1 | Plenitudinem dilectionis qua nos invicem diligere debemus, fratres charissimi, definivit Dominus dicens: Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Quia ergo superius dixerat, Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; quibus verbis addidit quod nunc audistis, Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis: fit ex hoc consequens, quod idem iste evangelista Ioannes in Epistola sua dicit, Ut quemadmodum Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debeamus pro fratribus animas ponere [I Ioan. III, 16]; diligentes utique invicem sicut ipse dilexit nos, qui pro nobis animam suam posuit. Nimirum hoc est quod legitur in Proverbiis Salomonis: Si sederis coenare ad mensam potentis, considerans intellige quae apponuntur tibi; et sic mitte manum tuam, sciens quia talia te oportet praeparare [Prov. XXIII, 1 ] [et 2]. Nam quae mensa est potentis, nisi unde sumitur corpus et sanguis eius qui animam suam posuit pro nobis? Et quid est ad eam sedere, nisi humiliter accedere? Et quid est considerare et intelligere quae apponuntur tibi, nisi digne tantam gratiam cogitare? Et quid est sic mittere manum, ut scias quia talia te oportet praeparare, nisi quod iam dixi, quia sicut pro nobis Christus animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere? Sicut enim ait etiam apostolus Petrus, Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius [I Petr. II, 21]. Hoc est talia praeparare. Hoc beati martyres ardenti dilectione fecerunt: quorum si non inaniter memorias celebramus, atque in convivio quo et ipsi saturati sunt, ad mensam Domini accedimus, oportet, ut quemadmodum ipsi, et nos talia praeparemus. Ideo quippe ad ipsam mensam non sic eos commemoramus, quemadmodum alios qui in pace requiescunt, ut etiam pro eis oremus, sed magis ut ipsi pro nobis, ut eorum vestigiis adhaereamus; quia impleverunt ipsi charitatem qua Dominus dixit non posse esse maiorem. Talia enim suis fratribus exhibuerunt, qualia de Domini mensa pariter acceperunt. |
2 | Neque hoc ita dictum sit, quasi propterea Domino Christo pares esse possimus, si pro illo usque ad sanguinem martyrium duxerimus. Ille potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam [Ioan. X, 18]; nos autem nec quantum volumus vivimus, et morimur etiamsi nolumus: ille moriens mox in se occidit mortem; nos in eius morte liberamur a morte: illius caro non vidit corruptionem [Act. II, 31]; nostra post corruptionem, in fine saeculi per illum induetur incorruptionem : ille nobis non indiguit ut nos salvos faceret; nos sine illo nihil possumus facere: ille se nobis palmitibus praebuet vitem; nos habere praeter illum non possumus vitam. Postremo etsi fratres pro fratribus moriantur, tamen in fraternorum peccatorum remissionem nullius sanguis martyris funditur, quod fecit ille pro nobis: neque in hoc quid imitaremur, sed quid gratularemur contulit nobis. Quatenus ergo martyres pro fratribus sanguinem suum fuderunt, hactenus talia exhibuerunt, qualia de mensa dominica perceperunt . In caeteris enim quae dixi, quamvis nec omnia dicere potui, martyr Christi longe impar est Christo Quod si quisquam se, non dico potentiae Christi, sed innocentiae comparabit; non dicam et alienum se putando sanare, sed suum saltem nullum habere peccatum: etiam sic avidior est quam ratio salutis exposcit, multum est ad ilium, non capit tantum. Et bene quod ista Proverbiorum sententia commonetur, quae continuo subiungit atque dicit, Quod si avidior es, noli concupiscere cibos eius; satius est enim ut nihil inde sumas, quam ut tibi plus quam oportet assumas. Haec enim, inquit, vitam habent fallacem, hoc est hypocrisim. Dicendo enim se sine peccato esse, iustum non potest exhibere, sed fingere Ideo dictum est, Haec enim habent vitam fallacem. Unus est solus qui et carnem hominis habere, et peccatum potuit non habere. Merito quod sequitur, nobis praecipitur, ac tali verbo atque proverbio humana infirmitas convenitur, eique dicitur: Noli extendere te, cum sis pauper, contra divitem. Dives est enim qui nec haereditario nec proprio unquam debito obnoxius, et ipse iustus est, et alios iustificat Christus. Noli contra eum te extendere, in tantum pauper, ut remissionis peccatorum appareas quotidianus in oratione mendicus. Tuo autem consilio, inquit, abstine te. Unde, nisi a praesumptione fallaci? Ille quippe quia non tantum est homo, sed etiam Deus, ideo nunquam reus. Si enim direxeris oculum tuum ad illum, nusquam parebit Oculum tuum, oculum videlicet humanum quo cernis humana, si direxeris ad illum, nusquam parebit; quia videri non potest, quemadmodum videre tu potes. Parabit enim sibi pennas sicut aquilae, et vadet in domum praepositi sui [Prov. XXIII, 3-5]: unde ad nos utique venit, nec tales qualis venit invenit. Diligamus ergo invicem, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis [Galat. II, 20]. Maiorem quippe hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Eumque sic imitemur pia obedientia, ut ei nos comparare nulla praesumamus audacia. |