monumenta.ch > Augustinus > 59
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LVIII Ab eo quod Dominus dicit, Et vos mundi estis, sed non omnes; usque ad id, Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. <<<     >>> TRACTATUS LX In illud, Cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LIX Ab eo quod Dominus dicit, Amen, amen dico vobis; non est servus maior domino suo; usque ad id, Qui autem me accipit, accipit eum qui misit me. [Ioan. XIII,16-20. ]

1 Audivimus in sancto Evangelio loquentem Dominum atque dicentem, 'Amen, amen dico vobis; non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo qui misit illum: si haec scitis, beati eritis si feceritis ea.' Hoc ideo dixit, quia laverat discipulorum pedes, magister humilitatis et verbo et exemplo: sed poterimus ea quae sunt operosius disserenda ipso adiuvante disserere, si non in eis quae manifesta sunt immoremur. Cum ergo haec Dominus praemisisset, adiunxit, 'Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim: sed ut impleatur Scriptura, Qui manducat panem mecum, levabit super me calcaneum suum.' Hoc quid est aliud nisi, conculcabit me? Notum est de quo loquatur; Iudas ille traditor eius attingitur. Ergo ipsum non elegerat, unde ab eis quos elegit, isto sermone secernit. Quod ergo dico, inquit, Beati eritis si feceritis ea, non de omnibus vobis dico: est inter vos qui non erit beatus, neque faciet ea. Ego scio quos elegerim. Quos, nisi eos qui beati erunt faciendo quae praecepit, ac facienda monstravit, qui efficere beatos potest? Non est, inquit, traditor Iudas electus. Quid est ergo quod alio loco dicit, Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est [Ioan. VI, 71]? An et ipse ad aliquid est electus, ad quod utique erat necessarius; non autem ad beatitudinem, de qua modo ait, Beati eritis si feceritis ea? Hoc non de omnibus dicit: scit enim quos ad societatem beatitudinis huius elegerit. Non est ex eis iste qui panem illius sic edebat, ut super eum levaret calcaneum. Illi manducabant panem Dominum, ille panem Domini contra Dominum: illi vitam, ille poenam. 'Qui enim manducat indigne' ait Apostolus, 'iudicium sibi manducat' [I Cor. XI, 29]. 'Amodo,' inquit, 'dico vobis, priusquam fiat; ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum:' id est, ego sum de quo illa Scriptura praecessit, ubi dictum est, Qui manducat mecum panem, levabit super me calcaneum.
2 Deinde sequitur, et dicit: Amen, amen dico vobis; qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. Tantumne distare intelligi voluit inter eum quem mittit et seipsum, quantum inter seipsum et Patrem Deum? Hoc si isto modo acceperimus, nescio quos gradus, quod absit, Arianorum more faciemus. Illi quippe cum audiunt haec evangelica verba, seu legunt, statim ad illos gradus sui dogmatis currunt, quibus non ascendunt ad vitam, sed praecipitantur in mortem. Continuo quippe dicunt: Quantum apostolus Filii distat a Filio, quamvis dixerit, Qui accipit si quem misero, me accipit; tantum et Filius distat a Patre, quamvis dixerit, Qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. Sed si hoc dicis, oblitus es, haeretice, gradus tuos. Si enim tanto intervallo propter haec Domini verba Filium a Patre, quantum apostolum distinguis a Filio, ubi positurus es Spiritum sanctum? Exciditne tibi, eum vos ponere solere post Filium? Erit ergo ipse inter apostolum et Filium; et multo amplius distabit Filius ab apostolo quam Pater a Filio. An forte, ut inter Filium et apostolum, atque inter Patrem et Filium maneat paribus intervallis ista distinctio, aequalis erit Spiritus sanctus Filio? Sed nec hoc vultis. Ubi ergo eum posituri estis, si quanta Filium Patri, tanta apostolum Filio discretione supponitis? Cohibete itaque vestrae praesumptionis audaciam; et in his verbis nolite quaerere quantam Filii et apostoli, tantam Patris Filiique distantiam. Ipsum Filium audite potius dicentem, Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]. Ubi veritas vobis inter Genitorem et Unigenitum nullam distantiae suspicionem reliquit, ubi gradus vestros Christus elisit, ubi scalas vestras petra confregit.
3 Sed haereticorum calumnia refutata, quonam modo nos accepturi sumus haec dominica verba, Qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit? Si enim voluerimus intelligere ideo dictum, Qui me accipit, accipit eum qui me misit, quod unius naturae sint Pater et Filius; consequens videbitur ex eorumdem verborum regula, qua dictum est, Qui accipit si quem misero, me accipit, ut unius naturae sit Filius et apostolus. Posset quidem non inconvenienter et hoc intelligi, quoniam geminae est ille gigas substantiae, qui exsultavit ad currendam viam [Psal. XVIII, 6]: Verbum enim caro factum est [Ioan. 1, 14], hoc est, Deus homo factus est. Proinde ita dixisse posset videri, Qui accipit si quem misero, me accipit secundum hominem: Qui autem me secundum Deum accipit, accipit eum qui me misit. Sed cum ista dicebat, non ab illo naturae unitas; sed in eo qui mittitur, mittentis commendabatur auctoritas. Sic itaque eum qui missus est unusquisque accipiat, ut in illo eum qui misit attendat. Si ergo attendas Christum in Petro, invenies discipuli praeceptorem; si autem attendas Patrem in Filio, invenies Unigeniti Genitorem: ac sic in eo qui missus est, sine ullo accipis errore mittentem. Ea quae sequuntur in Evangelio, non sunt temporis brevitate coarctanda. Et ideo sermo iste, charissimi, velut ovium sanctarum cibus, si sufficit, salubriter capiatur; si exiguus est, desiderabiliter ruminetur.
Augustinus HOME

bke15.140v bke16.99r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LVIII Ab eo quod Dominus dicit, Et vos mundi estis, sed non omnes; usque ad id, Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. <<<     >>> TRACTATUS LX In illud, Cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu.
monumenta.ch > Augustinus > 59

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik