monumenta.ch > Augustinus > 56
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LV Ab eo loco, Ante diem festum Paschae, sciens Iesus quia venit hora eius; usque ad id, Et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus. <<<     >>> TRACTATUS LVII Quonam modo Ecclesia timeat inquinare pedes, dum pergit ad Christum.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LVI Ab eo quod scriptum est, Venit ergo ad Simonem Petrum, etc., usque ad id, Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. [Ioan. XIII,6-10. ]

1 Cum lavaret pedes discipulorum Dominus, Venit ad Simonem Petrum; et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? Quis enim non expavesceret lavari sibi pedes a Dei Filio? Quamvis itaque magnae fuisset audaciae contradicere servum Domino, hominem Deo: tamen hoc Petrus facere maluit, quam perpeti ut sibi pedes lavarentur a Domino et Deo. Nec putare debemus hoc Petrum inter caeteros formidasse atque recusasse, cum id alii ante ipsum libenter vel aequanimiter sibi fieri permisissent. Facilius quippe sic accipiuntur ista verba Evangelii, quia cum dictum esset, Coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus; deinde subiunctum est, Venit ergo ad Simonem Petrum, quasi aliquibus iam lavisset, post eos venisset ad primum. Quis enim nesciat primum Apostolorum esse beatissimum Petrum? Sed non ita intelligendum est quod post aliquos ad illum venerit; sed quod ab illo coeperit. Quando ergo pedes discipulorum lavare coepit, venit ad eum a quo coepit, id est, ad Petrum: et tunc Petrus, quod etiam quilibet eorum expavisset, expavit, atque ait, Domine, tu mihi lavas pedes? Quid est, tu? quid est, mihi? Cogitanda sunt potius quam dicenda; ne forte quod ex his verbis aliquatenus dignum concipit anima, non explicet lingua.
2 Sed respondit Iesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea. Nec tamen ille dominici facti altitudine exterritus, permittit fieri quod cur fieret ignorabat; sed usque ad suos pedes humilem Christum adhuc non vult videre, non potest sustinere. Non lavabis mihi, inquit, pedes in aeternum. Quid est, in aeternum? Nunquam hoc feram, nunquam patiar, nunquam sinam: hoc quippe in aeternum non fit, quod nunquam fit. Tum Salvator aegrum reluctantem, de ipsius salutis periculo exterrens: Si non lavero te, inquit, non habebis partem mecum. Ita dictum est, Si non lavero te, cum de solis pedibus ageretur; quomodo dici assolet, Calcas me, quando sola planta calcatur. At ille amore et timore perturbatus, et plus expavescens Christum sibi negari, quam usque ad suos pedes humiliari: Domine, ait, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Quandoquidem sic minaris, lavanda tibi membra mea, non solum ima non subtraho, verum etiam prima substerno. Ne mihi neges capiendam tecum partem, nullam tibi nego abluendam mei corporis partem.
3 Dicit ei Iesus: Qui lotus est, non habet opus nisi pedes lavare, sed est mundus totus. Hic moveatur fortassis quis, et dicat: Imo si mundus est totus, quid ei opus est vel pedes lavare? Dominus autem noverat quod dicebat, etiamsi nostra infirmitas eius secreta non penetrat. Verumtamen quantum nos erudire et ex lege sua docere dignatur, pro captu meo, pro modulo meo, aliquid etiam ego de huius quaestionis profunditate, illo adiuvante, respondeam: ac primum ipsam locutionem non sibi esse contrariam facillime ostendam. Quis enim non ita rectissime loqui possit, Mundus est totus, praeter pedes? Elegantius autem loquitur si dicit, Mundus est totus, nisi pedes; quod tantumdem valet [Unus e Mss., quos tantum lavet.]. Hoc ergo ait Dominus, Non habet opus nisi pedes lavare, sed est mundus totus. Totus utique praeter pedes, vel, nisi pedes, quos habet opus lavare.
4 Sed quid est hoc? quid sibi vult? quid hoc [Quid hic, iuxta Er. Lugd. Ven. Lov. M.] necessarium est ut quaeramus? Dominus dicit, veritas loquitur, quod opus habeat pedes lavare etiam ille qui lotus est. Quid, fratres mei, quid putatis? nisi quia homo in sancto quidem Baptismo totus abluitur, non praeter pedes, sed totus omnino: verumtamen cum in rebus humanis postea vivitur, utique terra calcatur. Ipsi igitur humani affectus, sine quibus in hac mortalitate non vivitur, quasi pedes sunt, ubi ex humanis rebus afficimur; et sic afficimur, ut si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus, et veritas in nobis non sit [I Ioan. I, 8]. Quotidie igitur pedes lavat nobis, qui interpellat pro nobis [Rom. VIII, 34]: et quotidie nos opus habere ut pedes lavemus, id est, vias spiritualium gressuum dirigamus, in ipsa oratione dominica confitemur, cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Si enim confiteamur, sicut scriptum est, peccata nostra, profecto ille qui lavit pedes discipulorum suorum, fidelis est et iustus qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate [1 [Ioan. I, 9], id est, usque ad pedes quibus conversamur in terra.
5 Proinde Ecclesia quam mundat Christus lavacro aquae in verbo, non solum in illis est sine macula et ruga [Ephes. V, 26, 27], qui post lavacrum regenerationis continuo ex huius vitae contagione tolluntur, nec calcant terram ut opus habeant pedes lavare; verum etiam in iis quibus istam misericordiam praebens Dominus, fecit eos de saeculo isto lotis etiam pedibus emigrare. In his autem qui hic demorantur, etiamsi munda sit, quoniam iuste vivunt; opus tamen habent pedes lavare, quoniam sine peccato utique non sunt. Propter hoc dicit in Cantico canticorum, Lavi pedes meos; quomodo inquinabo illos [Cant. V, 3]? Dicit enim hoc cum cogitur ad Christum venire, et terram calcare cum venit. Alia quaestio rursus exoritur. Nonne Christus sursum est? nonne ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris? nonne Apostolus clamat, et dicit, Si ergo resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens, quae sursum sunt quaerite, non quae super terram [Coloss. III, 1 ] [et 2]? Quomodo ergo ut ad Christum eamus, terram calcare compellimur; cum potius nobis sursum cor habendum sit ad Dominum, ut cum illo esse possimus? Videtis, fratres, hodierni temporis angustias istam coarctare quaestionem. Quod et si vos forte minus videtis, ego utcumque video quantae disputationis indigeat. Unde peto ut eam potius suspendi, quam vel negligentius vel angustius pertractari, non fraudata, sed dilata exspectatione patiamini. Aderit enim Dominus qui nos debitores facit, ut faciat etiam redditores.
Augustinus HOME

bke15.137v bke16.99r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LV Ab eo loco, Ante diem festum Paschae, sciens Iesus quia venit hora eius; usque ad id, Et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus. <<<     >>> TRACTATUS LVII Quonam modo Ecclesia timeat inquinare pedes, dum pergit ad Christum.
monumenta.ch > Augustinus > 56

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik