monumenta.ch > Augustinus > 71
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LXX De eo quod Dominus ait, Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis; usque ad id, Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? <<<     >>> TRACTATUS LXXII In eamdem lectionem.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LXXI In id quod Dominus dicit, Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; usque ad id, Si quid petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. [Ioan. XIV,10-14. ]

1 Audite auribus, accipite mentibus, dilectissimi, loquentibus quidem nobis, sed ipso docente qui non recedit a nobis. Dominus dicit, quod modo cum legeretur audistis, Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor: Pater autem in me manens ipse facit opera. Ergo et verba opera sunt? Plane ita est. Nam profecto qui proximum loquendo aedificat, bonum opus operatur. Sed quid est, a meipso non loquor, nisi, a meipso non sum qui loquor? Ei quippe tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit. Pater enim Deus non est de aliquo, Filius autem Deus est quidem Patri aequalis, sed de Patre Deo. Ideo ille Deus, sed non de Deo; et lumen, sed non de lumine: iste vero Deus de Deo, lumen de lumine.
2 Nam in his duabus sententiis, una qua dictum est, Non a meipso loquor: alia qua dictum est, Pater autem in me manens, ipse facit opera: singulas tenentes, diversi nobis adversantur haeretici, qui non ex una parte, sed in contraria conantes, a via veritatis exorbitant. Ariani quippe dicunt: Ecce inaequalis est Patri Filius, a seipso non loquitur. Dicunt Sabelliani contra, id est Patripassiani: Ecce qui Pater est ipse et Filius; quid enim est, Pater in me manens, ipse facit opera, nisi, in me maneo ego qui facio? Contraria dicitis: sed non eo modo sicut est falsum contrarium vero, sed sicut sunt inter se duo falsa contraria. Errando in diversa istis, in medio est via quam reliquistis [Er. Lugd. et Ven. sic habent hunc locum: In diversa itis, in medio est via quam relinquitis. M.]. Inter vos ipsos longiore intervallo separati estis, quam ab ipsa via cuius desertores estis. Vos hinc, vos autem illinc, huc venite: alteri ad alteros transire nolite, sed hinc atque illinc ad nos veniendo, invicem vos invenite. Sabelliani, agnoscite quem praetermittitis; Ariani, aequate quem subditis, et in via vera nobiscum ambulabitis. Est enim quod invicem ex vobis alteri ex alteris admoneri utrique debeatis. Audi, sabelliane: usque adeo non ipse Pater, sed alter est Filius, ut eum arianus inaequalem asserat Patri. Audi, ariane: usque adeo Filius aequalis est Patri, ut sabellianus eumdem esse dicat et Patrem. Tu adde quem tollis, tu adimple quem minuis, et nobiscum ambo consistitis: quia nec tu tollis, nec tu minuis eum qui et alter est a Patre, ut convincas sabellianum, et aequalis Patri, ut convincas arianum. Utrisque enim clamat, Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]. Quod ait, unum, audiant Ariani; quod ait, sumus, audiant Sabelliani: et nec illi aequalem, nec illi alterum negando sint vani. Si ergo quoniam dixit, Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor, propterea putatur usque adeo imparis potestatis, ut non quod ipse vult faciat; audiatur quod dixit, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Item si quoniam dixit, Pater in me manens, ipse facit opera, propterea putatur non alius esse Pater, alius ipse; audiatur quod dixit, Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit [Id. V, 21, 19]; et intelligatur non bis unus, sed duo unum. Verum quia sic aequalis alter alteri, ut tamen alter ex altero, ideo non loquitur a semetipso, quia non est a seipso: et ideo Pater in illo manens facit opera ipse, quia per quem et cum quo facit, non est nisi ab ipso. Denique adiungit, et dicit: Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Alioquin propter opera ipsa credite. Antea solus Philippus arguebatur, nunc autem non ibi eum solum fuisse qui esset arguendus ostenditur. Propter opera, inquit, ipsa credite quia ego in Patre, et Pater in me est: neque enim si separati essemus, inseparabiliter operari ulla ratione possemus.
3 Sed quid est quod sequitur, 'Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet; quia ego ad Patrem vado: et quaecumque petieritis in nomine meo, haec faciam. Ut glorificetur Pater in Filio, si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam.' Ergo et illa maiora opera seipsum facturum esse promisit. Non se extollat servus supra Dominum, et discipulus supra magistrum [Id. XIII, 16]: maiora quam ipse facit, dicit eos esse facturos; sed in eis vel per eos se faciente, non ipsis tanquam ex seipsis. Ei quippe cantatur, Diligam te, Domine, virtus mea [Psal. XVII, 2]. Sed quae sunt tandem ista maiora? An forte quod aegros ipsis transeuntibus, etiam eorum umbra sanabat [Act. V, 15]? Maius est enim ut sanet umbra quam fimbria [Matth. XIV, 36]. Illud per se, hoc per ipsos; sed tamen utrumque ipse. Verumtamen quando ista dicebat, verborum suorum opera commendabat: sic enim dixerat, Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens, ipse facit opera. Quae opera tunc dicebat, nisi verba quae loquebatur? Audiebant et credebant illi, et eorumdem verborum fructus erat fides illorum: verumtamen evangelizantibus discipulis, non tam pauci quam illi erant, sed gentes etiam crediderunt; haec sunt sine dubitatione maiora. Nec tamen ait, Maiora horum facietis, ut solos Apostolos ea putaremus esse facturos; sed, Qui credit in me, inquit, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet. Itane quicumque credit in Christum, facit quae Christus, vel maiora quam Christus? Non praetereunter ista tractanda sunt, nec debent festinatione praecipitari; sed ea cogit concludendus iam sermo iste differri.
Augustinus HOME

bke15.149r bke16.99r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LXX De eo quod Dominus ait, Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis; usque ad id, Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? <<<     >>> TRACTATUS LXXII In eamdem lectionem.
monumenta.ch > Augustinus > 71

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik