monumenta.ch > Augustinus > 68
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LXVII De eo quod Dominus dicit, Non turbetur cor vestrum; usque ad id, Iterum venio, et accipiam vos ad meipsum. <<<     >>> TRACTATUS LXIX In id quod Dominus dicit, Et quo ego vado scitis, et viam scitis; usque ad id, Nemo venit ad Patrem, nisi per me.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LXVIII In eamdem lectionem.

1 Deberi vobis, fratres charissimi, iamque esse reddendum quod distuleramus, agnoscimus, quomodo intelligi possint non esse inter se ista duo contraria, quod cum dixisset Dominus, In domo Patris mei mansiones multae sunt: si quo minus, dixissem vobis quia vado parare vobis locum; ubi satis ostendit ideo se hoc illis dixisse, quia iam ibi sunt mansiones multae, et non est opus aliquam praeparare: rursus dicit. Et si abiero, et praeparavero vobis locum; iterum venio, et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi ego sum et vos sitis. Quomodo vadit, et parat locum, si iam multae mansiones sunt? Si quo minus, dixisset, Vado parare. Aut si adhuc parandus est, cur non merito dixisset, Vado parare? An istae mansiones et sunt, et parandae sunt? Si quo minus enim essent, dixisset, Vado parare. Et tamen quia ita sunt ut parandae sint, non eas vadit parare sicut sunt: sed si abierit et paraverit sicut futurae sunt, iterum veniens accipiet suos ad seipsum, ut ubi est ipse, sint etiam ipsi. Quomodo ergo mansiones in domo Patris non aliae, sed ipsae, et sine dubio iam sunt sicut parandae non sunt, et nondum sunt sicut parandae sunt? Quomodo putamus, nisi quomodo etiam propheta praedicat Deum, quia fecit quae futura sunt? Non enim ait, Qui facturus est quae futura sunt, sed, Qui fecit quae futura sunt [Isai. XLV, 11, sec. LXX]. Ergo et fecit ea, et facturus est ea. Nam neque facta sunt, si ipse non fecit: neque futura sunt, si ipse non fecerit. Fecit ergo ea praedestinando, facturus est operando. Sicut discipulos quando elegerit, satis indicat Evangelium; tunc utique quando eos vocavit [Luc. VI, 13]: et tamen ait Apostolus, Elegit nos ante mundi constitutionem [Ephes. I, 4]: praedestinando utique, non vocando. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit [Rom. VIII, 30]: elegit praedestinando ante mundi constitutionem, elegit vocando ante mundi consummationem. Sic et mansiones praeparavit et praeparat; nec alias, sed quas praeparavit, has praeparat, qui fecit quae futura sunt: quas praeparavit praedestinando, praeparat operando. Iam ergo sunt in praedestinatione: si quo minus, dixisset, Ibo et parabo, id est, praedestinabo. Sed quia nondum sunt in operatione, Et si abiero, inquit, et praeparavero vobis locum; iterum venio, et accipiam vos ad meipsum.
2 Parat autem quodammodo mansiones, mansionibus parando mansores. Quippe cum dixerit, In domo Patris mei mansiones multae sunt; quid putamus esse domum Dei, nisi templum Dei? Quod autem sit, interrogetur Apostolus, et respondeat: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 17]. Hoc est etiam regnum Dei, quod Filius traditurus est Patri: unde dicit idem apostolus, Initium Christus, deinde qui sunt Christi in praesentia eius: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri [Id. XV, 23 et 24]; id est, quos redemit sanguine suo, tradiderit contemplando etiam Patri suo. Hoc est regnum coelorum, de quo dicitur, Simile est regnum coelorum homini seminanti bonum semen in agro suo. Bonum autem semen, hi sunt filii regni: qui etsi nunc habent permixta zizania, mittet in fine rex ipse Angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui [Matth. XIII, 24, 38 43]. Regnum fulgebit in regno, cum regno venerit regnum, quod nunc oramus, et dicimus, Veniat regnum tuum [Id. VI, 10]. Nunc ergo iam regnum vocatur, sed adhuc convocatur: si enim regnum non vocaretur, Colligent de regno eius omnia scandala, non diceretur. Sed nondum regnat hoc regnum. Proinde sic iam est regnum, ut cum de illo collecta fuerint omnia scandala, tunc perveniat ad regnum; ut non solum regni nomen, sed etiam regnandi habeat potestatem. Huic quippe regno ad dexteram stanti, in fine dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum [Matth. XXV, 34]: id est, qui regnum eratis et non regnabatis, venite, regnate; ut quod in spe fueratis, etiam in re esse possitis. Haec ergo domus Dei, hoc templum Dei, hoc regnum Dei, regnumque coelorum adhuc aedificatur, adhuc fabricatur [Abest a plerisque Mss., adhuc fabricatur.], adhuc paratur, adhuc congregatur. In illo erunt mansiones, sicut eas adhuc parat Dominus: in illo iam sunt, sicut praedestinavit iam Dominus.
3 Sed quid est quod ut praepararet abiit, cum profecto nos ipsos praepararet [Praeparet, iuxta Er. Lugd. et Ven. M.], quod non faciet si reliquerit? Agnosco, Domine, ut possum: nimirum illud significas, quia ut parentur istae mansiones, vivere debet iustus ex fide [Rom. I, 17]. Qui enim a Domino peregrinatur, opus habet ex fide vivere; quia per hanc ad speciem contemplandam paratur [II Cor. V, 6-8]. Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]: et, Fide mundat corda eorum [Act. XV, 9]. Illud in Evangelio, hoc in Apostolorum Actibus legitur. Fides autem, qua eorum qui Deum visuri sunt, quamdiu peregrinantur, corda mundantur, quod non videt credit: nam si vides, non est fides. Credenti colligitur meritum, videnti redditur praemium. Eat ergo Dominus et paret locum; eat ne videatur, lateat ut credatur. Tunc enim locus paratur, si ex fide vivatur. Creditus desideretur, ut desideratus habeatur: desiderium dilectionis, praeparatio est mansionis. Ita, Domine, para quod paras: nos enim tibi paras, et te nobis paras; quoniam locum paras, et tibi in nobis, et in te nobis. Tu enim dixisti, Manete in me, et ego in vobis [Ioan. XV, 4]. Quantum quisque fuerit particeps tui, alius minus, alius amplius, haec erit diversitas praemiorum pro diversitate meritorum: haec erit multitudo mansionum pro disparilitate mansorum; sed tamen omnium in aeternitate vivorum, et sine fine beatorum. Quid est quod vadis? quid est quod venis? Si bene te intelligo, nec unde vadis nec unde venis, recedis: vadis latendo, venis apparendo. Sed nisi maneas regendo, ut proficiamus bene vivendo; quomodo parabitur locus ubi possimus manere perfruendo? Haec de verbis quae recitata sunt evangelicis, satis dicta sint, quo usque ait Dominus, Iterum venio, et accipiam vos ad meipsum. Quid autem sit quod sequitur, Ut ubi ego sum, et vos sitis. Et quo ego vado scitis, et viam scitis; post interrogationem quae sequitur a discipulo factam, tanquam per eum et nos interrogemus, melius audiemus opportuniusque tractabimus.
Augustinus HOME

bke15.146v bke16.99r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LXVII De eo quod Dominus dicit, Non turbetur cor vestrum; usque ad id, Iterum venio, et accipiam vos ad meipsum. <<<     >>> TRACTATUS LXIX In id quod Dominus dicit, Et quo ego vado scitis, et viam scitis; usque ad id, Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
monumenta.ch > Augustinus > 68

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik