Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LXII Ab eo quod scriptum est, Et cum tinxisset panem, dedit Iudae; usque ad id, Nunc clarificatus est Filius hominis. [Ioan. XIII,26-31. ]
1 | Scio, charissimi, moveri posse nonnullos, sive pios ut requirant, sive impios ut reprehendant, quod posteaquam panem tinctum traditori suo Dominus dedit, intraverit in illum satanas. Sic enim scriptum est: Et cum tinxisset panem, dedit Iudae Simonis Iscariotae; et post panem tunc introivit in illum satanas. Dicunt enim: Itane hoc meruit panis Christi porrectus de mensa Christi, ut post illum intraret in eius discipulum satanas? Quibus respondemus, hinc nos potius doceri quam sit cavendum male accipere bonum. Multum quippe interest, non quid accipiat, sed quis accipiat; nec quale sit quod datur, sed qualis sit ipse cui datur. Nam et bona obsunt, et mala prosunt, sicut fuerint quibus dantur. Peccatum, inquit Apostolus, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem [Rom. VII, 13]. Ecce per bonum factum est malum, dum male accipitur bonum. Itemque ipse ait, 'In magnitudine revelationum mearum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur' [II Cor. XII, 7-9]. Ecce per malum factum est bonum, dum bene accipitur malum. Quid ergo miraris si datus est Iudae panis Christi, per quem manciparetur diabolo; cum videas e contrario datum Paulo angelum diaboli, per quem perficeretur in Christo? Ita et malo bonum obfuit, et malum bono profuit. Recordamini unde sit scriptum, Quicumque manducaverit panem, aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini [I Cor. XI, 27]. Et de his erat sermo, cum hoc Apostolus diceret, qui Domini corpus velut alium cibum quemlibet indiscrete negligenterque sumebant. Hic ergo si corripitur qui non diiudicat, hoc est, non discernit a caeteris cibis Dominicum corpus; quo modo damnatur qui ad eius mensam fingens amicum, accedit inimicus? Si reprehensione tangitur negligentia convivantis, qua poena percutitur venditor invitantis? Quid erat autem panis traditori datus, nisi demonstratio cui gratiae fuisset ingratus? |
2 | Intravit ergo post hunc panem satanas in Domini traditorem, ut sibi iam traditum plenius possideret, in quem prius intraverat ut deciperet. Neque enim non in illo erat quando perrexit ad Iudaeos, et de pretio tradendi Domini pactus est, cum haec apertissime Lucas evangelista testetur et dicat: Intravit autem satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim; et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum [Luc. XXII, 3 ] [et 4]. Ecce ubi ostenditur quod iam intraverat satanas in Iudam. Prius ergo intraverat, immittendo in cor eius cogitationem qua traderet Christum: talis enim iam venerat ad coenandum. Nunc autem post panem intravit in eum, non ut adhuc alienum tentaret, sed ut proprium possideret. |
3 | Non autem, ut putant quidam negligenter legentes, tunc Iudas Christi corpus accepit. Intelligendum est enim quod iam omnibus eis distribuerat Dominus Sacramentum corporis et sanguinis sui, ubi et ipse Iudas erat, sicut sanctus Lucas evidentissime narrat [Ibid., 19-21]: ac deinde ad hoc ventum est, ubi secundum narrationem Ioannis apertissime Dominus per buccellam tinctam atque porrectam suum exprimit traditorem, fortassis per panis tinctionem illius significans fictionem . Non enim omnia quae tinguntur, abluuntur; sed ut inficiantur, nonnulla tinguntur. Si autem bonum aliquid hic significat tinctio, eidem bono ingratum non immerito est secuta damnatio. |
4 | Adhuc tamen Iudae possesso, non a Domino, sed a diabolo, cum homini ingrato intrasset panis in ventrem, hostis in mentem: adhuc, inquam, tanti mali iam corde concepti plenus restabat effectus, cuius iam praecesserat damnandus affectus. Itaque cum Dominus panis vivus panem mortuo tradidisset, et panem tradendo panis traditorem ostendisset: Quod facis, inquit, fac citius. Non praecepit facinus; sed praedixit Iudae malum, nobis bonum. Quid enim Iudae peius, et quid nobis melius quam traditus Christus, ab illo adversus illum, pro nobis praeter illum? Quod facis, fac citius. O verbum libentius parati, quam irati! o verbum non tam poenam exprimens proditoris, quam mercedem significans Redemptoris! Dixit enim, Quod facis, fac citius, non tam in perniciem perfidi saeviendo, quam ad salutem fidelium festinando; quia traditus est propter delicta nostra [Rom. IV, 25], et dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea [Ephes. V, 25]. Unde et de seipso dicit Apostolus: Qui dilexit me, et tradidit seipsum pro me [Galat. II, 20]. Nisi ergo se traderet Christus, nemo traderet Christum. Quid habet Iudas, nisi peccatum? Neque enim in tradendo Christo salutem nostram cogitavit, propter quam traditus est Christus, sed cogitavit pecuniae lucrum, et invenit animae detrimentum. Accepit mercedem quam voluit, sed nolenti est data quam meruit. Tradidit Iudas Christum, tradidit Christus seipsum: ille agebat negotium suae venditionis, iste nostrae redemptionis. Quod facis, fac citius, non quia tu potes, sed quia hoc vult qui totum potest. |
5 | Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus, Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum; aut egenis ut aliquid daret. Habebat ergo et Dominus loculos, et a fidelibus oblata conservans, et suorum necessitatibus et aliis indigentibus tribuebat. Tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est instituta, ubi intelligeremus quod praecepit non cogitandum esse de crastino [Matth. VI, 34], non ad hoc fuisse praeceptum, ut nihil pecuniae servetur a sanctis; sed ne Deo pro ista serviatur, et propter inopiae timorem iustitia deseratur. Nam et Apostolus in posterum providens, ait: Si quis fidelis habet viduas, sufficienter tribuat eis, ut non gravetur Ecclesia, quo veris viduis sufficere possit [I Tim. V, 16]. |
6 | Cum ergo accepisset ille buccellam, exiit continuo. Erat autem nox. Et ipse qui exivit, erat nox. Cum ergo exisset nox, ait Iesus: Nunc clarificatus est Filius hominis. Dies ergo diei eructavit verbum, id est, Christus discipulis fidelibus, ut audirent cum, et amarent sequendo; et nox nocti annuntiavit scientiam [Psal. XVIII, 3], id est, Iudas Iudaeis infidelibus, ut venirent ad eum, et apprehenderent persequendo. Sed iam hinc in sermonem Domini, qui factus est ad pios, antequam teneretur ab impiis, intentior flagitatur auditor; et ideo cum praecipitare non debet, sed differre potius disputator. |