Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LXIX In id quod Dominus dicit, Et quo ego vado scitis, et viam scitis; usque ad id, Nemo venit ad Patrem, nisi per me. [Ioan. XIV,4-6. ]
1 | Nunc est dilectissimi, ut quantum valemus, intelligamus de verbis Domini posterioribus priora, et consequentibus praecedentia, in eo quod audistis apostolo Thomae interroganti esse responsum. Dixerat enim superius Dominus, cum de mansionibus loqueretur, quas et esse dixit in domo Patris sui, et ire se ut praeparet eas; ubi intelleximus et esse iam mansiones ipsas in praedestinatione, et praeparari eas cum eorum qui ibi mansuri sunt, per fidem corda mundantur, quoniam ipsa Dei domus ipsi sunt; et quid est aliud manere in domo Dei, quam esse in populo Dei, cum idem populus est in Deo, et Deus in eo? hoc ut praepararet, Dominus abiit; ut credendo in eum qui non videtur, ea quae in specie semper futura est, nunc per fidem mansio praeparetur: propter hoc ergo dixerat, Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum et vos sitis. Et quo ego vado scitis, et viam scitis. Ad haec dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis; et quomodo possumus viam scire? Utrumque illos Dominus dixerat scire, utrumque dicit iste nescire, et locum quo itur, et viam qua itur. Sed nescit ille mentiri: ergo isti sciebant, et scire se nesciebant. Convincat eos iam scire, quod se putant adhuc usque nescire. Dicit ei Iesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Quid est, fratres? Ecce audivimus discipulum interrogantem, audivimus et magistrum docentem, et nondum capimus, etiam post vocem sonantem, sententiam latitantem. Sed quid non possumus capere? Numquid poterant ei dicere Apostoli eius cum quibus loquebatur, Nescimus te? Proinde si eum sciebant, et via ipse est, viam sciebant: si eum sciebant, et veritas ipse est, veritatem sciebant: si eum sciebant, et vita ipse est, vitam sciebant. Ecce scire convicti sunt quod se scire nesciebant. |
2 | Quid igitur et nos in isto sermone non cepimus? Quid putatis, fratres mei, nisi quia dixit, Et quo vado scitis, et viam scitis? Et ecce cognovimus quod sciebant viam, quia sciebant ipsum qui est via: sed via est qua itur; numquid via est et quo itur? Utrumque autem illos dixerat scire, et quo vadit, et viam. Opus ergo erat ut diceret, Ego sum via, ut ostenderet eos qui eum scirent, viam scire quam putaverant se nescire: quid autem opus erat ut diceret, Ego sum via, et veritas, et vita, cum via cognita qua iret, restaret nosse quo iret; nisi quia ibat ad veritatem, ibat ad vitam? Ibat ergo ad seipsum, per seipsum. Et nos quo imus, nisi ad ipsum? et qua imus, nisi per ipsum? Ipse igitur ad seipsum per seipsum; nos ad ipsum per ipsum: imo vero et ad Patrem et ipse et nos. Nam et de seipso alibi dicit, Ad Patrem vado [Ioan. XVI, 10]: et hoc loco propter nos, Nemo, inquit, venit ad Patrem, nisi per me. Ac per hoc et ipse per se ipsum et ad seipsum et ad Patrem, et nos per ipsum et ad ipsum et ad Patrem. Quis haec capit, nisi qui spiritualiter sapit? Et quantum est quod hic capit, etiamsi spiritualiter sapit? Fratres, quid a me ista vobis vultis exponi? Cogitate quam excelsa sint. Videtis quid sim, video quid sitis: in omnibus nobis corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 15]. Putamusne possumus dicere, Ad te levavi animam meam, qui habitas in coelo [Psal. CXXII, 1]? Sed sub tanto pondere ubi ingemiscimus gravati, quomodo levabo animam meam, nisi mecum levet qui posuit pro me suam? Dicam ergo quod possum, capiat vestrum qui potest. Quo donante dico, eo donante capit qui capit, et eo donante credit qui nondum capit. Nisi enim credideritis, inquit propheta, non intelligetis [Isai. VII, 9, sec. LXX]. |
3 | Dic mihi, Domine meus, quid dicam servis tuis conservis meis? Thomas apostolus ut te interrogaret, habuit te ante se; nec tamen intelligeret te, nisi haberet in se: ego interrogo te, quia te scio esse super me; interrogo autem inquantum possum super me effundere animam meam, ubi non sonantem et tamen docentem audiam te. Dic mihi, obsecro, quomodo vadis ad te? Numquidnam ut venires ad nos, reliqueras te: maxime quia non a teipso venisti, sed Pater te misit? Scio quidem quod te exinanisti; sed quia formam servi accepisti [Philipp. II, 7], non quia formam Dei vel ad quam redires demisisti, vel quam reciperes amisisti: et tamen venisti, et non solum usque ad carnales oculos, verum etiam usque ad manus hominum pervenisti. Quomodo, nisi in carne? Per hanc venisti manens ubi eras, per hanc redisti non relinquens quo veneras. Si ergo per hanc venisti et redisti; per hanc procul dubio non solum nobis es qua veniremus ad te, verum etiam tibi qua venires et redires, via fuisti. Cum vero ad vitam, quod es ipse, isti; eamdem profecto carnem tuam de morte ad vitam duxisti. Aliud quippe Dei Verbum est, aliud homo: sed Verbum caro factum est, id est homo. Non itaque alia Verbi, alia est hominis persona, quoniam utrumque est Christus una persona: ac per hoc quemadmodum caro cum mortua est, Christus est mortuus; et cum caro sepulta est, Christus est sepultus (sic enim corde credimus ad iustitiam, sic ore confessionem facimus ad salutem ; ita cum caro a morte venit ad vitam, Christus venit ad vitam. Et quia Verbum Dei Christus est, Christus est vita. Ita miro quodam et ineffabili modo, qui nunquam demisit vel amisit seipsum, venit ad seipsum. Venerat autem, ut dictum est, per carnem Deus ad homines, veritas ad mendaces: Deus enim verax, omnis autem homo mendax [Id. III, 4]. Cum itaque ab hominibus abstulit, atque illuc ubi nemo mentitur, carnem suam levavit; idem ipse, quia Verbum caro factum est, per seipsum, id est per carnem, ad veritatem, quod est ipse, remeavit. Quam quidem veritatem, quamvis inter mendaces, et in morte servavit: aliquando enim Christus fuit mortuus, sed nunquam fuit falsus. |
4 | Accipite quamvis diversum et longe impar exemplum, tamen utcumque ad intelligendum Deum, ex his quae propius subiecta sunt Deo. Ecce ego ipse, quantum attinet ad animum meum, cum hoc sim quod estis et vos, si taceo, apud meipsum sum: si autem loquor vobis quod intelligatis, quodammodo ad vos procedo, nec me relinquo, sed et ad vos accedo, et non recedo unde procedo. Cum autem tacuero, quodammodo ad me redeo; et quodammodo vobiscum maneo, si tenueritis quod audistis in sermone quem dico. Si hoc potest imago quam fecit Deus, quid potest non a Deo facta, sed ex Deo nata imago Dei Deus: cuius illud, quo ad nos egressus est, et in quo a nobis regressus est, corpus, non sicut meus elapsus est sonus, sed manet ibi ubi iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur [Rom. VI, 9]? Multa de his evangelicis verbis adhuc dici fortasse poterant et debebant: sed non sunt corda vestra spiritualibus cibis quamlibet suavibus oneranda; maxime quia spiritus promptus est, caro autem infirma [Matth. XXVI, 41]. |