1 | Cum Dominus Iesus sanctam dilectionem qua se invicem diligerent, discipulis commendaret, Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Sic utique hoc dixit Magistro discipulus, et Domino servus, tanquam sequi paratus. Propterea quippe Dominus, qui eius animum vidit quare hoc interrogaverit, sic ei respondit: Quo ego vado, non potes me modo sequi: tanquam diceret, Propter quod interrogas, non potes modo. Non ait, non potes; sed non potes modo: dilationem intulit, non spem tulit; et eamdem spem quam non tulit, sed potius dedit, sequenti voce firmavit, addendo atque dicendo, Sequeris autem postea. Quid festinas, Petre? Nondum te suo spiritu solidavit petra. Noli extolli praesumendo, non potes modo: noli deiici desperando, sequeris postea. Sed adhuc ille quid dicit? Quare te non possum sequi modo? Animam meam pro te ponam. Quid in animo eius esset cupiditatis, videbat; quid virium, non videbat. Voluntatem suam iactabat infirmus, sed inspiciebat valetudinem medicus; iste promittebat, ille praenoscebat: qui nesciebat, audebat; qui praesciebat, docebat. Quantum sibi assumpserat Petrus intuendo quid vellet, ignorando quid posset? quantum sibi assumpserat, ut cum venisset Dominus animam suam ponere pro amicis suis, ac per hoc et pro ipso, ille hoc Domino offerre confideret: et nondum pro se posita anima Christi, animam suam polliceretur se positurum esse pro Christo? Respondit ergo Iesus, Animam tuam pro me pones? Itane facies pro me, quod nondum ego pro te? Animam tuam pro me pones? Praeire potes, qui sequi non potes? Quid tantum praesumis? quid de te sentis? quid esse te credis? Audi quid sis: Amen, amen dico tibi; non cantabit gallus, donec ter me neges. Ecce quomodo tibi cito apparebis, qui magna loqueris, et te parvulum nescis. Qui mihi promittis mortem tuam, ter negabis vitam tuam. Qui te iam putas mori posse pro me, prius vive pro te: nam timendo mortem carnis tuae, mortem dabis animae tuae. Quanta enim vita est confiteri Christum, tanta mors est negare Christum. |
2 | An apostolus Petrus, sicut eum quidam favore perverso excusare nituntur (Ambros. in [Luc. XXII], Christum non negavit, quia interrogatus ab ancilla hominem se nescire respondit, sicut alii evangelistae contestantur expressius? Quasi vero qui hominem Christum negat, non Christum negat; et hoc in eo negat quod factus est propter nos, ne periret quod fecerat nos. Ergo qui ita confitetur Christum Deum, ut hominem neget, non pro illo mortuus est Christus; quia secundum hominem mortuus est Christus. Qui negat hominem Christum, non reconciliatur per mediatorem Deo. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus [I Tim. II, 5]. Qui negat hominem Christum, non iustificatur; quia sicut per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita et per obedientiam unius hominis, iusti constituentur multi [Rom. V, 19]. Qui negat hominem Christum, non resurget in resurrectionem vitae; quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur [I Cor. XV, 21 ] [et 22]. Per quid autem caput est Ecclesiae, nisi per hominem, quod Verbum caro factum est? id est, Dei Patris Unigenitus Deus homo factus est. Quomodo est igitur in corpore Christi, qui negat hominem Christum? Qui enim caput negat, quomodo est membrum? Sed quid multis immorer, cum ipse Dominus abstulerit omnes humanae argumentationis ambages? Non enim ait, Non cantabit gallus donec hominem neges; aut, sicut loqui familiariore cum hominibus dignatione consuevit, Non cantabit gallus donec Filium hominis ter neges: sed ait, donec me ter neges. Quid est, me, nisi quod erat? et quid nisi Christus erat? Quidquid ergo eius negavit, ipsum negavit, Christum negavit, Dominum Deum suum negavit. Quia et ille condiscipulus eius Thomas, quando exclamavit, Dominus meus et Deus meus, non Verbum, sed carnem tetigit; non incorpoream Dei naturam, sed hominis corpus curiosis manibus contrectavit [Ioan. XX, 27, 28]. Hominem itaque tetigit, et tamen Deum cognovit. Si ergo quod iste tetigit, hoc Petrus negavit; quod iste exclamavit, hoc Petrus offendit. Non cantabit gallus, donec ter me neges. Dicas licet, Nescio hominem; dicas licet, Homo, nescio quid dicis; dicas licet, Non sum ex discipulis eius [Matth. XXVI, 34, 69] [-74, et Luc. XXII, 55-60]: me negabis. Si, quod dubitare nefas est, Christus hoc dixit, verumque praedixit, procul dubio Petrus Christum negavit. Non accusemus Christum cum defendimus Petrum. Peccatum agnoscat infirmitas; nam mendacium non habet veritas. Agnovit quippe peccatum suum infirmitas Petri, prorsus agnovit; et quantum mali Christum negando commiserit, plorando monstravit. Ipse suos redarguit defensores, et unde eos convincat, producit lacrymas testes. Neque nos cum ista dicimus, primum Apostolorum accusare delectat: sed hunc intuendo admoneri nos oportet, ne homo quisquam de humanis viribus fidat. Nam quid aliud pertinuit ad doctorem salvatoremque nostrum, nisi ut nobis nequaquam de se quemquam praesumere debere, in ipso primo Apostolorum demonstraret exemplo? In anima itaque Petri contigit quod offerebat in corpore. Non tamen pro Domino, ut temere praesumebat, praecessit, sed aliter quam putabat. Namque ante mortem et resurrectionem Domini, et mortuus est negando, et revixit plorando: sed mortuus est, quia superbe ipse praesumpsit; revixit autem, quia benigne ille respexit. |