Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LXXXIII In haec verba, Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. [Ioan. XV,11, 12. ]
1 | Audistis, charissimi, Dominum dicentem discipulis suis, Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Quid est gaudium Christi in nobis, nisi quod dignatur gaudere de nobis? Et quid est gaudium nostrum quod dicit implendum, nisi eius habere consortium? Propter quod beato Petro dixerat, Si non lavero te, non habebis partem mecum [Id. XIII, 8]. Gaudium ergo eius in nobis, gratia est quam praestitit nobis: ipsa est et gaudium nostrum. Sed de hac ille etiam ex aeternitate gaudebat, quando nos elegit ante constitutionem mundi [Ephes. I, 4]. Nec recte possumus dicere quod gaudium eius plenum non erat: non enim Deus imperfecte aliquando gaudebat. Sed illud eius gaudium in nobis non erat: quia nec nos in quibus esse posset iam eramus; nec quando esse coepimus, cum illo esse coepimus. In ipso autem semper erat, qui nos suos futuros certissima suae praescientiae veritate gaudebat. Poinde gaudium iam ipse perfectum de nobis habebat, quando nos praesciendo et praedestinando gaudebat: neque enim ullus in illo eius gaudio metus esse poterat, ne forte non fieret quod se facturum esse praesciebat. Sed neque cum id facere coepit, quod se facturum esse praescivit, gaudium eius, quo beatus est, crevit; alioqui beatior factus est, quia nos fecit. Absit hoc, fratres: Dei beatitudo quia nec minor fuerat sine nobis, non fit maior ex nobis. Gaudium igitur eius de salute nostra, quod in illo semper fuit cum praescivit et praedestinavit nos, coepit esse in nobis quando vocavit nos; et hoc gaudium merito nostrum dicimus, quo et nos beati futuri sumus: sed hoc gaudium nostrum crescit et proficit, et ad suam perfectionem perseverando pertendit. Ergo inchoatur in fide renascentium, implebitur in praemio resurgentium. Ecce unde dictum existimo, Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur: in vobis sit meum; impleatur vestrum. Semper enim erat meum plenum, et antequam vocaremini, cum vocandi a me praesciremini; sed fit et in vobis, cum hoc efficimini quod praescivi de vobis. Impleatur autem vestrum: quia beati eritis, quod nondum estis; sicut creati estis qui non fuistis. |
2 | Hoc est, inquit, praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Sive dicatur praeceptum, sive mandatum, ex uno verbo graeco utrumque interpretatur, quod est ἐντολή. Iamvero istam sententiam et antea dixerat, de qua me vobis, ut potui, disputasse meminisse debetis (Supra, Tract. 65). Ibi enim sic ait, Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem [Ioan. XIII, 34]. Huius itaque mandati repetitio, commendatio est: nisi quod ibi, Mandatum, inquit, novum do vobis; hic autem, Hoc est, inquit, mandatum meum: ibi, tanquam non fuerit ante tale mandatum; hic, tanquam non sit aliud eius mandatum. Sed ibi dictum est novum, ne in vetustate nostra perseveremus: hic dictum est meum, ne contemnendum putemus. |
3 | Quod autem hic ita dixit, Hoc est mandatum meum, velut non sit aliud, quid putamus, fratres mei? Numquidnam solum eius de ista dilectione mandatum est, qua diligimus invicem? Nonne est et aliud maius, ut diligamus Deum? Aut vero de sola Deus nobis dilectione mandavit, ut alia non requiramus? Tria certe commendat Apostolus dicens: Manent autem fides, spes, charitas, tria haec: maior autem horum charitas [I Cor. XIII, 13]. Et si in charitate, hoc est in dilectione concluduntur duo illa praecepta; maior tamen dicta est esse, non sola. De fide igitur nobis quam multa mandata sunt, quam multa de spe, quis potest cuncta colligere, quis enumerando sufficere? Sed intueamur quod ait idem apostolus, Plenitudo Legis charitas [Rom. XIII, 10]. Ubi ergo charitas est, quid est quod possit deesse? ubi autem non est, quid est quod possit prodesse? Daemon credit [Iacobi II, 19], nec diligit: nemo diligit, qui non credit. Frustra quidem, sed tamen potest sperare veniam qui non diligit: nemo autem potest desperare qui diligit. Itaque ubi dilectio est, ibi necessario fides et spes: et ubi dilectio proximi, ibi necessario etiam dilectio Dei. Qui enim non diligit Deum, quomodo diligit proximum tanquam seipsum; quandoquidem non diligit et seipsum? Est quippe impius et iniquus; qui autem diligit iniquitatem, non plane diligit, sed odit animam suam [Psal. X, 6]. Hoc ergo praeceptum Domini teneamus, ut nos invicem diligamus; et quidquid aliud praecepit, faciemus : quoniam quidquid est aliud hic habemus. Discernitur quippe ista dilectio ab illa dilectione qua se invicem diligunt homines sicut homines: nam ut discerneretur, adiunctum est, sicut dilexi vos. Utquid enim diligit nos Christus, nisi ut regnare possimus cum Christo? Ad hoc ergo et nos invicem diligamus, ut dilectionem nostram discernamus a caeteris, qui non ad hoc se invicem diligunt, quia nec diligunt. Qui autem se propter habendum Deum diligunt, ipsi se diligunt: ergo ut se diligant, Deum diligunt. Non est haec dilectio in omnibus hominibus: pauci se propterea diligunt, ut sit Deus omnia in omnibus [I Cor. XV, 28]. |