Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LX In illud, Cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu. [Ioan. XIII,21. ]
1 | Non parva, fratres, ex Evangelio beati Ioannis nobis proponitur quaestio, ubi ait: Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Hincne turbatus est Iesus, non carne, sed spiritu, quia dicturus fuerat, Unus ex vobis tradet me? Numquidnam illi hoc tunc primum venit in mentem, vel tunc primum ei subito revelatum est, eumque repentina tanti mali novitas turbavit? Nonne hinc paulo ante loquebatur dicens, Qui manducat mecum panem, levabit super me calcaneum? Nonne etiam iam superius dixerat, Et vos mundi estis, sed non omnes? Ubi Evangelista subiunxit, Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum [Ioan. XIII, 18, 10, 11]: quem iam et ante significaverat dicens, Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est [Id. VI, 71]? Quidest ergo quod nunc turbatus est spiritu, cum protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me? An quia eum iam fuerat expressurus, ut non lateret in caeteris, sed discerneretur a caeteris, ideo turbatus est spiritu? An quia ipse traditor iam fuerat exiturus, ut Iudaeos, quibus Dominus ab eo traderetur, adduceret, turbavit eum imminens passio, et periculum proximum, et traditoris impendens manus, cuius fuerat praecognitus animus? Tale quippe hoc est quod Iesus turbatus est spiritu, quale etiam illud quod ait, Nunc anima mea turbata est; et quid dicam? Pater, salva me ex hora hac; sed propterea veni in horam hanc [Id. XII, 27]. Sicut ergo tunc eius anima turbata est hora propinquante passionis; ita etiam nunc exituro Iuda atque venturo, et propinquante tanto scelere traditoris, turbatus est spiritu. |
2 | Turbatus est ergo potestatem habens ponendi animam suam, et potestatem habens iterum sumendi eam [Id. X, 18]. Turbatur tam ingens potestas, turbatur petrae firmitas: an potius in eo nostra turbatur infirmitas? Ita vero: nihil indignum credant servi de Domino suo, sed agnoscant se membra in capite suo. Qui mortuus est pro nobis, turbatus est idem ipse pro nobis. Qui ergo potestate mortuus est, potestate turbatus est: qui transfiguravit corpus humilitatis militatis nostrae conforme corpori gloriae suae [Philipp. III, 21], transfiguravit etiam in se affectum infirmitatis nostrae, compatiens nobis affectu animae suae. Proinde quando turbatur magnus, fortis, certus, invictus, non ei timeamus quasi deficiat; non perit, sed nos quaerit. Nos, inquam, nos omnino sic quaerit: nos ipsos in illius perturbatione videamus, ut quando turbamur, non desperatione pereamus. Quando turbatur qui non turbaretur nisi volens, eum consolatur qui turbatur et nolens. |
3 | Pereant argumenta philosophorum, qui negant in sapientem cadere perturbationes animorum. Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi [I Cor. I, 20.]; et Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt [Psal. XCIII, 11]. Turbetur plane animus christianus, non miseria, sed misericordia: timeat ne pereant homines Christo, contristetur cum perit aliquis Christo; concupiscat acquiri homines Christo, laetetur cum acquiruntur homines Christo: timeat et sibi ne pereat Christo, contristetur peregrinari se a Christo; concupiscat regnare cum Christo, laetetur dum sperat se regnaturum esse cum Christo. Istae sunt certe quatuor quas perturbationes vocant, timor et tristitia, amor et laetitia. Habeant eas iustis de causis animi christiani, nec philosophorum Stoicorum, vel quorumcumque similium consentiatur errori: qui profecto quemadmodum vanitatem existimant veritatem, sic stuporem deputant sanitatem; ignorantes sic hominis animum, quemadmodum corporis membrum, desperatius aegrotare, quando et doloris amiserit sensum. |
4 | Sed dicit aliquis: Numquid animus christiani debet etiam morte impendente turbari? Ubi est enim quod ait Apostolus, concupiscentiam se habere dissolvi et esse cum Christo [Philipp. I, 23]; si illud quod concupiscit, potest eum turbare cum venerit? Facile est quidem istis ad haec respondere, qui et ipsam laetitiam perturbationem vocant. Quid si enim propterea morte imminente turbatur, quia morte imminente laetatur? Sed hoc, inquiunt, gaudium, non laetitia nominanda est. Quid est hoc, nisi easdem res sentire, et rerum nomina velle mutare? Verum nos sacris Litteris accommodemus auditum, et secundum ipsas potius istam quaestionem Domino adiuvante solvamus: nec quoniam scriptum est, Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu, dicamus cum laetitia fuisse turbatum; ne verbis suis nos ipse convincat ubi dicit, Tristis est anima mea usque ad mortem [Matth. XXVI, 38.] Tale aliquid etiam hic intelligendum est, quando suo traditore iam tunc solo exituro, et cum suis sociis continuo redituro, Iesus turbatus est spiritu. |
5 | Firmissimi quidem sunt christiani, si qui sunt, qui nequaquam morte imminente turbantur: sed numquid Christo firmiores? Quis hoc insanissimus dixerit? Quid est ergo quod ille turbatus est, nisi quia infirmos in suo corpore, hoc est in sua Ecclesia, suae infirmitatis voluntaria similitudine consolatus est: ut si qui suorum adhuc morte imminente turbantur in spiritu, ipsum intueantur, ne hoc ipso se putantes reprobos, peiore desperationis morte sorbeantur? Quantum itaque bonum de participatione divinitatis eius exspectare et sperare debemus, cuius nos et perturbatio tranquillat, et infirmitas firmat? Sive ergo isto loco ipsum Iudam pereuntem miserando turbatus est, sive sua morte propinquante turbatus est: non est tamen ullo modo dubitandum, non eum animi infirmitate, sed potestate turbatum; ne nobis desperatio salutis oriatur, quando non potestate, sed infirmitate turbamur. Carnis quippe ille gerebat infirmitatem, quae infirmitas resurrectione consumpta est. Sed qui non solum homo, verum etiam Deus erat, ineffabili distantia universum genus humanum animi fortitudine superabat. Non ergo aliquo est cogente turbatus, sed turbavit semetipsum; quod de illo evidenter expressum est, quando Lazarum suscitavit: nam ibi scriptum est quod turbaverit semetipsum [Ioan. XI, 33], ut hoc intelligatur et ubi non scriptum legitur, et tamen eum legitur fuisse turbatum. Affectum quippe humanum, quando oportuisse iudicavit, in seipso potestate commovit, qui hominem totum potestate suscepit. |