Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XCIII De eo quod Dominus dicit, Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini; usque ad id, Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini, quia ego dixi vobis. [Ioan. XVI,1-4. ]
1 | In his quae praecedunt hoc Evangelii capitulum, Dominus discipulos suos ad inimicorum odia perferenda confirmans, suo quoque praeparavit exemplo, ut eum imitando fierent fortiores: addens et promittens eis quod venturus esset Spiritus sanctus, qui de illo testimonium perhiberet, et adiiciens quod et ipsi fierent testes eius, hoc utique in eis operante Spiritu sancto. Sic enim ait: Ille testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis. Utique quia ille perhibebit, etiam vos perhibebitis: ille in cordibus vestris, vos in vocibus vestris; ille inspirando, vos sonando: ut possit impleri, In omnem terram exivit sonus eorum [Psal. XVIII, 5]. Parum quippe fuerat eos adhortari exemplo suo, nisi impleret Spiritu suo. Denique apostolus Petrus cum iam verba eius audisset, ubi dixerat, Non est servus maior domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur [Ioan. XV, 20]; et hoc in illo iam videret impleri, in quo patientiam Domini sui, si exemplum sufficeret, debuit imitari: succubuit et negavit, non utique ferens quod illum ferre cernebat. Cum vere accepit donum Spiritus sancti, quem negaverat praedicavit; et quem confiteri timuerat, non timuit profiteri. Prius enim exemplo quidem fuerat edoctus, ut quod fieri convenerat nosset; sed nondum fuerat virtute fultus, ut quod noverat faceret: instructus erat ut staret, sed non erat firmatus ne caderet. Quod posteaquam per Spiritum sanctum factum est, annuntiavit usque ad mortem, quem negaverat timens mortem. Ideo Dominus in hoc consequenti capitulo, de quo nunc vobis loquendum est, Haec, inquit, locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Canitur quippe in Psalmo, Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum [Psal. CXVIII, 165]. Merito itaque promisso Spiritu sancto, quo in eis operante fierent testes eius, subiunxit, Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Cum enim charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Rom. V, 5], fit pax multa diligentibus legem Dei, ut non sit illis scandalum. |
2 | Deinde quid passuri essent, iam exprimens ait: Extra synagogas facient vos. Quid autem mali erat Apostolis expelli de synagogis Iudaicis, quasi non inde fuerant se separaturi, etiamsi eos nullus expelleret? Sed nimirum hoc voluit denuntiare, quia Iudaei Christum non fuerant recepturi, a quo isti non fuerant recessuri; et ideo futurum erat ut foras mitterentur cum illo, ab eis qui esse nollent in illo, hi qui esse non possent sine illo. Nam profecto, quia non erat ullus alius populus Dei quam illud semen Abrahae, si agnoscerent et reciperent Christum, tanquam rami naturales in olea permanerent [Id. XI, 17]; nec aliae fierent Ecclesiae Christi, aliae Synagogae Iudaeorum: eaedem quippe essent, si in eodem esse voluissent. Quod quia noluerunt, quid restabat nisi ut remanentes extra Christum, extra synagogas facerent eos qui non relinquerent Christum? Accepto quippe Spiritu sancto testes eius effecti, non utique tales essent, de quibus dicitur: Multi principes Iudaeorum crediderunt in eum; sed propter metum Iudaeorum, ne pellerentur de synagogis, non audebant confiteri eum: dilexerunt enim gloriam hominum magis quam Dei [Ioan. XII, 42 ] [et 43]. Crediderunt ergo in eum, sed non sic quomodo eos volebat credere, qui dicebat: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a solo Deo est non quaerentes [Id. V, 44]? Discipulis ergo sic in eum credentibus, ut impleti Spiritu sancto, hoc est dono gratiae Dei, non sint de numero eorum qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. X, 3]; nec de illorum de quibus dictum est, Dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei: illa congruit prophetia, quae de ipsis invenitur impleta, Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in tua iustitia exaltabuntur; quoniam gloria virtutis eorum tu es [Psal. LXXXVIII, 16-18]. Merito eis dicitur, Extra synagogas facient vos: illi scilicet qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam; propter quod ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere [Rom. X, 2 ] [et 3], eos expellunt qui non in sua, sed in Dei iustitia exaltantur, nec expulsi ab hominibus erubescunt, quoniam gloria virtutis eorum ipse est. |
3 | Denique cum hoc eis dixisset, adiecit: Sed venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo: et haec facient vobis, quia non cognoverunt Patrem neque me. Hoc est, non cognoverunt Deum nec eius Filium, cui se in vobis occidendis praestare arbitrantur obsequium. Quae verba Dominus ita subiecit, tanquam ex hoc consolaretur suos, qui de synagogis Iudaicis pellerentur. Praenuntians enim quae mala essent pro eius testimonio perpessuri, Extra synagogas, inquit, facient vos. Nec ait, Et venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Quid ergo ait? Sed venit hora: quemadmodum diceret, si aliquid boni post mala ista praediceret. Quid sibi ergo vult, Extra synagogas facient vos: sed venit hora? Tanquam hoc dicturus fuisset: Separabunt illi quidem vos, sed ego vos colligam; aut, Separabunt quidem illi vos, sed venit hora laetitiae vestrae. Quid ergo tibi facit hoc verbum quod ait, Sed venit hora, quasi consolationem eis promitteret post tribulationem; cum magis dicere debuisse videatur indicativo modo, Et venit hora? Sed non ait, Et venit, cum tribulationem super tribulationem, non consolationem post tribulationem venturam illis esse praediceret. An forte sic eos illa de synagogis separatio fuerat turbatura, ut mori mallent, quam in hac vita sine Iudaeorum congregationibus immorari? Absit ut sic turbarentur, qui Dei, non hominum gloriam requirebant. Quid ergo est, Extra synogogas facient vos: sed venit hora; cum potius dicere debuisse videatur, Et venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo? Neque enim saltem dictum est, Sed venit hora ut interficiant vos, quasi ut eis mors pro consolatione illius separationis accideret ; sed, Venit, inquit, hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Prorsus non mihi videtur aliud significare voluisse, nisi ut intelligerent atque gauderent tam multos se Christo acquisituros, cum de Iudaeorum congregationibus pellerentur, ut eos non sufficeret pellere, sed non sinerent vivere, ne omnes ad nomen Christi sua praedicatione converterent, et ab observatione Iudaismi, tanquam divinae veritatis, averterent. Hoc enim de Iudaeis dictum debemus accipere, de quibus dixerat, Extra synagogas facient vos. Nam testes, id est martyres Christi, etiamsi occisi sunt a Gentilibus; non tamen illi arbitrati sunt Deo, sed diis suis falsis obsequium se praestare, cum haec facerent. Iudaeorum autem omnis qui occidit praedicatores Christi, Deo se praestare putavit obsequium; credens quod desererent Deum Israel, quicumque converterentur ad Christum. Ut enim et ipsum Christum occiderent, ista ratione commoti sunt: nam eorum de hac re etiam verba conscripta sunt. Videtis quia totus mundus post eum abiit [Ioan. XII, 19]: si dimiserimus eum vivere, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem. Et quod Caiphas dixit: Expedit ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat [Id. XI, 48, 50]. Et in hoc ergo sermone suos discipulos suo erexit exemplo, quibus dixerat, Si me persecuti sunt, et vos persequentur [Id. XV, 20]; ut quemadmodum illum occidendo, Deo se praestitisse obsequium putaverunt, sic etiam illos. |
4 | Iste itaque sensus est in his verbis: Extra synagogas facient vos; sed nolite solitudinem formidare: separati quippe a congregatione eorum, tam multos in nomine meo congregabitis, ut illi metuentes ne templum quod erat apud eos, et omnia Legis veteris sacramenta deserantur, interficiant vos; sic fundentes sanguinem vestrum, ut Deo se praestare arbitrentur obsequium. Ecce est illud quod de his dixit Apostolus, Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam [Rom. X, 2]: obsequium se putant praestare Deo, interficiendo famulos Dei. O error horrendus! Itane ut placeas Deo, percutis placentem Deo; et templum Dei vivum te feriente prosternitur, ne Dei templum lapideum deseratur? O exsecrabilis caecitas! Sed ex parte in Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret: ex parte, inquam, facta est, non ex toto. Non enim omnes, sed aliqui ex ramis fracti sunt, ut insereretur oleaster [Id. XI, 25, 17]. Nam Spiritu sancto implente discipulos Christi, cum linguis omnium gentium loquerentur, cum per eos divina miracula frequentarentur, et divina eloquia spargerentur, etiam occisus ita dilectus est Christus, ut eius discipuli expulsi a congregationibus Iudaeorum, ex ipsis quoque Iudaeis ingentem multitudinem congregarent, et nullam solitudinem formidarent [Act. II-IV]. Hinc ergo accensi caeteri reprobi et caeci, zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam, et obsequium se praestare Deo credentes, occidebant eos. Sed pro illis occisus colligebat eos; qui de his futuris, antequam occideretur, instruxerat eos, ne ignaros atque imparatos animos mala inopinata et improvisa, quamvis cito transitura, turbarent, sed praecognita et patienter accepta ad bona sempiterna perducerent. Hanc enim fuisse causam ut haec eis praenuntiaret, etiam ipse demonstravit adiungens: Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. Hora eorum hora tenebrosa, hora nocturna. Sed in die mandavit Dominus misericordiam suam, et in nocte declaravit [Psal. XLI, 9]: quando nox Iudaeorum separatum a se diem Christianorum nulla confusione fuscavit; et quando carnem occidere potuit, fidem tenebrare non potuit. |