1 | Merito quaeritur quomodo accipiendum sit quod ait Dominus, Vos autem dixi amicos; quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Quis enim audeat affirmare vel credere ullum hominum scire omnia quaecumque a Patre audivit unigenitus Filius; quando ne hoc quidem quisquam capit, quomodo a Patre audiat ullum verbum, cum ipse sit Patris unicum Verbum? Quid, quod aliquanto post, in hoc ipso tamen sermone, quem post coenam ante passionem ad discipulos habuit, Multa, inquit, habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo [Ioan. XVI, 12]? Quo igitur pacto intellecturi sumus omnia eum nota fecisse discipulis, quaecumque audivit a Patre, cum propterea quaedam multa non dicat, quia scit eos modo portare non posse? Sed nimirum quod facturus est, fecisse se dicit, qui ea quae futura sunt fecit [Isai. XLV, 11]. Sicut enim dicit per prophetam, Foderunt manus meas et pedes meos [Psal. XXI, 18]; nec ait, fossuri sunt; velut praeterita dicens, et ea tamen futura praedicens: ita et hoc loco ait omnia se nota fecisse discipulis, quae se novit nota esse facturum in illa plenitudine scientiae, de qua dicit Apostolus, Cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur. Ibi quippe dicit: Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum; et nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem [I Cor. XIII, 10, 12]. Nam et ipse Apostolus salvos nos dicit esse factos per lavacrum regenerationis [Tit. III, 5]: qui tamen alio loco, Spe, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 24 ] [et 25]. Unde etiam eius coapostolus Petrus: In quem modo, inquit, non videntes creditis; quem cum videritis, exsultabitis gaudio inenarrabili et honorato, percipientes mercedem fidei, salutem animarum vestrarum [I Petr. I, 8 ] [et 9]. Si ergo nunc tempus est fidei, salus autem animarum merces est fidei; quis dubitet in fide, quae per dilectionem operatur [Gal. V, 6], peragendum diem, atque in fine dici recipiendam esse mercedem, non solum redemptionem corporis nostri, de qua dicit apostolus Paulus [Rom. VIII, 23]; verum etiam salutem animarum nostrarum, de qua dicit Apostolus Petrus? Utriusque enim rei felicitas isto tempore atque in hac mortalitate in spe potius habetur, quam in re tenetur. Verum hoc interest, quod exterior noster homo, id est corpus, adhuc corrumpitur; interior autem, id est anima, iam renovatur de die in diem [II Cor. IV, 16]. Itaque sicut immortalitatem carnis et salutem animarum futuram exspectamus, quamvis iam pignore accepto salvi facti esse dicamur; ita omnium notitiam quaecumque Unigenitus audivit a Patre, futuram sperare debemus, quamvis hoc iam se fecisse dixerit Christus. |
2 | Non vos me elegistis, inquit, sed ego vos elegi. Haec est illa ineffabilis gratia. Quid enim eramus quando Christum nondum elegeramus, et ideo non diligebamus? Nam qui eum non elegit, quomodo diligit? Numquid iam in nobis erat quod in Psalmo canitur: Elegi abiectus esse in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum [Psal. LXXXIII, 11]? Non utique. Quid ergo eramus, nisi iniqui et perditi? Neque enim iam credideramus in eum, ut eligeret nos: nam si iam credentes elegit, electus elegit . Cur ergo diceret, Non vos me elegistis, nisi quia misericordia eius praevenit nos [Psal. LVIII, 11]? Hic certe vacat vana illorum ratiocinatio, qui praescientiam Dei defendunt contra gratiam Dei, et ideo dicunt nos electos ante mundi constitutionem [Ephes. I, 4], quia praescivit nos Deus futuros bonos, non seipsum nos facturum bonos. Non hoc dicit, qui dicit, Non vos me elegistis. Quoniam si propterea nos elegisset, quia bonos futuros esse nos praesciverat; simul etiam praescisset quod eum non fuissemus prius electuri. Non enim aliter esse possemus boni: nisi forte dicendus est bonus qui non elegit bonum. Quid ergo elegit in non bonis? Non enim electi sunt quia boni fuerunt, qui boni non essent nisi electi essent. Alioquin gratia iam non est gratia, si praecessisse contendimus merita. Haec quippe electio gratiae est, de qua dicit Apostolus: Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Unde subiungit: Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia [Rom. XI, 5, 6]. Audi, ingrate, audi: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Non est ut dicas, Ideo electus sum, quia iam credebam. Si enim credebas in eum, iam elegeras eum. Sed audi: Non vos me elegistis. Non est ut dicas, Antequam crederem, iam bona operabar, ideo electus sum. Quid enim est boni operis ante fidem, cum dicat Apostolus, Omne quod non est ex fide, peccatum est [Id. XIV, 23]? Quid ergo dicturi sumus audiendo, Non vos me elegistis; nisi quia mali eramus et electi sumus, ut boni per gratiam nos eligentis essemus? Non est enim gratia, si praecesserant merita: est autem gratia; haec igitur non invenit, sed effecit merita. 3. Et videte, charissimi, quemadmodum non eligat bonos, sed quos elegit, faciat bonos. Ego, inquit, elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Nonne iste est fructus de quo iam dixerat, Sine me nihil potestis facere [Ioan. XV, 5]? Elegit ergo, et posuit ut eamus, et fructum afferamus: nullum itaque fructum unde nos eligeret habebamus. Ut eatis, inquit, et fructum afferatis. Imus ut afferamus, et ipse est via qua imus, in qua nos posuit ut eamus. Proinde in omnibus misericordia eius praevenit nos. Et fructus, inquit, vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Maneat ergo dilectio; ipse est enim fructus noster. Quae dilectio nunc est in desiderio, nondum in saturitate: et ipso desiderio quodcumque petierimus in nomine unigeniti Filii, dat nobis Pater. Quod autem accipere salvandis non expedit nobis, non existimemus nos petere in nomine Salvatoris: sed hoc petimus in nomine Salvatoris, quod pertinet ad rationem salutis. |