monumenta.ch > Augustinus > 53
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LII Ab eo quod scriptum est, Nunc anima mea turbata est; et quid dicam? usque ad id, Haec locutus est Iesus, et abiit, et abscondit se ab eis. <<<     >>> TRACTATUS LIV Ab eo quod ait Iesus, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; usque ad id, Quae ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LIII Ab eo quod scriptum est, Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; usque ad id, Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei. [Ioan. XII,37-43. ]

1 Praenuntiata Dominus Christus passione sua, et morte fructuosa in exaltatione crucis, ubi dixit se omnia tracturum esse post se, cum intellexissent Iudaei quod de sua morte dixisset, et proposuissent ei quaestionem, quomodo diceret se esse moriturum, cum ex Lege audierint quod Christus manet in aeternum; hortatus est eos, ut dum adhuc modicum lumen in eis esset, quo Christum aeternum esse didicissent, ambularent, ut totum discerent, ne comprehenderentur a tenebris. Et cum haec esset locutus, abscondit se ab eis. Haec in superioribus dominicis lectionibus verbisque didicistis. 2. Deinde intulit Evangelista unde hodiernum capitulum recitatum est, et ait: Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum: ut sermo Isaiae prophetae impleretur quem dixit, Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Ubi satis ostendit brachium Domini ipsum Filium Dei nuncupatum; non quod Deus Pater figura determinetur carnis humanae, eique Filius tanquam membrum corporis haereat: sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium Domini dictum est. Sicut enim tuum brachium, per quod operaris; sic Dei brachium dictum est eius Verbum, quia per Verbum operatus est mundum. Cur enim homo ut aliquid operetur, brachium extendit, nisi quia non continuo fit quod dixerit? Si autem tanta potestate praevaleret, ut sine ullo motu corporis sui quod diceret fieret, brachium eius verbum eius esset [Hic Er. et Lov. addunt, quia verbum est cogitabile vel sonabile: quod totum abest a Mss., praeter paucos, qui cum Am et Bad. habent, quia verbum non est cogitabile vel sonabile.]. Sed Dominus Iesus unigenitus Dei Patris Filius, sicut non est paterni corporis membrum, ita non est cogitabile vel sonabile ac transitorium verbum; quia cum omnia per ipsum facta sunt, Dei Verbum erat.
3 Cum ergo audimus brachium Dei Patris esse Dei Filium, non nobis obstrepat consuetudo carnalis: sed quantum illo donante possumus, Virtutem Dei et Sapientiam cogitemus, per quam facta sunt omnia. Tale quippe brachium nec porrectum extenditur, nec collectum contrahitur. Non est enim ipse qui Pater, sed unum sunt ipse et Pater; et aequalis Patri ubique totus est sicut Pater: ne aliqua pateat occasio detestabili errori eorum, qui dicunt solum esse Patrem, sed pro diversitate causarum ipsum dici Filium, ipsum dici Spiritum sanctum; et in his verbis audeant [Sic in Mss. At in editis, audent.] dicere, Ecce videtis quia solus est Pater, si brachium eius est Filius; non enim duae, sed una persona est homo et brachium eius. Non intelligentes neque advertentes, quomodo verba de rebus aliis ad res alias transferantur, propter aliquam similitudinem etiam in locutionibus quotidianis de visibilibus et notissimis rebus; quanto magis ut nobis ineffabilia qualitercumque dicantur, quae dici sicuti sunt, omnino non possunt? Nam et homo alterum hominem per quem solet agere quidquid agit, brachium suum appellat: et si ei auferatur, dolens dicit, Brachium perdidi; et ei qui abstulerit, dicit Brachium meum mihi abstulisti. Intelligant ergo quomodo dictus sit Filius Patris brachium, per quod Pater operatus est omnia; ne hoc non intelligendo, et in sui erroris tenebris permanendo, similes sint Iudaeis ipsis, de quibus dictum est, Et brachium Domini cui revelatum est?
4 Hic occurrit altera quaestio, de qua quidem ut competenter aliquid disputetur, et omnes eius latebrosissimi sinus perscrutentur et excutiantur ut dignum est, nec mearum virium esse arbitror, nec angustiarum temporis, nec vestrae capacitatis. Tamen quia transire ad alia vestra expectatione non sinimur, nisi aliquid inde dicamus, accipite quod potuerimus: et ubi vestrae exspectationi non suffecerimus, ab illo incrementum poscite qui nos plantare posuit et rigare; quia, sicut dicit Apostolus, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus [I Cor. III, 7]. Quidam ergo inter se mussitant, et ubi possunt aliquando proclamant, et turbulenta disceptatione contendunt, dicentes: Quid fecerunt Iudaei, vel quae culpa eorum fuit, si necesse erat ut sermo Isaiae prophetae impleretur quem dixit, Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Quibus respondemus, Dominum praescium futurorum, per Prophetam praedixisse infidelitatem Iudaeorum; praedixisse tamen, non fecisse. Non enim propterea quemquam Deus ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata iam novit. Ipsorum enim praescivit peccata, non sua; non cuiusquam alterius, sed ipsorum. Quapropter si ea quae ille praescivit ipsorum, non sunt ipsorum; non vere ille praescivit: sed quia illius praescientia falli non potest; sine dubio non alius, sed ipsi peccant, quos Deus peccaturos esse praescivit. Fecerunt ergo peccatum Iudaei, quod eos non compulit facere, cui peccatum non placet; sed facturos esse praedixit, quem nihil latet. Et ideo si non malum, sed bonum facere voluissent, non prohiberentur; et hoc facturi praeviderentur ab eo qui novit quid sit quisque facturus, et quid ei sit pro eius opere redditurus.
5 Sed et quae sequuntur Evangelii verba plus urgent, et profundiorem faciunt quaestionem: adiungit enim, et dicit, Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem illos. Dicitur enim nobis: Si non potuerunt credere, quod peccatum est hominis non facientis quod non potest facere? si autem non credendo peccaverunt, potuerunt ergo credere, et non fecerunt. Si ergo potuerunt, quomodo dicit Evangelium, Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias, Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum; ut, quod est gravius, ad Deum referatur causa qua non crediderunt, quandoquidem ipse excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum? Non enim saltem hoc de diabolo dicitur, sed de Deo, quod ipsa prophetica Scriptura testatur. Nam si arbitremur hoc dictum de diabolo, quod excaecavit oculos eorum, et cor induravit; laborandum est quomodo illorum culpam, quia non crediderunt, possimus ostendere, de quibus dicitur, non poterant credere. Deinde quid respondebimus de alio prophetae ipsius testimonio, quod posuit Paulus apostolus dicens: Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta est: caeteri vero excaecati sunt, sicut scriptum est, Dedit illis Deus spiritum compunctionis; oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem [Rom. XI, 7, Isai. VI, 10].
6 Audistis, fratres, propositam quaestionem, nempe quam profunda sit cernitis: sed respondemus ut possumus. Non poterant credere, quia hoc Isaias propheta praedixit: hoc autem Propheta praedixit, quia Deus hoc futurum esse praescivit. Quare autem non poterant, si a me quaeratur, cito respondeo, quia nolebant: malam quippe eorum voluntatem praevidit Deus, et per Prophetam praenuntiavit ille cui abscondi futura non possunt. Sed aliam causam, inquis, dicit Propheta non voluntatis eorum. Quam causam dicit Propheta? Quia dedit illis Deus spiritum compunctionis; oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, et excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum. Etiam hoc eorum voluntatem meruisse respondeo. Sic enim excaecat, sic obdurat Deus, deserendo et non adiuvando: quod occulto iudicio facere postest, iniquo non potest. Hoc omnino pietas religiosorum inconcussum debet inviolatumque servare; sicut Apostolus, cum eamdem ipsam tractaret difficillimam quaestionem, Quid ergo dicemus, inquit? numquid iniquitas apud Deum? Absit [Rom. IX, 14]. Si ergo absit ut sit iniquitas apud Deum; sive quando adiuvat, misericorditer facit; sive quando non adiuvat, iuste facit: quia omnia non temeritate, sed iudicio facit. Porro si iudicia sanctorum iusta sunt, quanto magis sanctificantis et iustificantis Dei? Iusta ergo sunt, sed occulta. Ideo cum quaestiones huiusmodi in medium venerint, quare alius sic, alius autem sic; quare ille Deo deserente excaecetur, ille Deo adiuvante illuminetur: non nobis iudicium de iudicio tanti iudicis usurpemus, sed contremiscentes exclamemus cum Apostolo, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius [Id. XI, 33]! Unde dictum est in Psalmo, Iudicia tua, sicut multa abyssus [Psal. XXXV, 7].
7 Non ergo me, fratres, ad hanc penetrandam altitudinem, ad hanc abyssum discutiendam, ad inscrutabilia perscrutanda, expectatio vestrae Charitatis impingat. Agnosco modulum meum, sentire mihi videor etiam modulum vestrum. Altius est hoc incrementis meis, et fortius viribus meis; puto quia et vestris. Simul ergo audiamus admonentem Scripturam atque dicentem, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris [Eccli. III, 22]. Non quia ista negata sunt nobis, cum Deus magister dicat, Nihil est occultum quod non revelabitur [Matth. X, 26]: sed si in quod pervenimus, in eo ambulemus, sicut dicit Apostolus, non solum quod nescimus et scire debemus, sed etiam si quid aliter sapimus, id quoque nobis Deus revelabit [Philipp. III, 15 ] [et 16]. Pervenimus autem in viam fidei, hanc perseverantissime teneamus: ipsa perducet ad cubiculum regis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi [Coloss. II, 3]. Non enim ipse Dominus Iesus Christus suis illis magnis et praecipue electis discipulis invidebat, quando dicebat, Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo [Ioan. XVI, 12]. Ambulandum est, proficiendum est, crescendum est, ut sint corda nostra capacia earum rerum quas capere modo non possumus. Quod si nos ultimus dies proficientes invenerit, ibi discemus quod hic non potuimus.
8 Si quis autem istam quaestionem liquidius et melius novit se posse et confidit exponere, absit ut non sim paratior discere quam docere. Tantum ne audeat quisquam liberum arbitrium sic defendere, ut nobis orationem qua dicimus, Ne nos inferas in tentationem, conetur auferre: rursus, ne quisquam neget voluntatis arbitrium, et audeat excusare peccatum. Sed audiamus Dominum, et praecipientem, et opitulantem; et iubentem quid facere debeamus, et adiuvantem ut implere possimus. Nam et quosdam nimia suae voluntatis fiducia extulit in superbiam; et quosdam nimia suae voluntatis diffidentia deiecit in negligentiam. Illi dicunt: Utquid rogamus Deum ne vincamur tentatione, quod in nostra est potestate? Isti dicunt: Utquid conamur bene vivere, quod in Dei est potestate? O Domine, o Pater qui es in coelis, ne nos inferas in quamlibet istarum tentationum, sed libera nos a malo [Matth. VI, 13]! Audiamus Dominum dicentem, Rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua [Luc. XXII, 32]; ne sic existimemus fidem nostram esse in libero arbitrio, ut divino non egeat adiutorio. Audiamus et Evangelistam dicentem, Dedit eis potestatem filios Dei fieri [Ioan. I, 12]; ne omnino existimemus in nostra potestate non esse quod credimus: verumtamen in utroque illius beneficia cognoscamus. Nam et agendae sunt gratiae, quia data est potestas; et orandum, ne succumbat infirmitas [Galat. V, 6]. Ipsa est fides quae per dilectionem operatur, sicut eius mensuram Dominus cuique partitus est [Rom. XII, 3]; ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur [I Cor. I, 31].
9 Non itaque mirum est quia non poterant credere, quorum voluntas sic superba erat, ut ignorantes Dei iustitiam, suam vellent constituere: sicut dicit de illis Apostolus, Iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. X, 3]. Quia enim non ex fide, sed tanquam ex operibus tumuerunt; ipso suo tumore caecati, offenderunt in lapidem offensionis. Sic autem dictum est non poterant, ubi intelligendum est quod nolebant; quemadmodum dictum est de Domino Deo nostro, Si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest [II Tim. II, 13]. De omnipotente dictum est, non potest. Sicut ergo quod Dominus negare seipsum non potest, laus est voluntatis divinae; ita quod illi non poterant credere, culpa est voluntatis humanae.
10 Ecce dico et ego, quod qui tam superbe sapiunt, ut suae voluntatis viribus tantum existiment esse tribuendum, ut negent sibi esse necessarium divinum adiutorium ad bene vivendum, non possunt credere in Christum. Non enim aliquid prosunt syllabae nominis Christi, et Sacramenta Christi, ubi resistitur fidei Christi. Fides autem Christi est, credere in eum qui iustificat impium [Rom. IV, 5]; credere in Mediatorem, sine quo interposito non reconciliamur Deo; credere in Salvatorem, qui venit quod perierat quaerere atque salvare [Luc. XIX, 10]; credere in eum qui dixit, Sine me nihil potestis facere [Ioan. XV, 5]. Quia ergo ignorans Dei iustitiam qua iustificatur impius, suam vult constituere qua convincatur superbus, in hunc non potest credere. Hinc et illi non poterant credere: non quia mutari in melius homines non possunt; sed quamdiu talia sapiunt, non possunt credere. Hinc excaecantur, et indurantur; quia negando divinum adiutorium, non adiuvantur. Hoc de Iudaeis qui excaecati et indurati sunt, Deus praescivit, atque in eius Spiritu Propheta praedixit.
11 Quod vero addidit, Et convertantur et sanem eos: utrum subaudiendum sit, non, id est, non convertantur, connexa desuper sententia, ubi dictum est, ut non videant oculis et intelligant corde; quia et hic utique dictum est [Forte legendum, dictum non est: nisi sensus sit negationem praefixam verbo videant, mente adiungi ad verbum intelligant. Et quidem Vulgata Evangelii versio in excusis habet, et non intelligant corde; sed in antiquis Corbeiensibus Bibliis, graeco consentiens negationem hoc loco minime repetit.], ut non intelligant? et ipsa enim conversio de illius gratia est, cui dicitur, Deus virtutum, converte nos [Psal. LXXIX, 8]. An forte et hoc de supernae medicinae misericordia factum intelligendum est, ut quoniam superbae et perversae voluntatis erant, et suam iustitiam constituere volebant, ad hoc desererentur, ut excaecarentur; ad hoc excaecarentur, ut offenderent in lapidem offensionis, et impleretur facies eorum ignominia; atque ita humiliati quaererent nomen Domini, et non suam qua inflatur superbus, sed iustitiam Dei qua iustificatur impius? Hoc enim multis eorum profecit in bonum, qui de suo scelere compuncti, in Christum postea crediderunt: pro quibus et ipse oraverat dicens, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. De qua eorum ignorantia et Apostolus dicit, Testimonium illis perhibeo quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam: tunc enim et hoc subiunxit, atque ait, Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. X, 2, 3].
12 Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam eius, et locutus est de eo. Quid viderit Isaias, et hoc quomodo ad Dominum Christum pertineat, in libro eius legendum et intelligendum est. Vidit enim non sicuti est, sed modo quodam significativo, sicut Prophetae visio fuerat informanda. Nam vidit et Moyses, et tamen ei quem videbat dicebat, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum, manifeste ut videam te [Exod. XXXIII, 13]; quia non videbat sicuti est. Quando autem nobis hoc futurum sit, idem iste sanctus Ioannes evangelista in Epistola sua dicit: Dilectissimi, Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 2]. Poterat dicere, quoniam videbimus eum, et non addere, sicuti est: sed quia sciebat a quibusdam patribus et prophetis visum, sed non sicuti est; ideo cum dixisset, videbimus eum, addidit, sicuti est. Nemo enim vos fallat, fratres, eorum qui dicunt invisibilem Patrem, et visibilem Filium. Hi enim hoc asserunt qui putant eum esse creaturam; nec intelligunt secundum quid dictum sit, Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]. Prorsus in forma Dei in qua aequalis est Patri, etiam Filius invisibilis est: ut autem ab hominibus videretur, formam servi accepit, et in similitudine [Editi, in similitudinem. At Mss., in similitudine; iuxta graec., en omoiômati.] hominum factus [Philipp. II, 7], visibilis factus est. Ostendit ergo se etiam, antequam susciperet carnem, oculis hominum, sicut voluit in subiecta sibi creatura, non sicuti est. Mundemus corda per fidem, ut illi ineffabili, et, ut ita dicam, invisibili visioni praeparemur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8].
13 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum; sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eiicerentur: dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Videte quemadmodum notaverit Evangelista et improbaverit quosdam, quos tamen in eum credidisse dixit: qui in hoc ingressu fidei si proficerent, amorem quoque humanae gloriae proficiendo superarent, quem superaverat Apostolus, dicens, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo [Galat. VI, 14]. Ad hoc enim et ipse Dominus crucem suam, ubi eum dementia superbae impietatis irrisit, in eorum qui in illum crederent frontibus fixit, ubi est quodammodo sedes verecundiae, ut de nomine eius fides non erubescat, et magis Dei gloriam quam hominum diligat.
Augustinus HOME

bke15.133r bke16.99r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LII Ab eo quod scriptum est, Nunc anima mea turbata est; et quid dicam? usque ad id, Haec locutus est Iesus, et abiit, et abscondit se ab eis. <<<     >>> TRACTATUS LIV Ab eo quod ait Iesus, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; usque ad id, Quae ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.
monumenta.ch > Augustinus > 53

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik