ad intelligentiam vestram pro mei moduli facultate perveniat. |
3 | Prius itaque nosse debetis, et intelligere qui potestis, credere autem qui intelligere nondum potestis, in ea substantia quae Deus est, non quasi per corporis molem sensus locis propriis distributos, sicut in carne mortali quorumque animalium alibi est visus, alibi auditus, alibi gustus, alibi olfactus, per totum autem tactus. Absit hoc credere in illa incorporea immutabilique natura. Audire ergo ibi et videre, idipsum est. Dicitur et olfactus in Deo: unde dicit Apostolus, Sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis [Ephes. V, 2]. Et gustus intelligi potest, secundum quem Deus et odit amaricantes, et nec frigidos nec calidos, sed tepidos evomit ex ore suo [Apoc. III, 16]: et Deus Christus dicit, Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui me misit [Ioan. IV, 34]. Est etiam tactus ille divinus, unde dicit sponsa de sponso: Sinistra eius sub capite meo, et dextera eius complectetur me [Cant. II, 6]. Non sunt haec in Deo per diversa corporis loca. Cum enim dicitur scire, ibi sunt omnia; et videre, et audire, et olfacere, et gustare, et tangere; sine ulla eius mutatione substantiae, sine ulla mole quae in alia parte maior, in alia minor: etiam in senibus puerili pectore cogitatur, quando Deus sic cogitatur. |
4 | Nec mireris quod ineffabilis Dei scientia, qua novit omnia, per varios humanae locutionis modos, omnium istorum corporalium sensuum nominibus nuncupatur: cum et ipsa mens nostra, hoc est homo interior, cui uniformiter scienti per hos quinque veluti nuntios corporis diversa nuntiantur, quando immutabilem veritatem intelligit, eligit, diligit, et lumen videt de quo dicitur, Erat lumen verum; et verbum audit de quo dicitur, In principio erat Verbum [Ioan. I, 9, 1]; et odorem capit de quo dicitur, Post odorem unguentorum tuorum curremus [Cant. I, 3]; et fontem bibit, de quo dicitur, Apud te est fons vitae [Psal. XXXV, 10]; et tactu fruitur, de quo dicitur, Mihi autem adhaerere Deo bonum est [Psal. LXXII, 28]: nec aliud atque aliud, sed una intelligentia tot sensuum nominibus nuncupatur. Cum ergo de Spiritu sancto dicitur, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur; multo magis ibi simplex natura, ubi verissime simplex est, vel intelligenda est vel credenda, quae longe alteque naturam nostrae mentis excedit. Mutabilis quippe est mens nostra, quae percipit discendo quod nesciebat, et amittit dediscendo quod sciebat; et veri similitudine fallitur, ut pro vero approbet falsum, et obscuritate sua quasi quibusdam tenebris impeditur, ne perveniat ad verum. Et ideo non est ista substantia verissime simplex, cui non hoc est esse quod nosse: potest enim esse, nec nosse. At illa divina non potest, quia id quod habet est. Ac per hoc non sic habet scientiam, ut aliud illi sit scientia qua scit, aliud essentia qua est; sed utrumque unum. Nec utrumque dicendum est, quod simpliciter unum est. Sicut habet Pater vitam in semetipso, nec aliud est ipse quam vita quae in ipso est; et dedit Filio habere vitam in semetipso [Ioan. V, 26], hoc est, genuit Filium qui et ipse vita esset. Sic itaque debemus accipere quod de Spiritu sancto dictum est, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur, ut intelligamus non eum esse a semetipso. Pater quippe solus de alio non est. Nam et Filius de Patre natus est, et Spiritus sanctus de Patre procedit: Pater autem nec natus est de alio, nec procedit. Nec ideo sane aliqua disparilitas in summa illa Trinitate cogitationi occurrat humanae: nam et Filius ei de quo natus est, et Spiritus sanctus ei de quo procedit, aequalis est. Quid autem illic intersit inter procedere et nasci, et longum est quaerendo disserere, et temerarium cum disserueris definire: quia hoc et menti utcumque comprehendere, et si quid forte mens inde comprehenderit, linguae difficillimum est explicare, quantuslibet praesit doctor, quantuslibet adsit auditor. Non ergo loquetur a semetipso: quia non est a semetipso. Sed quaecumque audiet, loquetur: ab illo audiet a quo procedit. Audire illi scire est; scire vero esse, sicut superius disputatum est. Quia ergo non est a semetipso, sed ab illo a quo procedit; a quo illi est essentia, ab illo scientia: ab illo igitur audientia, quod nihil est aliud quam scientia. |
5 | Nec moveat quod verbum futuri temporis positum est. Non enim dictum est, quaecumque audivit, aut, quaecumque audit; sed, quaecumque audiet, loquetur. Illa quippe audientia sempiterna est, quia sempiterna scientia. In eo autem quod sempiternum est, sine initio et sine fine, cuiuslibet temporis verbum ponatur, sive praeteriti, sive praesentis, sive futuri, non mendaciter ponitur. Quamvis enim natura illa immutabilis et ineffabilis non recipiat Fuit et Erit, sed tantum Est: ipsa enim veraciter est, quia mutari non potest; et ideo illi tantum convenerat dicere, Ego sum qui sum; et, Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos [Exod. III, 14]: tamen propter mutabilitatem temporum in quibus versatur nostra mortalitas et nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus, et fuit, et erit, et est. Fuit, in praeteritis saeculis, est in praesentibus, erit in futuris. Fuit, quia nunquam defuit; erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est. Neque enim, velut qui iam non sit, cum praeteritis occidit; aut cum praesentibus, velut qui non maneat, labitur; aut cum futuris, velut qui non fuerat, orietur. Proinde cum secundum volumina temporum locutio humana variatur, qui per nulla deesse potuit aut potest aut poterit tempora, vera de illo dicuntur cuiuslibet temporis verba. Semper itaque audit Spiritus sanctus, quia semper scit: ergo et scivit, et scit, et sciet; ac per hoc et audivit, et audit, et audiet: quia sicut iam diximus, hoc est illi audire quod scire, et scire illi hoc est quod esse. Ab illo igitur audivit, audit, et audiet a quo est: ab illo est a quo procedit. |
6 | Hic aliquis forsitan quaerat utrum et a Filio procedat Spiritus sanctus. Filius enim solius Patris est Filius, et Pater solius Filii est Pater: Spiritus autem sanctus non est unius eorum Spiritus, sed amborum. Habes ipsum Dominum dicentem, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis [Matth. X, 20]: habes et Apostolum, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra [Galat. IV, 6]. Numquid duo sunt, alius Patris, alius Filii? Absit. Unum enim corpus, ait, cum significaret Ecclesiam; moxque addidit, et unus Spiritus. Et vide quomodo illic impleat Trinitatem. Sicut vocati estis, inquit, in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus; hic utique Christum intelligi voluit: restat ut etiam Patrem nominet: sequitur ergo, Una fides, unum Baptisma: unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, et per omnes , et in omnibus nobis [Ephes. IV, 4-6]. Cum ergo sicut unus Pater, et unus Dominus, id est Filius, ita sit et unus Spiritus; profecto amborum est: quandoquidem dicit ipse Christus Iesus. Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis; et dicit Apostolus, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra. Habes alio loco eumdem apostolum dicentem, Si autem Spiritus eius qui suscitavit Iesum ex mortuis, habitat in vobis; hic utique Spiritum Patris intelligi voluit: de quo tamen alio loco dicit, Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius [Rom. VIII, 11, 9]. Et multa alia sunt testimonia quibus hoc evidenter ostenditur, et Patris et Filii esse Spiritum qui in Trinitate dicitur Spiritus sanctus. |
7 | Nec ob aliud existimo ipsum vocari proprie Spiritum: cum etiamsi de singulis interrogemur, non possimus nisi et Patrem et Filium spiritum dicere; quoniam spiritus est Deus [Ioan. IV, 24], id est, non corpus est Deus, sed spiritus. Quod ergo communiter vocantur et singuli, hoc proprie vocari oportuit eum qui non est unus eorum, sed in quo communitas apparet amborum. Cur ergo non credamus quod etiam de Filio procedat Spiritus sanctus, cum Filii quoque ipse sit Spiritus? Si enim non ab eo procederet, non post resurrectionem se repraesentans discipulis suis insufflasset dicens: Accipite Spiritum sanctum [Id. XX, 22]. Quid enim aliud significavit illa insufflatio, nisi quod procedat Spiritus sanctus et de ipso? Ad hoc pertinet etiam illud quod de muliere quae fluxum sanguinis patiebatur, ait: Tetigit me aliquis; ego enim sensi de me virtutem exiisse [Luc. VIII, 46]. Nam virtutis nomine appellari etiam Spiritum sanctum, et eo loco clarum est, ubi angelus dicenti Mariae, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? respondit, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi [Id. I, 34, 35]: et ipse Dominus promittens eum discipulis, ait, Vos autem sedete in civitate quousque induamini virtute ex alto [Id. XXIV, 49]; et iterum, Accipietis, inquit, virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes [Act. I, 8]. De hac virtute credendus est dicere evangelista, Virtus de illo exibat, et sanabat omnes [Luc. VI, 19]. |
8 | Si ergo et de Patre et de Filio procedit Spiritus sanctus; cur Filius dixit, De Patre procedit [Ioan. XV, 26]? Cur putas, nisi quemadmodum ad eum solet referre et quod ipsius est, de quo et ipse est? Unde illud est quod ait, Mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit [Ioan. VII, 16]. Si igitur intelligitur hic eius doctrina, quam tamen dixit non suam, sed Patris; quanto magis illic intelligendus est de ipso procedere Spiritus sanctus, ubi sic ait, De Patre procedit, ut non diceret, De me non procedit? A quo autem habet Filius ut sit Deus (est enim de Deo Deus), ab illo habet utique ut etiam de illo procedat Spiritus sanctus: ac per hoc Spiritus sanctus ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre. |
9 | Hic utcumque etiam illud intelligitur, quantum a talibus quales nos sumus, intelligi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere Spiritus sanctus. Quoniam si et ipse Filius diceretur, amborum utique Filius diceretur, quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum, nisi patris et matris. Absit autem, ut inter Deum Patrem et Deum Filium tale aliquid suspicemur. Quia nec filius hominum simul et ex patre et ex matre procedit: sed cum in matrem procedit ex patre, non tunc procedit ex matre; et cum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre. Spiritus autem sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam; sed simul de utroque procedit: quamvis hoc Filio Pater dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat. Neque enim possumus dicere quod non sit vita Spiritus sanctus cum vita Pater, vita sit Filius. Ac per hoc sicut Pater cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio habere vitam in semetipso; sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso . Sequuntur autem verba Domini dicentis: Et quae ventura sunt, annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Sed quia iste iam prolixus est, in alium sunt differenda sermonem. |