monumenta.ch > Augustinus > 80
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LXXIX De eo quod ait, Et nunc dixi vobis priusquam fiat, etc., usque ad id, Surgite, eamus hinc. <<<     >>> TRACTATUS LXXXI De eo quod ait, Manete in me, et ego in vobis; usque ad id, Quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LXXX De eo quod dicit, Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est; usque ad id, Iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. [Ioan. XV,1-3. ]

1 Iste locus evangelicus, fratres, ubi se dicit Dominus vitem, et discipulos suos palmites, secundum hoc dicit quod est caput Ecclesiae, nosque membra eius, mediator Dei et hominum homo Christus Iesus [I Tim. II, 5]. Unius quippe naturae sunt vitis et palmites: propter quod cum esset Deus, cuius naturae non sumus, factus est homo, ut in illo esset vitis humana natura, cuius et nos homines palmites esse possemus. Quid ergo est, Ego sum vitis vera? Numquid ut adderet vera, hoc ad eam vitem retulit, unde ista similitudo translata est? Sic enim dicitur vitis, per similitudinem, non per proprietatem; quemadmodum dicitur ovis, agnus, leo, petra, lapis angularis, et caetera huiusmodi, quae magis ipsa sunt vera, ex quibus ducuntur istae similitudines, non proprietates. Sed cum dicit, Ego sum vitis vera, ab illa se utique discernit cui dicitur, Quomodo conversa es in amaritudinem, vitis aliena [Ierem. II, 21]? Nam quo pacto est vitis vera, quae exspectata est ut faceret uvam, fecit autem spinas [Isai. V, 4]?
2 Ego sum, inquit, vitis vera, et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum: et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Numquid unum sunt agricola et vitis? Secundum hoc ergo vitis Christus, secundum quod ait, Pater maior me est [Ioan. XIV, 28]: secundum autem id quod ait, Ego et Pater unum sumus [Id. X, 30], et ipse agricola est. Nec talis quales sunt, qui extrinsecus operando exhibent ministerium; sed talis ut det etiam intrinsecus incrementum. Nam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Sed utique Deus est Christus, quia Deus erat Verbum; unde ipse et Pater unum sunt: et si Verbum caro factum est [Id. I, 1, 14] quod non erat, manet quod erat. Denique cum de Patre tanquam de agricola dixisset quod infructuosos palmites tollat, fructuosos autem purget ut plus afferant fructum; continuo etiam seipsum mundatorem palmitum ostendens, Iam tos, inquit, mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Ecce et ipse mundator est palmitum, quod est agricolae, non vitis officium: qui etiam palmites operarios suos fecit. Nam etsi non dant incrementum, impendunt tamen aliquod adiumentum; sed non de suo: Quia sine me, inquit, nihil potestis facere. Audi etiam ipsos confitentes: Quid autem est Apollo? quid autem Paulus? Ministri per quos (δι᾽ ὥν) credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit. Et hoc ergo sicut unicuique Dominus dedit: non itaque de suo. Iam vero quod sequitur, sed Deus incrementum dedit [I Cor. III, 5 7]; non per illos, sed per seipsum facit: excedit hoc humanam humilitatem, excedit angelicam sublimitatem, nec omnino pertinet nisi ad agricolam Trinitatem. Iam vos mundi estis, mundi scilicet atque mundandi. Neque enim nisi mundi essent, fructum ferre potuissent: et tamen omnem qui fert fructum, purgat agricola, ut fructum plus afferat. Fert fructum, quia mundus est; atque ut plus afferat, purgatur adhuc. Quis enim est in hac vita sic mundus, ut non sit magis magisque mundandus? Ubi 'si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est: si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate' [I Ioan. 1, 8] [. 9]: mundet utique mundos, hoc est fructuosos, ut tanto sint fructuosiores, quanto fuerint mundiores.
3 Iam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis. Quare non ait, mundi estis propter Baptismum quo loti estis, sed ait, propter verbum quod locutus sum vobis; nisi quia et in aqua verbum mundat? Detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum, etiam ipsum tanquam visibile verbum. Nam et hoc utique dixerat, quando pedes discipulis lavit: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavel, sed est mundus totus [Ioan. XIII, 10]. Unde ista tanta virtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo: non quia dicitur, sed quia creditur? Nam et in ipso verbo, aliud est sonus transiens, aliud virtus manens. Hoc est verbum fidei quod praedicamus, ait Apostolus, quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Iesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem [Rom. X, 8-10]. Unde in Actibus Apostolorum legitur, Fide mundans corda eorum [Act. XV, 9]: et in Epistola sua beatus Petrus, Sic et vos, inquit, Baptisma salvos facit; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio [I Petr. III, 21]. Hoc est verbum fidei quod praedicamus: quo sine dubio ut mundare possit, consecratur et Baptismus. Christus quippe nobiscum vitis, cum Patre agricola, dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea. Lege Apostolum, et vide quid adiungat: Ut eam sanctificaret, inquit, mundans eam lavacro aquae in verbo [Ephes. V, 25-26]. Mundatio igitur nequaquam fluxo et labili tribueretur elemento, nisi adderetur, in verbo. Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia Dei, ut per ipsum credentem [Lov., per ipsam credentem. Editi alii, per ipsum credentem; consentientibus Mss., qui carent voce, offerentem.], offerentem, bene dicentem, tingentem, etiam tantillum mundet infantem; quamvis nondum valentem corde credere ad iustitiam, et ore confiteri ad salutem. Totum hoc fit per verbum, de quo Dominus ait, Iam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis.
Augustinus HOME

bke15.155r bke16.116v

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LXXIX De eo quod ait, Et nunc dixi vobis priusquam fiat, etc., usque ad id, Surgite, eamus hinc. <<<     >>> TRACTATUS LXXXI De eo quod ait, Manete in me, et ego in vobis; usque ad id, Quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
monumenta.ch > Augustinus > 80

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik