Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LXI Ab eo quod Dominus ait, Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me; usque ad id, Ille est cui ego tinctum panem porrexero. [Ioan. XIII,21-26. ]
1 | Hoc Evangelii capitulum, fratres, ita nobis exponendum hac lectione propositum est, ut iam etiam de traditore Domini per panem tinctum eique porrectum satis evidenter expresso aliquid dicere debeamus. Et de illo quidem, quod eum iam demonstraturus Iesus turbatus est spiritu, praeterito sermone disserui: sed fortassis quod ibi non dixi, etiam hoc nobis Dominus significare sua perturbatione dignatus est, quod scilicet falsos fratres, et dominici agri illa zizania ita necesse est usque ad messis tempus inter frumenta tolerari [Matth. XIII, 29, 30], ut quando ex eis aliqua separari etiam ante messem urgens causa compellit, fieri sine Ecclesiae perturbatione non possit. Hanc perturbationem sanctorum suorum per schismaticos et haereticos futuram, quodammodo praenuntians Dominus, praefiguravit in seipso, cum exituro Iuda homine malo, et commixtionem frumenti, in qua diu fuerat toleratus, separatione apertissima relicturo, turbatus est non carne, sed spiritu. Spirituales enim eius in huiusmodi scandalis non perversitate, sed charitate turbantur; ne forte in separatione aliquorum zizaniorum, simul aliquod eradicetur et triticum. |
2 | Turbatus itaque est Iesus spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Unus ex vobis, numero, non merito; specie, non virtute; commixtione corporali, non vinculo spirituali; carnis adiunctione, non cordis socius unitate: proinde non qui ex vobis est, sed qui ex vobis exiturus est. Nam quomodo erit verum quod protestatus est Dominus, et dixit, Unus ex vobis; si verum est quod ait idem ipse in Epistola sua, cuius est hoc Evangelium, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum [I Ioan. II, 19]? Non erat igitur ex illis Iudas: mansisset enim cum illis, si esset ex illis. Quid est ergo, Unus ex vobis tradet me; nisi, unus ex vobis exiturus est, qui me tradet? Quia et ille qui ait, Si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum; iam dixerat, Ex nobis exierunt. Ac per hoc utrumque verum est, et ex nobis, et non ex nobis: secundum aliud ex nobis, secundum aliud non ex nobis; secundum communionem Sacramentorum ex nobis, secundum suorum proprietatem criminum, non ex nobis. |
3 | Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. Sic quippe in eis erat erga Magistrum suum pia charitas, ut tamen eos humana alterum de altero stimularet infirmitas. Nota quidem sibi erat cuiusque conscientia; verumtamen quia proximi erat ignota, ita sibi unusquisque erat certus, ut incerti essent et in caeteris singuli, et in singulis caeteri. |
4 | Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus. Quid dixerit, in sinu, paulo post ait, ubi dicit, supra pectus Iesu. Ipse est Ioannes cuius est hoc Evangelium, sicut postea manifestat [Ioan. XXI, 20-24]. Erat enim eorum haec consuetudo qui sacras Litteras nobis ministrarunt, ut quando ab aliquo eorum divina narrabatur historia, cum ad seipsum veniret, tanquam de alio loqueretur; et sic se insereret ordini narrationis suae, tanquam rerum gestarum scriptor, non tanquam sui ipsius praedicator. Nam et hoc sanctus Matthaeus fecit, qui cum in textu narrationis suae venisset ad seipsum, Vidit, inquit, in telonio sedentem quemdam publicanum, nomine Matthaeum, et ait illi, Sequere me [Matth. IX, 9]: non ait, Vidit me, et dixit mihi. Hoc fecit et beatus Moyses, ita de seipso tanquam de alio cuncta narravit, et ait: Dixit Dominus ad Moysen [Exod. VI, 1]. Inusitatius apostolus Paulus, non in historia, ubi rerum gestarum suscipitur explicanda narratio, sed in Epistola hoc fecit. Nam utique de seipso ait: Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim (sive in corpore, sive extra corpus, nescio; Deus scit), raptum huiusmodi usque in tertium coelum [II Cor. XII, 2]. Quocirca quod etiam hic beatus Evangelista non ait, Eram recumbens in sinu Iesu, sed ait, Erat recumbens unus ex discipulis; nostrorum auctorum consuetudinem agnoscamus potius quam miremur. Quid enim deperit veritati, quando et res ipsa dicitur, et modo quodam dicendi iactantia devitatur? Hoc quippe narrabat quod ad eius laudem maximam pertinebat. |
5 | Quid est autem, quem diligebat Iesus? Quasi alios non diligeret, de quibus idem ipse Ioannes superius ait, In finem dilexit eos [Ioan. XIII, 1]. Et ipse Dominus, Maiorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis [Id. XV, 13]. Et quis enumeret omnia divinarum testimonia paginarum, quibus Dominus Iesus, non illius neque eorum quae tunc erant tantum, sed etiam post futurorum membrorum suorum, et totius Ecclesiae suae dilector ostenditur? Sed profecto latet hic aliquid, et pertinet ad sinum in quo recumbebat qui ista dicebat. Per sinum quippe quid significatur aliud quam secretum? Sed alius est opportunior locus, ubi nobis Dominus aliquid donet de hoc secreto, quantum sufficiat, dicere. |
6 | Innuit ergo Simon Petrus, et dicit ei. Notanda locutio est, dici aliquid non sonando, sed tantummodo innuendo: Innuit, inquit, et dicit; utique innuendo dicit. Si enim cogitando aliquid dicitur, sicut Scriptura loquitur, Dixerunt apud semetipsos [Sap. II, 1]; quanto magis innuendo, ubi iam foras qualibuscumque signis promitur quod fuerat corde conceptum? Quid ergo dixit innuendo? Quid, nisi quod sequitur? Quis est de quo dicit? Haec verba Petrus innuit; quia non sono vocis, sed motu corporis dixit. Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu. Hic est utique pectoris sinus, sapientiae secretum. Dicit ei: Domine, quis est? Respondit Iesus: Ille est cui ego tinctum panem porrexero. Et cum tinxisset panem, dedit Iudae Simonis Iscariotae. Et post panem, tunc introivit in illum satanas. Expressus est traditor, nudatae sunt latebrae tenebrarum. Bonum est quod accepit, sed malo suo accepit, quia male bonum malus accepit. Verum de isto pane tincto qui porrectus est ficto, et de his quae sequuntur, multa dicenda sunt: quibus necessarium est plus temporis, quam nunc habemus iam in istius fine sermonis. |