monumenta.ch > Augustinus > 74
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LXXIII Item in eamdem lectionem. <<<     >>> TRACTATUS LXXV De eo quod ait Iesus, Non relinquam vos orphanos; usque ad id. Et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LXXIV De eo quod ait, Si diligitis me, mandata mea servate; usque ad id, Apud vos manebit, et in vobis erit. [Ioan. XIV,15-17. ]

1 Audivimus, fratres, cum Evangelium legeretur, Dominum dicentem: Si diligitis me, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere; quia non videt eum, nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. Multa sunt, quae in istis paucis verbis Domini requirantur; sed multum est ad nos vel omnia quae hic quaerenda sunt quaerere, vel omnia quae hic quaerimus invenire. Verumtamen quantum nobis Dominus donare dignatur, pro nostra et vestra capacitate, quid dicere debeamus, et quid audire debeatis, attendentes, per nos, charissimi, quod possumus sumite, et ab illo quod non possumus poscite. Spiritum paracletum Christus promisit Apostolis; quo autem modo promiserit, advertamus. Si diligitis me, inquit, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis. Hic est utique in Trinitate Spiritus sanctus, quem Patri et Filio consubstantialem et coaeternum fides catholica confitetur: ipse est de quo dicit Apostolus, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [Rom. V, 5]. Quomodo ergo Dominus dicit, Si diligitis me, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis; cum hoc dicat de Spiritu sancto, quem nisi habeamus, nec diligere Deum possumus, nec eius mandata servare? Quomodo diligimus ut eum accipiamus, quem nisi habeamus, diligere non valemus? aut quomodo mandata servabimus ut eum accipiamus, quem nisi habeamus, mandata servare non possumus? An forte praecedit in nobis charitas, qua diligimus Christum, ut diligendo Christum eiusque mandata faciendo, mereamur accipere Spiritum sanctum, ut charitas non Christi, quae iam praecesserat, sed Dei Patris diffundatur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis? Perversa est ista sententia. Qui enim se Filium diligere credit, et Patrem non diligit; profecto nec Filium diligit, sed quod sibi ipse confinxit. Deinde apostolica vox est, Nemo dicit, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto [I Cor. XII, 3]: et quis Dominum Iesum, nisi qui eum diligit, dicit, si eo modo dicit quo Apostolus intelligi voluit? Multi enim voce dicunt, corde autem et factis negant: sicut de talibus ait, Confitentur enim se nosse Deum, factis autem negant [Tit. I, 16]. Si negatur factis, procul dubio etiam dicitur factis. Nemo itaque dicit, Dominus Iesus, animo, verbo, facto, corde, ore, opere, nemo dicit, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto; et nemo sic dicit, nisi qui diligit. Iam itaque Apostoli dicebant, Dominus Iesus: et si eo modo dicebant, ut non ficte dicerent, ore confitentes, corde et factis negantes; prorsus si veraciter hoc dicebant, procul dubio diligebant. Quomodo igitur diligebant, nisi in Spiritu sancto? Et tamen eis prius imperatur ut diligant eum, et eius mandata conservent, ut accipiant Spiritum sanctum: quem nisi haberent, profecto diligere et mandata servare non possent.
2 Restat ergo ut intelligamus Spiritum sanctum habere qui diligit, et habendo mereri ut plus habeat, et plus habendo plus diligat. Iam itaque habebant Spiritum discipuli, quem Dominus promittebat, sine quo eum Dominum non dicebant: nec tamen eum adhuc habebant, sicut eum Dominus promittebat. Et habebant ergo, et non habebant, qui quantum habendus fuerat, nondum habebant. Habebant itaque minus, dandus erat eis amplius. Habebant occulte, accepturi fuerant manifeste; quia et hoc ad maius donum sancti Spiritus pertinebat, ut eis innotesceret quod habebant. De quo munere loquens Apostolus ait: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis [I Cor. II, 12]. Nam et ipsam manifestam impertitionem Spiritus sancti non semel, sed bis numero Dominus egit. Mox enim ut resurrexit a mortuis, insufflans ait: Accipite Spiritum sanctum [Ioan. XX, 22]. Numquid igitur quia tunc dedit, ideo non misit etiam postea quem promisit? Aut non idem ipse est Spiritus sanctus, qui et tunc est insufflatus ab ipso, et postea ab ipso missus e coelo [Act. II, 4]? Quapropter cur ipsa quae facta est evidenter donatio eius, bis facta fuerit, alia quaestio est: fortassis enim propter duo praecepta dilectionis, hoc est proximi et Dei, ut commendaretur ad Spiritum sanctum pertinere dilectio, haec eius gemina est in manifestatione facta donatio. Et si alia causa quaerenda est, non nunc eius inquisitione in longiorem quam oportet modum sermo isto mittendus est: dum tamen constet, sine Spiritu sancto Christum nos diligere et mandata eius servare non posse; et id nos posse atque agere tanto minus, quanto illum percipimus minus; tanto autem amplius, quanto illum percipimus amplius. Proinde non solum non habenti, verum etiam habenti, non incassum promittitur: non habenti quidem, ut habeatur; habenti autem, ut amplius habeatur. Nam nisi ab alio minus, ab alio amplius haberetur, sanctus Elisaeus sancto Eliae non diceret: Spiritus qui est in te, duplo sit in me [Editi, duplex sit in me. At Mss., duplo.] [IV Reg. II, 9].
3 Quando autem ait Ioannes Baptista, Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum [Ioan. III, 34], de ipso Dei Filio loquebatur, cui non est datus Spiritus ad mensuram; quia in illo inhabitat omnis plenitudo divinitatis [Coloss. II, 9]. Neque enim sine gratia Spiritus sancti est mediator Dei et hominum homo Christus Iesus [I Tim. II, 5]: nam et ipse dicit de se fuisse propheticum illud impletum, Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me [Luc. IV, 18-21]. Quod enim est Unigenitus aequalis Patri, non est gratiae, sed naturae: quod autem in unitatem personae Unigeniti assumptus est homo, gratiae est, non naturae, confitente Evangelio atque dicente, Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo [Id. II, 40]. Caeteris autem ad mensuram datur, et datus additur, donec unicuique pro modo suae perfectionis propria mensura compleatur. Unde et monet Apostolus, Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam; unicuique sicut Deus partitus est mensuram fidei [Rom. XII, 3]. Neque enim ipse dividitur Spiritus, sed dona per Spiritum: nam divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus [I Cor. XII, 4].
4 Quod vero ait, Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ostendit et seipsum esse paracletum. Paracletus enim latine dicitur advocatus: et dictum est de Christo, Advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum [I Ioan. II, 1]. Sic autem mundum dixit non posse accipere Spiritum sanctum, sicut etiam dictum est, Prudentia carnis inimica est in Deum: legi enim Dei non est subiecta; nec enim potest [Rom. VIII, 7]; velut si dicamus, Iniustitia iusta esse non potest. Mundum quippe ait hoc loco, mundi significans dilectores, quae dilectio non est a Patre [I Ioan. II, 16]. Et ideo dilectioni huius mundi, de qua satis agimus [Satagimus, iuxta Er. Lugd. Ven. Lov. M.] ut minuatur et consumatur in nobis, contraria est dilectio Dei, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Mundus ergo eum accipere non potest, quia non videt eum, neque scit eum. Non enim habet invisibiles oculos mundana dilectio, per quos videri Spiritus sanctus, nisi invisibiliter non potest.
5 Vos autem, inquit, cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. Erit in eis ut maneat, non manebit ut sit: prius est enim esse alicubi, quam manere. Sed ne putarent quod dictum est, apud vos manebit, ita dictum quemadmodum apud hominem hospes visibiliter manere consuevit; exposuit quid dixerit, apud vos manebit, cum adiunxit et dixit, in vobis erit. Ergo invisibiliter videtur: nec si non sit in nobis, potest esse in nobis eius scientia. Sic enim a nobis videtur in nobis et nostra conscientia: nam faciem videmus alterius, nostram videre non possumus; conscientiam vero nostram videmus, alterius non videmus. Sed conscientia nunquam est, nisi in nobis: Spiritus autem sanctus potest esse etiam sine nobis; datur quippe ut sit et in nobis. Sed videri et sciri quemadmodum videndus et sciendus est, non potest a nobis, si non sit in nobis.
Augustinus HOME

bke15.151r bke16.116v

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LXXIII Item in eamdem lectionem. <<<     >>> TRACTATUS LXXV De eo quod ait Iesus, Non relinquam vos orphanos; usque ad id. Et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
monumenta.ch > Augustinus > 74

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik