Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LXXVI De eo quod sequitur, Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes, etc., usque ad id, Sermo quem audistis non est meus, sed eius qui misit me, Patris. [Ioan. XIV,22-24. ]
1 | Interrogantibus discipulis et eis magistro respondente Iesu, etiam nos tanquam cum illis discimus, quando sanctum Evangelium vel legimus vel audimus. Quia ergo dixerat Dominus, Adhuc modicum, et mundus me iam non videt, vos autem videbitis me; interrogavit eum de hoc ipso Iudas, non ille traditor eius qui Iscariotes cognominatus est, sed cuius Epistola inter Scripturas canonicas legitur: Domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum, et non mundo? Simus cum ipsis tanquam interrogantes discipuli, communemque magistrum audiamus et nos. Iudas enim sanctus, non immundus, nec insectator Domini, sed sectator, causam quaesivit quare se non mundo, sed suis manifestaturus esset Iesus; quare adhuc modicum et mundus non videret eum, ipsi autem viderent eum. |
2 | Respondit Iesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit: et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non servat. Ecce exposita est causa quare se suis manifestaturus est, non alienis, quos mundi nomine appellat; et ipsa est causa quod hi diligant, illi non diligant. Ipsa causa est de qua sacer insonat Psalmus, Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta [Psal. XLII, 1]. Qui enim diligunt , quia diligunt, eliguntur: qui vero non diligunt, si linguis hominum loquantur et Angelorum, fiunt aeramentum sonans et cymbalum tinniens; et si habuerint prophetiam, et scierint omnia sacramenta, et omnem scientiam, et habuerint omnem fidem ut montes transferant, nihil sunt; et si distribuerint omnem substantiam suam, et tradiderint corpus suum ut ardeant, nihil eis prodest [I Cor. XIII, 1-3]. Dilectio sanctos discernit a mundo, quae facit unanimes habitare in domo [Psal. LXVII, 7]. In qua domo facit Pater et Filius mansionem; qui donant et ipsam dilectionem, quibus donent in fine etiam ipsam suam manifestationem: de qua discipulus magistrum interrogavit, ut non solum illi qui tunc audiebant per os eius, sed etiam nos per Evangelium eius hoc nosse possemus. Quaesierat enim de Christi manifestatione, et audivit de dilectione atque mansione. Est ergo quaedam Dei manifestatio interior, quam prorsus impii non noverunt, quibus Dei Patris et Spiritus sancti manifestatio nulla est: Filii vero potuit esse, sed in carne; quae nec talis est qualis illa, nec semper illis adesse potest qualiscumque sit, sed ad modicum tempus; et hoc ad iudicium, non ad gaudium; ad supplicium, non ad praemium. |
3 | Nunc est ergo ut intelligamus, quantum aperire ipse dignatur, quomodo dictum sit, Adhuc modicum, et mundus me iam non videt, vos autem videbitis me. Verum est quidem quod post paululum etiam corpus suum in quo poterant eum et impii videre, oculis eorum fuerat subtracturus; quandoquidem post resurrectionem nemo illorum vidit eum. Sed quoniam dictum est testantibus Angelis, Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum [Act. I, 11]; nec aliud credimus quam eum in eodem corpore ad iudicium vivorum et mortuorum esse venturum: procul dubio tunc eum videbit mundus, quo nomine significati sunt a regno eius alieni. Ac per hoc longe melius intelligitur iam illud tempus significare voluisse, in eo quod ait, Adhuc modicum, et mundus me iam non videt, quando in fine saeculi auferetur ab oculis damnatorum, ut illi eum de caetero videant, apud quos diligentes eum facit Pater atque ipse mansionem. Modicum autem dixit, quia et id quod prolixum videtur hominibus, brevissimum est ante oculos Dei: de hoc quippe modico iste ipse Ioannes evangelista, Filioli, inquit, novissima hora est [I Ioan. II, 18]. |
4 | Ne quis porro existimet Patrem tantummodo et Filium sine Spiritu sancto apud dilectores suos facere mansionem, recolat quod superius de Spiritu sancto dictum est, Quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit [Ioan. XIV, 17]. Ecce facit in sanctis cum Patre et Filio sanctus etiam Spiritus mansionem; intus utique, tanquam Deus in templo suo. Deus Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus, veniunt ad nos, dum venimus ad eos: veniunt subveniendo, venimus obediendo; veniunt illuminando, venimus intuendo; veniunt implendo, venimus capiendo: ut sit nobis eorum non extraria visio, sed interna; et in nobis eorum non transitoria mansio, sed aeterna. Sic mundo non se Filius manifestat: mundus enim dictus est hoc loco, de quibus continuo subiunxit, Qui non diligit me, sermones meos non servat. Hi sunt qui Patrem et Spiritum sanctum nunquam vident: Filium autem non ut beatificentur, sed ut iudicentur, ad modicum vident; nec ipsum in forma Dei, ubi est cum Patre et Spiritu sancto pariter invisibilis; sed in forma hominis, ubi esse voluit mundo patiendo contemptibilis, iudicando terribilis. |
5 | Quod vero adiunxit, Et sermo quem audistis non est meus, sed eius qui misit me, Patris; non miremur, non paveamus: non est minor Patre, sed non est nisi a Patre; non est impar ipso, sed non est a seipso. Neque enim mentitus est dicendo, Qui non diligit me, sermones meos non servat. Ecce suos dixit esse sermones; numquid sibi ipse est contrarius, ubi rursus dixit, Et sermo quem audistis non est meus? Et fortasse propter aliquam distinctionem, ubi suos dixit, dixit pluraliter, hoc est sermones; ubi autem sermonem, hoc est Verbum, non suum dixit esse, sed Patris, seipsum intelligi voluit. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Non utique suum, sed Patris est Verbum: quomodo nec sua imago, sed Patris; nec suus Filius idem ipse, sed Patris. Recte igitur tribuit auctori quidquid facit aequalis, a quo habet hoc ipsum quod illi est indifferenter aequalis. |