Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XCVII In eamdem lectionem.
1 | Spiritus sanctus quem promisit Dominus se discipulis suis esse missurum, qui eos doceret omnem veritatem, quam tunc quando cum eis loquebatur, portare non poterant: de quo Spiritu sancto, sicut dicit Apostolus, nunc pignus accepimus [II Cor. I, 22], quo verbo intelligeremus eius plenitudinem nobis in vita alia reservari: ipse ergo Spiritus sanctus et nunc docet fideles, quanta quisque potest capere spiritualia; et eorum pectora desiderio maiore succendit, si quisque in ea charitate proficiat, qua et diligat cognita, et cognoscenda desideret: ita ut ea quoque ipsa quae nunc quomodocumque cognoscit, nondum se scire sciat, sicut scienda sunt in ea vita quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit [I Cor. II, 9]. Quo sciendi modo, si nunc ea vellet interior magister dicere, id est, nostrae menti aperire atque monstrare; humana infirmitas portare non posset. Unde me vestra Dilectio meminit iam locutum, cum sancti Evangelii verba tractaremus, ubi Dominus ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Non ut in his Domini verbis nescio quae secreta nimis abdita suspicemur, quae cum dici a docente possint, portari a discente non possint: sed ea ipsa quae in doctrina religionis in quorumlibet hominum notitia legimus et scribimus, audimus et dicimus, si vellet eo modo nobis Christus dicere, sicut ea dicit Angelis sanctis in seipso unigenito Patris Verbo, Patrique coaeterno; quinam portare homines possent, etiam si iam essent spirituales, quales adhuc Apostoli non fuerunt, quando ista eis Dominus loquebatur, qualesque postea veniente sancto Spiritu facti sunt? Nam utique quidquid de creatura sciri potest, minus est ipso Creatore, qui summus et verus et immutabilis est Deus. Et quis eum tacet? Ubi non a legentibus, disputantibus, quaerentibus, respondentibus, laudantibus, cantantibus, quoquomodo sermocinantibus, postremo ab ipsis etiam blasphemantibus nominatur? Et cum eum nemo taceat, quis est qui eum sicut intelligendus est capiat, cum de oribus et auribus hominum non recedat? Quis est cuius acies ad eum mentis accedat? Quis est qui eum Trinitatem esse scisset, nisi ipse sic innotescere voluisset? Et quis hominum iam istam sileat Trinitatem: et tamen quis hominum sicut Angeli sapiat Trinitatem? Ea ipsa ergo quae de Dei aeternitate, veritate, sanctitate, in promptu et palam sine cessatione dicuntur, ab aliis bene, ab aliis male intelliguntur: imo ab aliis intelliguntur, ab aliis non intelliguntur. Qui enim male intelligit, non intelligit. Ab eis ipsis autem a quibus bene intelliguntur, ab aliis minus, ab aliis amplius mentis vivacitate cernuntur, et a nullo hominum sicut ab Angelis capiuntur. In ipsa ergo mente, hoc est in interiore homine, quodammodo crescitur, non solum ut ad cibum a lacte transeatur, verum etiam ut amplius atque amplius cibus ipse sumatur. Non autem crescitur spatiosa mole, sed intelligentia luminosa; quia et ipse cibus intelligibilis lux est. Ut ergo crescatis, eumque capiatis, et quanto magis crescitis, tanto magis magisque capiatis; non ab eo doctore qui vestris auribus sonat, hoc est, forinsecus operando plantat et rigat, sed ab eo qui dat incrementum [I Cor. III, 6], petere ac sperare debetis. |
2 | Proinde, sicut praeterito sermone commonui, cavete, maxime qui parvuli estis et adhuc alimentis lacteis indigetis, ne hominibus sub hac occasione deceptis ac deceptoribus, quia Dominus ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, aurem curiosam praebeatis ad incognita scienda, cum mentes invalidas habeatis ad vera et falsa diiudicanda: maxime propter obscoenissimas turpitudines, quas docuit satanas animas instabiles atque carnales, ad hoc Deo sinente, ut eius ubique sint tremenda iudicia, et in comparatione impurae nequitiae dulcescat purissima disciplina; atque ut illi det honorem, timorem autem vel pudorem sibi, qui in illa mala vel illo regente non cecidit, vel illo inde levante surrexit. Cavete timendo et orando, ne irruatis in illud aenigma Salomonis, ubi mulier insipiens et audax, inops panis effecta, convocat praetereuntes dicens, Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem [Prov. IX, 13-17]. Haec enim mulier vanitas est impiorum, cum sint insipientissimi, aliquid se scire opinantium, sicut de ista muliere dictum est, inops panis effecta. Quae cum sit inops panis, promittit panes; id est, cum sit ignara veritatis, promittit scientiam veritatis. Occultos tamen panes promittit, quos dicit libenter attingi, et aquae furtivae dulcedinem; ut ea scilicet libentius et dulcius audiantur et agantur, quae palam in Ecclesia dici credique prohibentur. Ipsa quippe occultatione condiunt quodammodo nefarii doctores sua venena curiosis; ut ideo se existiment aliquid discere magnum, quia meruit habere secretum, et suavius hauriant insipientiam, quam putant scientiam, cuius prohibitam quodammodo furantur audientiam. |
3 | Hinc et nefarios ritus suos hominibus sacrilega curiositate deceptis vel decipiendis magicarum artium doctrina commendat. Hinc illae illicitae divinationes inspectis pecudum visceribus occisorum, aut vocibus et volatibus avium, aut signis multiformibus daemonum, insusurrantur auribus hominum periturorum per colloquia perditorum. Propter haec illicita atque punienda secreta, mulier illa non solum insipiens, verum audax etiam nuncupatur. Sed haec non solum a re ipsa, verum et a nomine nostrae religionis aliena sunt. Quid quod mulier haec insipiens et audax, sub christiano vocabulo tot scelestas haereses condidit, tot nefandas fabulas finxit? Utinam tales quales in theatris sive cantantur, sive saltantur, sive mimica scurrilitate ridentur; et non quasdam tales, quales adversus Deum fingere potuisse sic illam doleamus insipientiam, ut miremur audaciam. Omnes autem insipientissimi haeretici, qui se christianos vocari volunt, audacias figmentorum suorum, quas maxime exhorret sensus humanus, occasione evangelicae sententiae colorare conantur, ubi Dominus ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo: quasi haec ipsa sint quae tunc discipuli portare non poterant, et ea docuerit Spiritus sanctus, quae palam docere atque praedicare, quantalibet feratur audacia, spiritus erubescit immundus. |
4 | Hos Apostolus in Spiritu sancto praevidens ait: 'Erit enim tempus quo sanam doctrinam non sustinebunt, sed secundum desideria sua magistros sibi coacervabunt prurientes auditu: et a veritate quidem auditum suum avertent, ad fabulas autem convertentur' [II Tim. IV, 3, 4]. Illa enim secreti furtique commemoratio qua dicitur, Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem, pruritum facit audientibus in auribus spiritualiter fornicantibus, sicut pruritu quodam libidinis etiam in carne corrumpitur integritas castitatis. Audite itaque Apostolum talia praevidentem, et ea vitanda salubriter admonentem: Profanas, inquit, verborum novitates evita: multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit [Id. II, 16, 17]. Et non ait, verborum novitates; sed addidit, profanas. Sunt enim et doctrinae religionis congruentes verborum novitates, sicut ipsum nomen Christianorum quando dici coeperit, scriptum est. In Antiochia enim primum post ascensionem Domini appellati sunt discipuli Christiani, sicut legitur in Actibus Apostolorum [Act. XI, 26]: et xenodochia et monasteria postea sunt appellata novis nominibus, res tamen ipsae et ante nomina sua erant, et religionis veritate firmantur, qua etiam contra improbos defenduntur. Adversus impietatem quoque Arianorum haereticorum novum nomen Patris Homousion condiderunt: sed non rem novam tali nomine signaverunt; hoc enim vocatur Homousion, quod est, Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30], unius videlicet eiusdemque substantiae. Nam si omnis novitas profana esset, nec a Domino diceretur, Mandatum novum do vobis [Id. XIII, 34]; nec Testamentum appellaretur Novum, nec cantaretur in universa terra Canticum novum. Sed profanae sunt verborum novitates, ubi dicit mulier insipiens et audax: Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem. Ab hac pollicitatione falsae scientiae prohibet etiam illo loco Apostolus ubi dicit: 'O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et contradictiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt' [I Tim. VI, 20]. Nihil enim sic amant isti quam scientiam promittere; et fidem rerum verarum quas credere parvuli praecipiuntur, velut imperitiam deridere. |
5 | Dicet aliquis: Nihilne spirituales viri habent in doctrina, quod carnalibus taceant, et spiritualibus eloquantur? Si respondero, Non habent, continuo mihi dicetur ex Epistola ad Corinthios apostoli Pauli: 'Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales' [I Cor. III, 1 ] [et 2]; et illud, 'Sapientiam loquimur inter perfectos;' et illud 'Spiritualibus spiritualia comparantes: animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi' [Id. II, 6, 13 et 14]. Hoc totum quale sit, ne rursus propter haec verba Apostoli profanis vocum novitatibus secreta quaerantur, et ea quae debet castorum spiritus corpusque vitare, dicatur carnales sustinere non posse, sermone alio si Dominus donaverit, disputandum est, ut iam istum aliquando claudamus. |