monumenta.ch > Augustinus > 73
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LXXII In eamdem lectionem. <<<     >>> TRACTATUS LXXIV De eo quod ait, Si diligitis me, mandata mea servate; usque ad id, Apud vos manebit, et in vobis erit.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LXXIII Item in eamdem lectionem.

1 Magnam spem Dominus suis promisit sperantibus [In tribus Mss., orantibus.], dicens: Quia ego ad Patrem vado, et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Sic ergo perrexit ad Patrem, ut non relinqueret indigentes, sed exaudiret petentes. Sed quid est, quodcumque petieritis, cum videamus plerumque fideles eius petere, et non accipere? An forte propterea quia male petunt? Nam hoc exprobravit apostolus Iacobus dicens: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis [Iacobi IV, 3]. Male ergo usurus eo quod vult accipere, Deo potius miserante non accipit. Proinde si hoc ab illo petitur unde homo laedatur exauditus, magis metuendum est ne quod posset non dare propitius, det iratus. An non videmus Israelitas malo suo impetrasse quod culpabili concupiscentia petierunt? Concupierant enim carnibus vesci [Num. XI, 32], quibus pluebatur manna de coelo. Fastidiebant quippe quod habebant; et quod non habebant, impudenter petebant: quasi non melius peterent, non ut cibus qui deerat indecenti desiderio praestaretur, sed ut ille qui aderat sanato fastidio sumeretur. Quando enim nos delectant mala, et non delectant bona, rogare debemus potius Deum ut delectent bona, quam ut concedantur mala. Non quia malum est carne vesci, cum de hac re loquens Apostolus dicat, Omnis creatura Dei bona est, et nihil abiiciendum quod cum gratiarum actione accipitur [I Tim. IV, 4]: sed quia sicut item ipse ait, Malum est homini qui per offensionem manducat [Rom. XIV, 20]; et si hominis offensionem, quanto magis Dei? Cuius in Israelitis non parva erat offensio, repudiare quod dabat sapientia, et petere id quod inhiabat concupiscentia: quamvis illi nec peterent, sed quia deerat murmurarent. Sed ut sciremus non Dei creaturam esse culpabilem, sed inobedientiam contumacem et inordinatam cupiditatem; non propter porcum, sed propter pomum mortem primus homo invenit [Gen. III, 6], et Esau primatus suos non propter gallinam, sed propter lenticulam perdidit [Id. XXV, 34].
2 Quomodo ergo intelligendum est, Quodcumque petieritis, hoc faciam, si Deus aliqua petentibus fidelibus etiam consulendo non facit? An forte solis Apostolis dictum debemus accipere? Absit. Unde enim ad hoc venit ut diceret, superius dixerat, Qui credit in me, opera quae ego facio, faciet, et maiora horum faciet: de qua re pristino sermone tractavimus. Et ne quisquam hoc sibi tribueret, ut etiam illa opera maiora seipsum facere ostenderet, adiecit, atque ait: Quia ego ad Patrem vado; et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Numquid in eum soli Apostoli crediderunt? Ad eos itaque loquebatur dicendo, Qui credit in me, in quibus eo donante etiam nos sumus, qui utique non quodcumque petierimus accipimus. Ipsos quoque beatissimos si cogitemus Apostolos, invenimus eum qui plus omnibus laboravit, non autem ipse, sed gratia Dei cum ipso [I Cor. XV, 10], ter Dominum rogasse ut ab eo discederet angelus satanae, nec tamen quod rogaverat accepisse [II Cor. XII, 8]. Quid dicemus, charissimi [In B., quid dicimus, carissimi? Er. Lugd. Ven. Lov. secutisumus. M.]? Putabimusne hoc promissum ubi ait, Quodcumque petieritis, hoc faciam, nec Apostolis fuisse ab illo completum? Et cui tandem quod promittit implebit, si Apostolos suos in sua promissione fraudavit?
3 Evigila igitur, homo fidelis, et vigilanter audi quod illic positum est, in nomine meo: ipsum enim quodcumque, non ait, petieritis utcumque; sed, in nomine meo. Qui promisit ergo tam magnum beneficium, quid vocatur? Utique Christus Iesus: Christus significat regem, Iesus significat Salvatorem: non utique nos salvos faciet, quicumque rex, sed rex Salvator; ac per hoc quodcumque petimus adversus utilitatem salutis, non petimus in nomine Salvatoris. Et tamen ipse Salvator est, non solum quando facit quod petimus, verum etiam quando non facit; quoniam quod videt peti contra salutem, non faciendo potius se exhibet Salvatorem. Novit enim medicus quid pro sua, quid contra suam salutem poscat aegrotus; et ideo contraria poscentis non facit voluntatem, ut faciat sanitatem. Quapropter quando volumus ut faciat quodcumque petimus, non utcumque, sed in nomine eius petamus, hoc est in nomine Salvatoris petamus. Non ergo contra nostram salutem petamus: quod si fecerit, non ut Salvator facit, quod est nomen eius fidelibus eius. Est quippe impiis et damnator, qui dignatur fidelibus esse Salvator. Qui ergo credit in eum, quodcumque petierit in eo nomine, quod est illis qui credunt in eum, hoc facit; quoniam hoc sicut Salvator facit. Si autem qui in eum credit, aliquid per ignorantiam contra suam salutem petit, non in nomine Salvatoris petit; quia Salvator eius non erit, si quod eius salutem impedit, fecerit. Unde tunc expedit potius ut non faciendo propter quod invocatur, faciat quod vocatur. Propterea non solum Salvator, sed etiam magister bonus, ut faciat quodcumque petierimus, in ipsa oratione quam nobis dedit, docuit quid petamus; ut etiam sic intelligamus non petere nos in nomine magistri, quod petimus praeter regulam ipsius magisterii.
4 Sane quaedam quamvis in nomine eius petamus, id est secundum Salvatorem et secundum magistrum petamus; non tunc quando petimus facit, sed tamen facit. Neque enim quia et illud petimus ut veniat regnum Dei, propterea non facit quod petimus, quia non statim cum illo in aeternitate regnamus: differtur enim quod petimus, non negatur. Verumtamen orantes tanquam seminantes non deficiamus; tempore enim proprio metemus [Galat. VI, 9]. Et simul petamus quando bene petimus, ut non faciat quod non bene petimus; quia et ad hoc pertinet quod in eadem oratione dominica dicimus, Ne nos inferas in tentationem [Matth. VI, 9-13]. Neque enim parva est tentatio, si contra tuam sit causam tua postulatio. Non autem negligenter audiendum est, quod Dominus, ne quisquam eum putaret quod se promisit facere petentibus, sine Patre esse facturum, cum dixisset, Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, continuo subiecit, Ut glorificetur Pater in Filio, si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam. Nullo modo igitur sine Patre hoc Filius facit, quandoquidem ut in illo Pater glorificetur, propterea facit. Facit ergo Pater in Filio, ut Filius glorificetur in Patre: et facit Filius in Patre, ut Pater glorificetur in Filio; quoniam unum sunt Pater et Filius.
Augustinus HOME

bke15.150r bke16.116v

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LXXII In eamdem lectionem. <<<     >>> TRACTATUS LXXIV De eo quod ait, Si diligitis me, mandata mea servate; usque ad id, Apud vos manebit, et in vobis erit.
monumenta.ch > Augustinus > 73

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik