Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LVIII Ab eo quod Dominus dicit, Et vos mundi estis, sed non omnes; usque ad id, Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. [Ioan. XIII,10-15. ]
1 | Iam illa verba Evangelii, ubi Dominus lavans pedes discipulis suis, ait, Qui lotus est semel, non habet necessitatem nisi pedes lavare, sed est mundus totus [Ioan. XIII, 10], Dilectioni vestrae, ut Dominus donare dignatus est, exposuimus: nunc quod sequitur videamus. Et vos, inquit, mundi estis, sed non omnes. Hoc quid sit ne quaereremus, ipse Evangelista patefecit, adiungens: Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixi: Non estis mundi omnes. Quid hoc apertius? Proinde ad sequentia transeamus. |
2 | Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua; cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? Nunc est ut beato Petro reddatur illa promissio: dilatus enim fuerat, quando expavescenti, et dicenti, Non lavabis mihi pedes in aeternum, responsum est ei, Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea [Ibid. 8, 7]. Ecce est ipsum postea; iam tempus est ut dicatur quod paulo ante dilatum est. Memor itaque Dominus se promisisse iam dudum scientiam facti sui tam inopinati, tam mirabilis, tam expavescendi, et nisi ipse vehementer terruisset, nullo modo sinendi, ut magister non tantum ipsorum, sed Angelorum, et Dominus non tantum ipsorum, sed rerum omnium, lavaret pedes discipulorum et servorum suorum: huius ergo tanti facti quoniam promiserat scientiam dicens, Scies autem postea; quid sit quod fecit, docere nunc incipit. |
3 | Vos, inquit, vocatis me, Magister, et Domine: et bene dicitis; sum etenim. Bene dicitis, quia verum dicitis; sum quippe quod dicitis. Homini praeceptum est, Non te laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui [Prov. XXVII, 2]. Periculosum est enim sibi placere, cui cavendum est superbire. Ille autem qui super omnia est, quantumcumque se laudet, non se extollit excelsus: nec potest recte dici arrogans Deus. Nobis namque expedit eum nosse, non illi: nec eum quisque cognoscit, si non se indicet ipse qui novit. Si ergo non se laudando quasi arrogantiam vitare voluerit, nobis sapientiam denegabit. Et magistrum quidem quod se esse dicit, nemo reprehenderet, etiam qui eum nihil esse aliud quam hominem crederet; quoniam id profitetur quod et ipsi homines in quibuslibet artibus usque adeo sine arrogantia profitentur, ut professores vocentur. Quod vero dominum et ipse se dicit discipulorum suorum, cum sint illi etiam secundum saeculum ingenui, quis ferat in homine? Sed Deus loquitur. Nulla est hic elatio tantae celsitudinis, nullum mendacium veritatis: nobis subiacere illi utile est celsitudini, nobis servire utile est veritati. Quod se Dominum dicit, non illi vitium est, sed nobis beneficium. Cuiusdam saecularis auctoris verba laudantur, quia dixit, 'Cum omnis arrogantia odiosa est, 'tum illa ingenii et eloquentiae multo molestissima' (Cic. in Q. Caecilium): et tamen idem ipse cum de sua eloquentia loqueretur, 'Dicerem, inquit, perfectam, si ita iudicarem; nec in veritate crimen arrogantiae pertimescerem' [Id. in Oratore]. Si igitur ille homo eloquentissimus in veritate arrogantiam non timeret, quomodo arrogantiam ipsa veritas timet? Dicat se Dominum qui Dominus est, dicat verum qui veritas est; ne non discam ego quod utile est, dum tacet ille quod est. Beatissimus Paulus, non utique unigenitus Dei Filius, sed unigeniti Dei Filii servus et apostolus; non veritas, sed particeps veritatis; ait libere et constanter, Et si voluero gloriari, non ero insipiens; veritatem enim dico [II Cor. XII, 6]. Neque enim in seipso, sed in ipsa veritate quae superior est ipso, et humiliter et veraciter gloriaretur: quoniam et ipse praecepit ut qui gloriatur in Domino glorietur [I Cor. I, 31]. Itane non timeret insipientiam, si gloriari vellet amator sapientiae; et in gloria sua timeret insipientiam ipsa sapientia? Non timuit arrogantiam qui dixit, In Domino laudabitur anima mea [Psal. XXXIII, 3]; et in laude sua timeret arrogantiam potestas Domini, in qua laudatur anima servi? Vos, inquit, vocatis me, Magister, et Domine: et bene dicitis; sum etenim. Ideo bene dicitis, quia sum: nam si non essem quod dicitis, male diceretis, etiamsi me laudaretis. Quomodo ergo negaret veritas, quod dicunt discipuli veritatis? quomodo quod dicunt qui didicerunt, negaret ipsa unde didicerunt? Quomodo fons negat quod bibens praedicat? quomodo lux occultat quod videns indicat? |
4 | 'Si ergo, inquit, ego lavi pedes vestros Dominus et Magister, debetis et vos alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, et vos ita faciatis.' Hoc est, beate Petre, quod nesciebas, quando fieri non sinebas. Hoc tibi postea sciendum promisit, quando ut sineres terruit te Magister tuus et Dominus tuus, lavans pedes tuos. Didicimus, fratres, humilitatem ab Excelso; faciamus invicem humiles, quod humiliter fecit Excelsus. Magna est haec commendatio humilitatis: et faciunt sibi hoc invicem fratres, etiam opere ipso visibili, cum se invicem hospitio recipiunt; est enim apud plerosque consuetudo huius humilitatis, usque ad factum quo cernatur expressa. Unde Apostolus cum viduam bene meritam commendaret, Si hospitio, inquit, recepit, si sanctorum pedes lavit [I Tim. V, 10]. Et apud sanctos ubicumque haec consuetudo non est, quod manu non faciunt, corde faciunt, si in illorum numero sunt quibus dicitur in hymno beatorum trium virorum, Benedicite, sancti et humiles corde, Domino [Dan. III, 87]. Multo autem est melius, et sine controversia verius, ut etiam manibus fiat; nec dedignetur quod fecit Christus, facere christianus. Cum enim ad pedes fratris inclinatur corpus, etiam in corde ipso vel excitatur, vel si iam inerat, confirmatur ipsius humilitatis affectus. |
5 | Sed excepto isto morali intellectu, ita nos huius dominici facti altitudinem commendasse meminimus, quod lavando pedes iam lotorum atque mundorum discipulorum, significaverit Dominus propter humanos quibus in terra versamur affectus, ut quamtumlibet profecerimus in apprehensione iustitiae, sciamus nos sine peccato non esse: quod subinde abluit interpellando pro nobis, cum oramus Patrem qui in coelis est, ut debita nostra dimittat nobis, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Quomodo ergo ad hunc intellectum poterit pertinere hoc quod ipse postea docuit, ubi sui facti exposuit rationem dicens, 'Si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et Magister, debetis et vos alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego vobis feci, ita et vos faciatis!' Numquid dicere possumus quod etiam frater fratrem a delicti poterit contagione mundare? Imo vero id etiam nos esse admonitos in huius dominici operis altitudine noverimus, ut confessi invicem delicta nostra oremus pro nobis, sicut et Christus interpellat pro nobis [Rom. VIII, 34]. Audiamus Apostolum Iacobum hoc ipsum evidentissime praecipientem et dicentem, Confitemini invicem delicta vestra, et orate pro vobis [Iacobi V, 16]. Quia et ad hoc Dominus nobis dedit exemplum. Si enim ille qui ullum peccatum nec habet, nec habuit, nec habebit, orat pro peccatis nostris; quanto magis nos invicem pro nostris orare debemus? Et si dimittit nobis ille cui non habemus quod dimittamus; quanto magis dimittere nobis debemus invicem, qui sine peccato hic vivere non valemus? Quid enim videtur in hac altitudine sacramenti Dominus significare, cum dicit, 'Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis; ita et vos faciatis;' nisi quod apertissime dicit Apostolus, 'Donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos' [Coloss. III, 13]! Invicem itaque nobis delicta donemus, et pro nostris delictis invicem oremus, atque ita quodammodo invicem pedes nostros lavemus. Nostrum est, donante ipso, ministerium charitatis et humilitatis adhibere: illius est exaudire, ac nos ab omni peccatorum contaminatione mundare per Christum, et in Christo; ut quod aliis etiam dimittimus, hoc est in terra solvimus, solvatur in coelo. |