Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LXXV De eo quod ait Iesus, Non relinquam vos orphanos; usque ad id. Et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. [Ioan. XIV,18-21. ]
1 | Post promissionem Spiritus sancti, ne quisquam putaret quod ita eum Dominus daturus fuerat velut pro seipso, ut non et ipse cum eis esset futurus, adiecit atque ait: Non relinquam vos orphanos; veniam ad vos. Orphani, pupilli sunt. Illud enim graecum eiusdem rei nomen est, hoc latinum: nam et in psalmo ubi legimus, Pupillo tu eris adiutor [Psal. IX, 14], graecus habet orphano. Quamvis ergo nos Filius Dei suo Patri adoptaverit filios, et eumdem Patrem nos voluerit habere per gratiam, qui eius Pater est per naturam; tamen etiam ipse circa nos paternum affectum quodammodo demonstrat, cum dicit, Non relinquam vos orphanos; veniam ad vos. Hinc est quod etiam sponsi filios nos appellat, ubi dicit: Veniet hora ut auferatur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt filii sponsi [Matth. IX, 15]. Quis autem sponsus, nisi Dominus Christus? |
2 | Deinde sequitur, et dicit: Adhuc modicum, et mundus me iam non videt. Quid enim? tunc eum videbat mundus; quandoquidem mundi nomine vult intelligi eos de quibus superius est locutus, dicens de Spiritu sancto, Quem mundus accipere non potest, quia non videt eum, neque cognoscit eum? Videbat eum plane mundus carneis oculis in carne conspicuum, non autem videbat quod in carne Verbum latebat: videbat hominem, non videbat Deum; videbat indumentum, non videbat indutum. Sed quoniam post resurrectionem etiam ipsam carnem suam, quam non solum videndam, verum etiam contrectandam demonstravit suis, noluit demonstrare non suis; hinc fortasse intelligendum est esse dictum, Adhuc modicum, et mundus me iam non videt: vos autem videbitis me; quia ego vivo, et vos vivetis. |
3 | Quid est, quia ego vivo, et vos vivetis? Cur de praesenti se dixit vivere, illos autem de futuro esse victuros, nisi quia vitam etiam carnis utique resurgentis. qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secuturam? Et quia ipsius mox futura erat resurrectio, praesentis posuit temporis verbum propter significandam celeritatem: illorum autem quoniam saeculi differtur in finem, non ait, vivitis; sed, vivetis. Duas ergo resurrectiones, suam scilicet mox futuram, et nostram in saeculi fine venturam, duobus verbis praesentis temporis et futuri, eleganter breviterque promisit. Quia ego, inquit, vivo, et vos vivetis: quia ille vivit, ideo et nos vivemus. Per hominem quippe mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur [I Cor. XV, 21 ] [et 22]. Quoniam nemo ad mortem nisi per illum, nemo ad vitam nisi per Christum. Quia non viximus, mortui sumus: quia vivit ipse, vivemus nos. Mortui sumus illi, quando viximus nobis: quia vero mortuus ille pro nobis, et sibi vivit et nobis. Quia enim vivit ille, et nos vivemus. Nam sicut per nos mortem habere potuimus, non sic et vitam per nos habere possumus. |
4 | In illo die, inquit, vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. In quo die, nisi de quo ait, et vos vivetis? Tunc enim erit ut possimus videre quod credimus. Nam et nunc est in nobis, et nos in illo: sed hoc nunc credimus, tunc etiam cognoscemus; quamvis et nunc credendo noverimus, sed tunc contemplando noscemus. Quamdiu enim sumus in corpore quale nunc est, id est corruptibile quod aggravat animam, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem [II Cor. V, 6]. Tunc ergo per speciem, quoniam videbimus cum sicuti est [I Ioan. III, 2]. Nam si etiam nunc Christus in nobis non esset, non diceret Apostolus: Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam [Rom. VIII, 10]. Quia vero et nos etiam nunc in illo sumus, satis ostendit, ubi dicit: Ego sum vitis, vos palmites [Ioan. XV, 5]. In illo ergo die, quando vivemus ea vita qua mors absorbebitur, cognoscemus quia ipse in Patre, et nos in ipso, et ipse in nobis; quia tunc perficietur hoc ipsum quod et nunc inchoatum est iam per ipsum, ut sit in nobis et nos in ipso. |
5 | Qui habet, inquit, mandata mea et servat ea ille est qui diligit me. Qui habet in memoria, et servat in vita; qui habet in sermonibus, et servat in moribus; qui habet audiendo, et servat faciendo; aut qui habet faciendo, et servat perseverando; ipse est, inquit, qui diligit me. Opere est demonstranda dilectio, ne sit infructuosa nominis appellatio. Et qui diligit me, inquit, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Quid est, diligam? tanquam tunc dilecturus sit, et nunc non diligat? Absit. Quomodo enim nos Pater sine Filio, aut Filius sine Patre diligeret? Quomodo cum inseparabiliter operentur, separabiliter diligunt? Sed ad hoc dixit, diligam eum, ad quod sequitur, et manifestabo ei meipsum. Diligam, et manifestabo; id est, ad hoc diligam, ut manifestem. Nunc enim ad hoc dilexit, ut credamus, et mandatum fidei teneamus; tunc ad hoc diliget, ut videamus, et ipsam visionem mercedem fidei capiamus: quia et nos nunc diligimus, credendo quod videbimus; tunc autem diligemus, videndo quod credimus. |