Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LXXII In eamdem lectionem.
1 | Quid sibi velit, et quomodo accipiendum sit quod Dominus ait, Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, non est facile comprehendere: et cum hoc ad intelligendum difficillimum sit, adiecit aliud difficilius, Et maiora horum faciet. Quid est hoc? Qui faceret opera quae Christus fecit, non inveniebamus; qui etiam maiora faciet, inventuri sumus? Sed dixeramus sermone pristino quia maius fuit umbrae suae transitu, quod discipuli fecerunt [Act. V, 15], quam fimbriae suae tactu, quod ipse Dominus fecit [Matth. XIV, 36], sanare languentes; et quia plures Apostolis, quam ipso per os proprium praedicante Domino crediderunt: ut haec viderentur opera intelligenda esse maiora: non quo maior esset Magistro discipulus, vel Domino servus, vel adoptatus Unigenito, vel homo Deo; sed quod per illos ipse dignaretur eadem maiora facere, qui dicit illis alio loco, Sine me nihil potestis facere [Ioan. XV, 5]. Ipse quippe, ut alia emittam, quae sunt innumerabilia, sine ipsis fecit eos, sine ipsis fecit hunc mundum; et quia homo etiam ipse fieri dignatus est, sine ipsis fecit et seipsum. Quid autem illi sine ipso, nisi peccatum? Denique et hic id quod de hac re poterat nos movere, mox abstulit: cum enim dixisset, Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet; continuo secutus adiunxit, Quia ego ad Patrem vado, et quaecumque petieritis, in nomine meo, haec faciam. Qui dixerat faciet, post ait faciam; tanquam diceret, Non vobis impossibile hoc videatur: non enim poterit esse maior me qui credit in me, sed ego facturus sum et tunc maiora quam nunc; maiora per eum qui credit in me, quam praeter eum per me: ego tamen ipse praeter eum, ego ipse per eum: sed quando praeter eum, non faciet ipse; quando autem per eum, quamvis non per semetipsum, faciet et ipse. Porro autem maiora facere per eum quam praeter eum, non est defectio, sed dignatio. Quid enim retribuant servi Domino, pro omnibus quae retribuit eis [Psal. CXV, 12]? Quandoquidem inter caetera bona etiam hoc eis donare dignatus est, ut maiora faceret per illos quam praeter illos. Nonne ab ore illius dives ille tristis abscessit, quando vitae aeternae consilium quaesivit [Matth. XIX, 16-22]? Audivit, abiecit: et tamen postea quod ab illo auditum non fecit unus, fecerunt multi, cum loqueretur per discipulos magister bonus; contemptibilis ei quem divitem per seipsum monuit, amabilis eis quos ex divitibus pauperes per pauperes fecit. Ecce maiora fecit praedicatus a credentibus, quam locutus audientibus. |
2 | Verum hoc adhuc movet, quod haec maiora per Apostolos fecit: non autem ipsos tantum significans ait, Opera quae ego facio et vos facietis, et maiora horum facietis: sed omnes ad suam familiam pertinentes intelligi volens, Qui credit in me, inquit, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet. Si ergo qui credit faciet, non credit utique qui non faciet: sicuti est, Qui diligit me, mandata mea custodit [Ioan. XIV, 21]; unde profecto qui non custodit, non diligit. Item alio loco, Qui audit, inquit, verba mea haec et facit ea, similabo eum viro prudenti qui aedificat domum suam supra petram [Matth. VII, 24]: qui ergo non est similis huic viro prudenti, procul dubio aut verba haec audit et non facit, aut omnino nec audit. Qui credit, inquit, in me, licet moriatur, vivet [Ioan. XI, 25]: qui ergo non vivet, non utique credit. Tale etiam hoc est, Qui credit in me, faciet: non utique credit qui non faciet. Quid est hoc, fratres? Numquid inter credentes in Christum non est computandus, qui non fecerit opera maiora quam Christus? Durum est, absurdum est, ferri non potest: non toleratur nisi intelligatur. Apostolum igitur audiamus: Credenti, inquit, in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam [Rom. IV, 5]. In hoc opere faciamus opera Christi, quia et ipsum credere in Christum, opus est Christi. Hoc operatur in nobis, non utique sine nobis. Audi ergo iam, et intellige, Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet: prius ego facio, deinde et ipse faciet; quia facio ut faciat. Quae opera, nisi ut ex impio iustus fiat? |
3 | Et maiora horum faciet. Quorum, obsecro? Numquidnam omnium operum Christi maiora facit, qui cum timore et tremore suam ipsius salutem operatur [Philipp. II, 12]? Quod utique in illo, sed non sine illo Christus operatur. Prorsus maius hoc esse dixerim, quam est coelum et terra, et quaecumque cernuntur in coelo et in terra. Et coelum enim et terra transibit [Matth. XXIV, 35]; praedestinatorum autem, id est eorum quos praescit, salus et iustificatio permanebit. In illis tantum opera Dei, in his autem etiam est imago Dei. Sed et in coelis, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, Archangeli, Angeli opera sunt Christi; numquid etiam his operibus maiora facit, qui operante in se Christo, cooperatur aeternam salutem ac iustificationem suam? Non hic audeo praecipitare sententiam: intelligat qui potest, iudicet qui potest, utrum maius sit iustos creare quam impios iustificare. Certe enim si aequalis est utrumque potentiae, hoc maioris est misericordiae. Hoc est enim magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in Spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria [I Tim. III, 16]. Sed omnia opera Christi intelligere ubi ait, Maiora horum faciet, nulla nos necessitas cogit. Horum enim forsitan dixit, quae in illa hora faciebat: tunc autem verba fidei faciebat, et de his operibus fuerat praelocutus dicens, Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor: Pater autem in me manens, ipse facit opera. Tunc igitur verba eius erant opera eius. Et utique minus est verba iustitiae praedicare, quod fecit praeter nos, quam impios iustificare, quod ita facit in nobis, ut faciamus et nos. Restat inquirere quomodo accipiendum sit, Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Propter multa enim quae petunt fideles eius, nec accipiunt, non parva hinc exoritur quaestio: sed quoniam sermo iste iam claudendus est, ei considerandae atque tractandae tribuatur saltem parva dilatio. |