Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LXXVIII In id quod Dominus dicit, Non turbetur cor vestrum, neque formidet, etc. [Ioan. XIV,27, 28. ]
1 | Accepimus, fratres, verba Domini dicentis ad discipulos suos: Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis, Vado, et venio ad vos: si diligeretis me, gauderetis utique, quia ego vado ad Patrem; quia Pater maior me est. Hinc ergo turbari et formidare poterat cor illorum, quod ibat ab eis, quamvis venturus ad eos: ne forsitan gregem lupus hoc intervallo invaderet, pastoris absentia. Sed a quibus homo abscedebat, Deus non derelinquebat: et idem ipse Christus homo et Deus. Ergo et ibat per id quod homo erat, et manebat per id quod Deus erat: ibat per id quod uno loco erat, manebat per id quod ubique erat. Cur itaque turbaretur et formidaret cor, quando ita deserebat oculos, ut non desereret cor? Quamvis Deus etiam qui nullo continetur loco, discedat ab eorum cordibus, qui eum relinquunt moribus, non pedibus; et veniat ad eos qui convertuntur ad eum non facie, sed fide, et accedunt ad eum mente, non carne. Ut autem intelligerent secundum id quod homo erat eum dixisse, Vado et venio ad vos; adiecit, atque ait, Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ego vado ad Patrem; quia Pater maior me est. Per quod ergo Filius non est aequalis Patri, per hoc iturus erat ad Patrem, a quo venturus est vivos iudicaturus et mortuos: per illud autem in quo aequalis est gignenti Unigenitus, nunquam recedit a Patre; sed cum illo est ubique totus pari divinitate, quam nullus continet locus. Cum enim in forma Dei esset, sicut Apostolus loquitur, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quomodo enim rapina posset esse natura quae non erat usurpata, sed nata? Semetipsum autem exinanivit, formam servi accipiens [Philipp. II, 6, 7]: non ergo amittens illam, sed accipiens istam. Eo modo se exinaniens, quo hic minor apparebat quam apud Patrem manebat. Forma quippe servi accessit, non forma Dei recessit: haec est assumpta, non illa consumpta. Propter hanc dicit, Pater maior me est: propter illam vero, Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]. |
2 | Hoc attendat arianus, et attentione sit sanus: ne contentione sit vanus, aut, quod est peius, insanus. Haec est enim forma servi, in qua Dei Filius minor est, non Patre solo, sed etiam Spiritu sancto: neque id tantum, sed etiam seipso; quia idem ipse in forma Dei maior est seipso. Neque enim homo Christus non dicitur Filius Dei, quod etiam sola caro eius in sepulcro meruit appellari. Nam quid aliud confitemur, cum dicimus credere nos in unigenitum Dei Filium, qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus? Et quid eius nisi caro sepulta est sine anima? Ac per hoc cum credimus in Dei Filium qui sepultus est, profecto Filium Dei dicimus et carnem quae sola sepulta est. Ipse ergo Christus Filius Dei, aequalis Patri in forma Dei, quia semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens, maior est et seipso; quia maior est forma Dei quae amissa non est, quam servi quae accepta est. Quid itaque mirum, vel quid indignum, si secundum hanc formam servi loquens, ait Dei Filius, Pater maior me est; et secundum Dei formam loquens, ait idem ipse Dei Filius, Ego et Pater unum sumus? Unum sunt enim, secundum id quod Deus erat Verbum: maior est Pater, secundum id quod Verbum caro fatum est [Id. I, 1, 14]. Dicam etiam quod Ariani et Eunomiani negare non possunt: secundum hanc formam servi puer Christus etiam parentibus suis minor erat, quando parvus maioribus, sicut scriptum est, subditus erat [Luc. II, 51]. Quid igitur, haeretice, cum Christus Deus sit et homo, loquitur ut homo, et calumniaris Deo? Ille in se naturam commendat humanam; tu in illo audes deformare divinam? Infidelis, ingrate, ideone tu minuis eum qui fecit te, quia dicit ille quid factus sit propter te? Aequalis enim Patri, Filius per quem factus est homo, ut minor esset Patre, factus est homo: quod nisi fieret, quid esset homo? |
3 | Dicat plane Dominus et Magister noster, Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est. Cum discipulis audiamus verba doctoris, non cum alienis sequamur astutiam deceptoris. Agnoscamus geminam substantiam Christi; divinam scilicet qua aequalis est Patri, humanam qua maior est Pater. Utrumque autem simul non duo, sed unus est Christus; ne sit quaternitas, non Trinitas Deus. Sicut enim unus est homo anima rationalis et caro, sic unus est Christus Deus et homo: ac per hoc Christus, est Deus anima rationalis et caro. Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis est ergo per quem factus est mundus? Christus Iesus, sed in forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Iesus, sed in forma servi. Item de singulis quibus homo constat. Quis non est derelictus in inferno? Christus Iesus, sed in anima sola. Quis resurrecturus triduo iacuit in sepulcro? Christus Iesus, sed in carne sola. Dicitur ergo et in his singulis Christus. Verum haec omnia non duo, vel tres, sed unus est Christus. Ideo ergo dixit, Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia naturae humanae gratulandum est, eo quod sic assumpta est a Verbo unigenito, ut immortalis constitueretur in coelo, atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris. Hoc enim modo se iturum dixit ad Patrem. Nam profecto ad illum ibat qui cum illo erat. Sed hoc erat ire ad eum et recedere a nobis, mutare atque immortale facere quod mortale suscepit ex nobis, et levare in coelum per quod fuit in terra pro nobis. Quis non hinc gaudeat, qui sic diligit Christum, ut et suam naturam iam immortalem gratuletur in Christo, atque id se speret futurum esse per Christum? |