monumenta.ch > Augustinus > 64
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LXIII De eo quod Dominus ait, Nunc clarificatus est Filius hominis; usque ad id, Et continuo clarificabit eum. <<<     >>> TRACTATUS LXV In id quod Dominus ait, Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos invicem diligatis: in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in invicem.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LXIV In id quod Dominus dicit, Filioli, adhuc modicum vobiscum sum: quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis, quo ego vado, vos non potestis venire; et vobis dico modo. [Ioan. XIII,33. ]

1 1. Advertenda est, charissimi, dominicorum verborum ordinata connexio. Cum enim superius dixisset, posteaquam Iudas egressus est, et ab illa sanctorum etiam corporali conversatione seiunctus est, Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo: quod sive futurum regnum significans dixit, quando mali separabuntur a bonis, sive quod eius resurrectio tunc futura esset, id est, differenda non esset, sicut in finem saeculi nostra differtur: ac deinde addidisset, Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso, et continuo clarificabit eum, quod sine ulla ambiguitate de sua resurrectione continuo futura testatus est: adiecit, atque ait, Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Ne putarent ergo quod sic eum clarificaturus esset Deus, ut non eis coniungeretur ulterius ea conversatione qua in terra est; Adhuc modicum, inquit, vobiscum sum: tanquam diceret, Continuo quidem resurrectione clarificabor; non tamen continuo ascensurus in coelum, sed adhuc modicum vobiscum sum. Sicut enim scriptum est in Actibus Apostolorum, fecit cum eis post resurrectionem quadraginta dies intrans et exiens, manducans et bibens [Act. I, 3]: non quidem habens esuriendi ac sitiendi egestatem, sed usque ad ista carnis insinuans veritatem, quae cibandi ac potandi iam non habebat necessitatem, sed potestatem. Hos ergo quadraginta dies significavit dicendo, Adhuc modicum vobiscum sum, an aliquid aliud? Potest enim et sic intelligi, Adhuc modicum vobiscum sum, Adhuc, sicut vos, in hac infirmitate carnis etiam ipse sum, donec scilicet moreretur atque resurgeret: quia posteaquam resurrexit, cum illis quidem fuit diebus, ut dictum est, quadraginta exhibitione corporalis praesentiae; sed non cum illis fuit consortio infirmitatis humanae.
2 Est et alia divina praesentia sensibus ignota mortalibus, de qua item dicit: Ecce ego vobiscum sum, usque ad consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20]. Hoc certe non est, Adhuc modicum vobiscum sum: non enim modicum est usque ad consummationem saeculi. Aut si et hoc modicum est (volat enim aetas, et in oculis Dei mille anni sicut dies unus, aut sicut vigilia in nocte [Psal. LXXXIX, 4], non tamen hoc significare voluisse credendus est nunc, quandoquidem secutus adiunxit, Quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis, quo ego vado, vos non potestis venire. Utique post hoc modicum quo vobiscum sum, Quaeretis me, et quo ego vado, vos non potestis venire. Numquid post consummationem saeculi, quo ipse vadit, venire non poterunt? Et ubi est quod aliquanto post in hoc ipso sermone dicturus est: Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum [Ioan. XVII, 24]? Non ergo de illa sua cum suis praesentia, qua cum illis est usque ad consummationem saeculi, nunc locutus est, ubi ait, Adhuc modicum vobiscum sum: sed vel de infirmitate mortali, qua cum illis erat usque ad passionem suam; aut de praesentia corporali, qua cum illis futurus erat usque ad ascensionem suam. Quodlibet horum quis eligat, cum fide non litigat.
3 Ne cui autem videatur abhorrere iste sensus a vero, quo dicimus Dominum mortalis carnis communionem, in qua cum discipulis usque ad passionem fuit, significare potuisse dicendo, Adhuc modicum vobiscum sum; apud alium quoque evangelistam post resurrectionem verba eius attendat, ubi ait, Haec locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum [Luc. XXIV, 44]: quasi tunc non erat cum ipsis simul assistentibus, videntibus, tangentibus, colloquentibus. Quid est ergo, cum adhuc essem vobiscum, nisi, cum adhuc essem in carne mortali, in qua estis et vos? Tunc enim quidem in eadem carne resuscitatus erat; sed cum illis in eadem mortalitate iam non erat. Quapropter sicut ibi iam immortalitate carnis indutus veraciter ait, cum adhuc essem vobiscum; ubi nihil aliud intelligere possumus, nisi, cum adhuc essem in carnis mortalitate vobiscum: ita et hic non absurde dixisse intelligitur, Adhuc modicum vobiscum sum, tanquam diceret, adhuc modicum sicut vos estis, mortalis sum ego. Ergo sequentia videamus.
4 Quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis, quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. Hoc est, modo non potestis. Iudaeis autem cum hoc diceret, non addidit modo. Isti itaque venire non poterant tunc quo ille ibat, sed poterant postea: nam hoc apostolo Petro apertissime paulo post ait. Cum enim dixisset ille, Domine, quo vadis? respondit ei, Quo ego vado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea [Ioan. XIII, 36]. Sed hoc quid sit, non negligenter est praetereundum. Quo enim sequi tunc non poterant discipuli Dominum, sed postea poterant? Si dixerimus ad mortem: homini nato quod invenitur tempus, quo ad moriendum non sit idoneus; quandoquidem talis est in corpore corruptibili hominum sors, ut non sit in ea facilior vita quam mors? Non igitur adhuc minus idonei erant sequi Dominum ad mortem, sed minus idonei erant sequi Dominum ad vitam quae non habet mortem. Illo quippe ibat Dominus, ut surgens a mortuis iam non moreretur, et mors ei ultra non dominaretur [Rom. VI, 9]. Moriturum quippe Dominum pro iustitia quomodo iam fuerant secuturi, adhuc martyrio non maturi? Aut iturum Dominum ad immortalitatem carnis, quomodo iam fuerant secuturi, quandolibet morituri, sed in saeculi fine resurrecturi? Aut iturum Dominum ad sinum Patris, nec relicturum eos, unde nec recessit cum venisset ad eos, quomodo iam fuerant secuturi; cum esse nemo possit in illa felicitate nisi perfectus in charitate? Ideoque docens quomodo idonei esse possint pergere quo ille antecedebat, Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis invicem [Ioan. XIII, 34]. Hi sunt gressus quibus sequendus est Christus: sed de his sermo uberior in aliud tempus est differendus.
Augustinus HOME

bke15.144r bke16.99r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LXIII De eo quod Dominus ait, Nunc clarificatus est Filius hominis; usque ad id, Et continuo clarificabit eum. <<<     >>> TRACTATUS LXV In id quod Dominus ait, Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos invicem diligatis: in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in invicem.
monumenta.ch > Augustinus > 64

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik