1 | Dominus Iesus in sermone quem locutus est discipulis suis post coenam, proximus passioni, tanquam iturus et relicturus eos praesentia corporali, cum omnibus autem suis usque in consummationem saeculi futurus praesentia spirituali, exhortatus est eos ad perferendas persecutiones impiorum, quos mundi nomine nuncupavit: ex quo tamen mundo etiam ipsos discipulos se elegisse dixit, ut scirent se Dei gratia esse quod sunt, suis autem vitiis fuisse quod fuerunt. Deinde persecutores et suos et ipsorum Iudaeos evidenter expressit, ut omnino appareret etiam ipsos mundi damnabilis appellatione conclusos, qui persequitur sanctos . Cumque de illis diceret quod ignorarent eum a quo missus est, et tamen odissent et Filium et Patrem, hoc est, et eum qui missus est, et eum a quo missus est, de quibus omnibus in aliis sermonibus iam disseruimus; ad hoc pervenit ubi ait, Ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis. Deinde tanquam consequenter adiunxit, unde modo disputare suscepimus: 'Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.' Quid hoc pertinet ad illud quod dixerat. 'Nunc autem et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum: sed ut impleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis?' An quia Paracletus quando venit, Spiritus veritatis, eos qui viderunt et oderunt, testimonio manifestiore convicit? Imo vero etiam aliquos ex illis qui viderunt, et adhuc oderant, ad fidem quae per dilectionem operatur [Galat. V, 6], sui manifestatione convertit. Hoc ut ita intelligamus, ita factum esse recolimus. Venit enim die Pentecostes Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, in quibus et Apostoli omnes erant, qui illo adimpleti cum linguis omnium gentium loquerentur, plures ex his qui oderant , tanto miraculo stupefacti (quandoquidem viderunt loquente Petro tam magnum atque divinum testimonium perhiberi de Christo, ut ille qui occisus ab eis inter mortuos deputabatur, resurrexisse et vivere probaretur), compuncti corde conversi sunt; et tanti sanguinis tam impie atque immaniter fusi indulgentiam perceperunt, ipso redempti sanguine quem fuderunt [Act. II, 2]. Christi enim sanguis sic in remis ionem peccatorum omnium fusus est, ut ipsum etiam peccatum posset delere quo fusus est. Hoc ergo intuens Dominus dicebat, Odio habuerunt me gratis: cum autem venerit Paracletus, ille testimonium perhibebit de me: tanquam diceret, Odio me habuerunt, et occiderunt videntes; sed tale de me Paracletus testimonium perhibebit, ut eos faciat in me credere non videntes. |
2 | Et vos, inquit, testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Perhibebit Spiritus sanctus, perhibebitis et vos. Quia enim ab initio mecum estis, potestis praedicare quod nostis: quod ut modo non faciatis, illius Spiritus plenitudo nondum adest vobis. Ille ergo testimonium perhibebit de me, et vos perhibebitis: dabit enim vobis fiduciam testimonium perhibendi charitas Dei diffusa in cordibus vestris per Spiritum sanctum qui dabitur vobis [Rom. V, 5]. Quae utique Petro adhuc defuit, quando mulieris ancillae interrogatione perterritus, non potuit verum testimonium perhibere; sed contra suam pollicitationem timore magno compulsus est ter negare [Matth. XXVI, 69-74]. Timor autem iste non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem [I Ioan. IV, 18]. Denique ante passionem Domini, servilis timor eius interrogatus est a femina servitutis; post resurrectionem vero Domini liberalis eius amor ab ipso Principe libertatis [Ioan. XXI, 15]: et ideo ibi turbabatur, hic tranquillabatur; ibi quem dilexerat negabat, hic quem negaverat diligebat. Sed adhuc etiam tunc amor ipse infirmus fuerat et angustus, donec eum roboraret et dilataret Spiritus sanctus. Qui posteaquam illi est abundantia gratiae largioris infusus, sic ad perhibendum de Christo testimonium quondam eius frigidum pectus accendit, atque illa prius trepida quae veritatem suppresserant, ora reseravit, ut cum omnes in quos venerat Spiritus sanctus, linguis omnium gentium loquerentur, Iudaeorum circumstantibus turbis, solus ad testimonium de Christo perhibendum praecaeteris promptius emicaret, eiusque interfectores de illius resurrectione confunderet. Si quem delectat tam suaviter sanctum tale spectaculum intueri, Actus Apostolorum legat [Act. II-V.]: ibi beatum Petrum quem negantem doluerat, stupeat praedicantem; ibi linguam illam videat ad fiduciam a diffidentia, et ad libertatem a servitute translatam, tot linguas inimicorum convertere ad Christi confessionem, quarum non valendo unam ferre, versa fuerat in negationem. Quid plura? Tantus in illo fulgor gratiae, tanta Spiritus sancti plenitudo apparebat, tanta de ore praedicantis pretiosissimae veritatis pondera procedebant, ut ingentis multitudinis adversarios interfectores Christi Iudaeos faceret pro illo paratos mori, a quibus cum illo formidabat occidi. Hoc fecit Spiritus sanctus tunc missus, ante promissus. Ista Dominus magna atque miranda sua beneficia praevidebat, quando dicebat, 'Et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum: ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis. Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; et vos testimonium perhibebitis.' Ille quippe testimonium perhibens et testes fortissimos faciens, abstulit Christi amicis timorem, et inimicorum odium convertit in amorem. |