Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LXX De eo quod Dominus ait, Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis; usque ad id, Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? [Ioan. XIV,7-10. ]
1 | Verba sancti Evangelii, fratres, ita recte intelliguntur, si cum superioribus reperiuntur habere concordiam: convenire enim debent praecedentia consequentibus, quando veritas loquitur. Superius dixerat Dominus, 'Et si abiero, et praeparavero vobis locum; iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis:' deinde addiderat, 'Et quo ego vado scitis, et viam scitis;' nihilque aliud ostendit esse quod dixit, nisi quia ipsum sciebant. Quid ergo esset ire ad seipsum per seipsum, quod etiam discipulis praestat ut eant ad ipsum per ipsum, ut potuimus pristino sermone iam diximus. Quod itaque ait, Ut ubi ego sum, et vos sitis, ubi erant futuri nisi in ipso? Ac per hoc est etiam ipse in seipso, et ideo ibi illi ubi et ipse, id est, in ipso. Ipse est igitur vita aeterna in qua futuri sumus, cum acceperit nos ad se: et ipsa vita aeterna quod ipse est in ipso est, ut ubi est ipse, et nos simus, hoc est, in ipso. Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, et utique non aliud est vita quam habet, nisi quod est ipse qui hanc habet: sic dedit Filio habere vitam in semetipso [Ioan. V, 26], cum ipse sit eadem vita quam habet in semetipso. Numquid autem nos vita quod est ipse, hoc erimus, cum in illa vita, hoc est in ipso esse coeperimus? Non utique, quia ipse existendo vita habet vitam, et ipse est quod habet, et quod vita est in ipso, ipse est in seipso: nos autem non ipsa vita, sed ipsius vitae participes sumus, atque ita ibi erimus, ut in nobis ipsis non quod ipse est esse possimus, sed nos ipsi non vita, ipsum habeamus vitam, qui seipsum habet vitam, eo quod ipse sit vita. Denique ipse et in seipso est immutabiliter, et in Patre inseparabiliter: nos vero cum in nobis ipsis esse voluissemus, ad nos ipsos turbati sumus; unde illa vox est, Ad meipsum turbata est anima mea [Psal. XLI, 7]: atque in deterius commutati, neque id quod fuimus, manere potuimus. Cum autem per ipsum venimus ad Patrem, sicut ait, Nemo venit ad Patrem nisi per me; manentes in illo, nec a Patre nos quis quam poterit separare, nec ab illo. |
2 | Connectens itaque consequentia praecedentibus: Si cognovistis me , inquit, et Patrem meum utique cognovistis. Hoc est quod ait: Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Deinde subiungit: Et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. Sed Philippus unus ex Apostolis, quid audierit non intelligens: Domine, inquit, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Cui Dominus: Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Qui videt me, videt et Patrem. Ecce increpat quod tanto tempore cum ipsis erat, et non cognoscebatur. Nonne ipse dixerat, Et quo ego vado scitis, et viam scitis; et se nescire dicentes, eos haec scire convicerat, addendo atque dicendo, Ego sum via, veritas et vita? Quomodo nunc dicit, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? cum profecto, et quo iret, et viam scirent, non ob aliud nisi quod ipsum utique scirent? Sed facile ista solvitur quaestio, si dicamus quod eum aliqui eorum sciebant, aliqui nesciebant, atque in his qui nesciebant et Philippus erat: ut quod ait, Et quo ego vado scitis, et viam scitis, illis dixisse intelligatur qui sciebant; non Philippo cui dictum est, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? His ergo qui Filium iam noverant, etiam illud de Patre dictum est, Et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum; dictum est enim propter omnimodam similitudinem quae illi cum Patre est, ut ideo amodo dicerentur nosse Patrem, quia noverant similem Filium. Ergo iam sciebant Filium, etsi non omnes, certe quidam eorum quibus dicitur, Et quo vado scitis, et viam scitis: ipse est enim via. Sed Patrem nesciebant, ideo audiunt, Si cognovistis me, et Patrem meum cognovistis: per me utique et illum. Alius enim ego sum, alius ille. Sed ne putarent dissimilem, Et amodo, inquit, cognoscetis eum, et vidistis eum. Viderunt enim eius simillimum Filium, sed admonendi fuerant talem esse etiam Patrem quem nondum videbant, qualis est Filius quem videbant. Et ad hoc valet quod postea Philippo dicitur, Qui videt me, videt et Patrem. Non quod ipse esset Pater et Filius, quod in Sabellianis, qui vocantur etiam Patripassiani, catholica fides damnat: sed quod tam similes sint Pater et Filius, ut qui unum noverit, ambos noverit. Solemus enim de simillimis duobus ita loqui eis qui unum illorum vident, et qualis est alius volunt nosse, ut dicamus: Vidistis istum, illum vidistis. Sic ergo dictum est, Qui me videt, videt et Patrem: non utique ut ipse sit Pater qui Filius, sed quod a Patris similitudine in nullo prorsus discrepet Filius. Nam nisi duo essent Pater et Filius, non dictum esset, Si cognovistis me, et Patrem meum cognovistis. Utique enim, quia nemo, inquit, venit ad Patrem, nisi per me; si cognovistis me, et Patrem meum cognovistis: quoniam ego per quem venitur ad Patrem, perducam vos ad eum, ut ipsum etiam cognoscatis. Sed quoniam illi sum omnino simillimus, amodo cognoscetis eum, cum cognoscitis me: et vidistis eum, si oculis cordis vidistis me. |
3 | Quid ergo est quod dicis, Philippe, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis? Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Qui videt me, videt et Patrem. Quod si ad te multum est hoc videre, saltem quod non vides hoc crede. Quomodo enim dicis, inquit, Ostende nobis Patrem? Si me vidisti qui omnimodo similis sum, vidisti illum cui similis sum. Quod si videre non potes, non saltem credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Poterat hic dicere Philippus: Video quidem te, et credo simillimum esse Patri; sed numquid arguendus et obiurgandus est qui cum similem videt, etiam illum cui similis est vult videre? Similem quidem novi, sed adhuc alterum sine altero novi; non mihi sufficit, nisi et illum cuius est iste similis noverim. Ostende itaque nobis Patrem, et sufficit nobis. Sed ideo magister discipulum arguebat, quoniam cor postulantis videbat. Tanquam enim melior esset Pater quam Filius, ita Philippus Patrem nosse cupiebat: et ideo nec Filium sciebat, quo melius esse aliquid credebat. Ad hunc sensum corrigendum dictum est, Qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem? Video quomodo tu dicas: non alterum quaeris videre similem, sed illum putas esse meliorem. Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Cur in similibus distantiam cupis cernere? cur inseparabiles separatim desideras nosse? Deinde non ad solum Philippum, sed ad eos pluraliter loquitur, quae non sunt in angustias coarctanda, ut adiuvante ipso diligentius exponantur. |