Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LXXXVII De eo quod dicit Iesus, Haec mando vobis, ut diligatis invicem; usque ad id, Sed ego elegi vos de mundo; propterea odit vos mundus. [Ioan. XV,17-19. ]
1 | In lectione evangelica quae hanc antecedit, dixerat Dominus: Non vos me elegistis; sed ego elegi vos, et posu vos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. De quibus verbis iam nos quod Dominus dedit, disseruisse meministis. Hic autem dicit, sequenti scilicet lectione, quam modo cum recitaretur, audistis: Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Ac per hoc intelligere debemus hunc esse fructum nostrum de quo ait, Ego vos elegi ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Et quod adiunxit, Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis: tunc utique dabit nobis, si diligamus invicem; cum et hoc ipsum ipse dederit nobis, qui nos elegit non habentes fructum, quia non eum nos elegeramus; et posuit nos ut fructum afferamus, hoc est, invicem diligamus: quem fructum sine illo habere non possumus, sicut palmites facere sine vite nihil possunt. Charitas ergo est fructus noster, quam definit Apostolus, de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta [I Tim. I, 5]. Hac diligimus invicem, hac diligimus Deum. Neque enim vera dilectione diligeremus invicem, nisi diligentes Deum Diligit enim unusquisque proximum tanquam seipsum, si diligit Deum: nam si non diligit Deum, non diligit seipsum. In his enim duobus praeceptis charitatis tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 40]: hic est fructus noster. De fructu itaque nobis mandans, Haec mando, inquit, vobis, ut diligatis invicem. Unde et apostolus Paulus, cum contra opera carnis commendare fructum spiritus vellet, a capite hoc posuit, Fructus, inquit, spiritus charitas est: ac deinde caetera tanquam ex isto capite exorta et religata contexuit, quae sunt, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia [Galat. V, 22]. Quis autem bene gaudet, qui bonum non diligit unde gaudet? Quis pacem veram, nisi cum illo potest habere quem veraciter diligit? Quis est longanimis in bono perseveranter manendo , nisi ferveat diligendo? Quis est benignus, nisi diligat cui opitulatur? Quis bonus, nisi diligendo efficiatur? Quis salubriter fidelis, nisi ea fide quae per dilectionem operatur? Quis utiliter mansuetus, cui non dilectio moderetur? Quis ab eo continet unde turpatur, nisi diligat unde honestatur? Merito itaque magister bonus dilectionem sic saepe commendat, tanquam sola praecipienda sit, sine qua non possunt prodesse caetera bona, et quae non potest haberi sine caeteris bonis, quibus homo efficitur bonus. |
2 | Pro hac autem dilectione patienter debemus etiam mundi odia sustinere. Necesse est enim ut nos oderit, quos cernit nolle quod diligit. Sed plurimum nos de seipso Dominus consolatur, qui cum dixisset, Haec mando vobis, ut diligatis invicem; adiecit, atque ait, Si mundus vos odit, scitote quoniam me priorem vobis odio habuit. Cur ergo se membrum supra verticem extollit? Recusas esse in corpore, si non vis odium mundi sustinere cum capite. Si de mundo, inquit, essetis, mundus quod suum erat diligeret. Universae utique hoc dicit Ecclesiae, quam plerumque etiam ipsam mundi nomine appellat: sicut est illud, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi [II Cor. V, 19]. Itemque illud. Non venit Filius hominis ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum [Ioan. III, 16]. Et in Epistola sua Ioannes ait: Advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum, et ipse propitiator est peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed etiam totius mundi [I Ioan. II, 1 ] [et 2]. Totus ergo mundus Ecclesia est, et totus mundus odit Ecclesiam. Mundus igitur odit mundum, inimicus reconciliatum, damnatus salvatum, inquinatus mundatum. |
3 | Sed iste mundus quem Deus in Christo reconciliat sibi, et qui per Christum salvatur, et cui per Christum peccatum omne donatur, de mundo electus est inimico, damnato, contaminato. Ex ea quippe massa quae tota in Adam periit, fiunt vasa misericordiae, in quibus est mundus pertinens ad reconciliationem: quem mundus odit, ex eadem massa pertinens ad vasa irae, quae perfecta sunt ad perditionem [Rom. IX, 21-23]. Denique cum dixisset, Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret; continuo subiecit, Quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Ergo et ipsi inde erant, unde ut non essent, electi sunt inde, non meritis suis, quorum nulla bona praecesserant opera; non natura, quae tota fuerat per liberum arbitrium in ipsa radice vitiata: sed gratuita, hoc est vera gratia. Qui enim de mundo mundum elegit, fecit quod eligeret, non invenit: quia reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, inquit, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia [Rom. XI, 5 ] [et 6]. |
4 | Si autem quaeratur quomodo se diligat mundus perditionis, qui odit mundum redemptionis; diligit se utique falsa dilectione, non vera. Proinde falso se diligit, et vere odit. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam [Psal. X, 6]. Sed diligere se dicitur, quoniam iniquitatem qua iniquus est diligit: et rursus odisse se dicitur, quoniam quod ei nocet, hoc diligit. Odit ergo in se naturam, diligit vitium: odit quod factus est per Dei bonitatem, diligit quod in eo factum est per liberam voluntatem. Unde nos quoque illum diligere et prohibemur, si recte intelligimus, et iubemur: prohibemur scilicet, ubi nobis dicitur, Nolite diligere mundum [I Ioan. II, 15]; iubemur autem, ubi nobis dicitur, Diligite inimicos vestros [Luc. VI, 27]. Ipsi sunt mundus qui nos odit. Ergo et prohibemur diligere in illo quod ipse diligit in seipso; et iubemur diligere in illo quod ipse odit in seipso, Dei scilicet opificium, et diversas bonitatis suae consolationes. Vitium quippe in illo diligere prohibemur, iubemurque diligere naturam, cum ipse in se diligat vitium, oderitque naturam: ut nos eum et diligamus et oderimus recte, cum se ipse diligat oderitque perverse. |