monumenta.ch > Augustinus > 52
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LI Ab eo quod scriptum est, In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum, etc., usque ad id, Si quis mihi ministraverit, honorificabit illum Pater meus. <<<     >>> TRACTATUS LIII Ab eo quod scriptum est, Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; usque ad id, Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS LII Ab eo quod scriptum est, Nunc anima mea turbata est; et quid dicam? usque ad id, Haec locutus est Iesus, et abiit, et abscondit se ab eis. [Ioan. XII,27-36. ]

1 Postquam Dominus Iesus Christus verbis lectionis hesternae ministros suos ut seipsum sequerentur hortatus est, cum ita praedixisset passionem suam, quod nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert: ubi excitavit eos, qui eum ad regnum coelorum sequi vellent, ut animam suam odissent in hoc mundo, si eam in vitam aeternam custodire cogitarent: ad nostram rursus infirmitatem suum temperavit affectum, et ait, unde lectio coepit hodierna, Nunc anima mea turbata est. Unde turbata est, Domine, anima tua? Nempe paulo ante dixisti, Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Ergo anima tua in hoc mundo amatur, ideo turbatur veniente hora qua ex hoc mundo egrediatur? Quis hoc de anima Domini audeat affirmare? Sed nos in se transtulit, nos in se suscepit caput nostrum, membrorum suorum suscepit affectum: et ideo non est ab aliquo turbatum; sed sicut de illo dictum est, cum Lazarum suscitaret, turbavit semetipsum [Ioan. XI, 33]. Oportebat enim ut unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, sicut nos excitavit ad summa, ita nobiscum pateretur et infima [In omnibus prope Mss., pateretur et infirma.].
2 Audio superius dicentem, Venit hora ut glorificetur Filius hominis: si mortificatum fuerit granum, multum fructum affert. Audio, Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Nec permittor tantummodo mirari, sed iubeor imitari. Deinde sequentibus verbis, Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi sum ego, ibi et minister meus erit; mundum contemnere accendor, et in conspectu meo nihil est vitae huius totus, quantumlibet fuerit prolixus, vapor; prae amore aeternorum temporalia mihi cuncta vilescunt: et rursus ipsum Dominum meum, qui me illis verbis ab infirmitate mea rapuit ad firmitatem suam, audio dicentem, Nunc anima mea turbata est. Quid est hoc? Quomodo sequi iubes animam meam, si turbari video animam tuam? quomodo sufferam quod grave tanta firmitas sentit? quale fundamentum quaeram, si petra succumbit? Sed videor mihi audire in cogitatione mea respondentem mihi Dominum, et quodammodo dicentem: Magis sequeris, quia sic me interpono ut sufferas: audisti ad te vocem fortitudinis meae, audi in me vocem infirmitatis tuae: vires suggero ut curras, nec reprimo quod acceleras; sed transfero in me quod trepidas, et substerno qua transeas. O Domine mediator, Deus supra nos, homo propter nos, agnosco misericordiam tuam! nam quod tu tantus tuae charitatis voluntate turbaris, multos in corpore tuo qui suae infirmitatis necessitate turbantur, ne desperando pereant consolaris.
3 Denique homo qui sequi vult, audiat qua sequatur. Accessit forte hora terribilis, proponitur optio aut faciendae iniquitatis, aut subeundae passionis; turbatur anima infirma, propter quam sponte turbata est anima invicta: praepone tuae voluntati voluntatem Dei. Attende enim quid deinde subiungat creator tuus et magister tuus, qui te fecit, et ut te doceret factus est et ipse quod fecit: homo enim factus est qui hominem fecit; sed Deus incommutabilis mansit, et hominem in melius commutavit. Audi ergo quid inde subiungat, cum dixisset, Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam, inquit? Pater, salvifica me ex hac hora: sed propterea veni in hanc horam. Pater, clarifica nomen tuum. Docuit te quid cogites, docuit quid dicas, quem invoces, in quo speres, cuius voluntatem certam atque divinam tuae voluntati humanae infirmaeque praeponas. Non ideo tibi videatur ex alto deficere, quia te vult ab imo proficere. Nam et tentari dignatus est a diabolo, a quo utique si nollet non tentaretur, quemadmodum si nollet non pateretur: et ea respondit diabolo, quae tu in tentationibus debeas respondere [Matth. IV, 1-10]. Et ille quidem tentatus est, sed non periclitatus; ut doceret te in tentatione periclitantem tentatori respondere, et post tentatorem non ire, sed de periculo tentationis exire. Sicut autem hic dixit, Nunc anima mea turbata est, ita etiam ubi dicit, Tristis est anima mea usque ad mortem; et, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste: hominis suscepit infirmitatem [Sic Mss. At editi, ostendit hominis suscepti infirmitatem.], ut doceat sic contristatum et conturbatum quod sequitur dicere, Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater [Id. XXVI, 38 et 39]. Sic enim homo ab humanis in divina dirigitur, cum voluntati humanae voluntas divina praeponitur. Quid est autem, Clarifica tuum nomen; nisi, in sua passione et resurrectione? Quid est ergo aliud, nisi ut Pater clarificet Filium, qui clarificat suum nomen etiam in similibus passionibus servorum suorum? Unde scriptum est de Petro, quod ideo de illo dixerit, Alter te cinget, et feret quo tu non vis; quia significare voluit, qua morte glorificaturus erat Deum [Ioan. XXI, 18, 19]. Ergo et in illo Deus clarificavit nomen suum, quia sic etiam in membris suis clarificat Christum.
4 Venit ergo vox de coelo, Et clarificavi, et iterum clarificabo. Et clarificavi, antequam facerem mundum: et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis, et ascendet in coelum. Et aliter intelligi potest. Et clarificavi, cum de Virgine natus est, cum virtutes operatus est, cum coelo indice per stellam a Magis adoratus est, cum a sanctis Spiritu sancto plenis agnitus est, cum descendente Spiritu in specie columbae declaratus, cum voce de coelo sonante monstratus, cum in monte transfiguratus, cum miracula multa fecit, cum multos sanavit atque mundavit, cum de paucissimis panibus tantam multitudinem pavit, cum ventis et fluctibus imperavit, cum mortuos suscitavit: et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis, cum mors ei ultra non dominabitur, cum exaltabitur super coelos Deus, et super omnem terram gloria eius.
5 Turba ergo quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum factum esse: alii dicebant, Angelus ei locutus est. Respondit Iesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos. Hic ostendit illa voce non sibi indicatum quod iam sciebat, sed eis quibus indicari oportebat. Sicut autem illa vox non propter eum, sed propter alios divinitate facta est; sic anima eius, non propter eum, sed propter alios voluntate turbata est.
6 Attende caetera. Nunc, inquit, iudicium est mundi. Quid ergo exspectandum est in fine saeculi? Sed in fine quod exspectatur iudicium, erit iudicandorum vivorum et mortuorum, iudicium erit praemiorum poenarumque aeternarum. Quale ergo nunc iudicium est? Iam in superioribus lectionibus quantum potui, commonui Charitatem vestram, dici etiam iudicium non damnationis, sed discretionis: unde scriptum est, Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta [Psal. XLII, 1]. Multa autem sunt iudicia Dei: unde dicitur in Psalmo, Iudicia tua abyssus multa [Psal. XXXV, 7]. Dicit etiam Apostolus, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius [Rom. XI, 33]! Ex quibus iudiciis etiam hoc est quod hic ait Dominus, Nunc iudicium est mundi; servato illo iudicio in fine, ubi novissime vivi et mortui iudicandi sunt. Possidebat ergo diabolus genus humanum, et reos suppliciorum tenebat chirographo peccatorum; dominabatur in cordibus infidelium, ad creaturam colendam, deserto Creatore, deceptos captivosque pertrahebat: per Christi autem fidem, quae morte eius et resurrectione firmata est, per eius sanguinem, qui in remissionem fusus est peccatorum, millia credentium a dominatu liberantur diaboli, Christi corpori copulantur, et sub tanto capite uno eius Spiritu fidelia membra vegetantur. Hoc vocabat iudicium, hanc discretionem, hanc a suis redemptis diaboli expulsionem.
7 Denique attende quid dicat. Quasi quaereremus quid esset quod ait, Nunc iudicium est mundi, secutus exposuit: ait enim, Nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Audivimus quale dixerit esse iudicium. Non ergo illud quod in fine venturum est, ubi vivi et mortui iudicandi sunt, aliis ad dexteram, aliis ad sinistram separatis; sed iudicium quo princeps huius mundi eiicietur foras. Quomodo ergo intus erat, et quo eum eiiciendum dixit foras? Numquidnam in mundo erat, et extra mundum missus est foras? Si enim de illo iudicio diceret, quod in fine venturum est, posset aliquis opinari ignem aeternum, quo mittendus est diabolus cum angelis suis, et omnibus qui sunt ex parte eius; non natura, sed vitio; non quia creavit aut genuit, sed quia persuasit et tenuit: posset ergo aliquis opinari illum ignem aeternum extra mundum esse, et hoc esse dictum, eiicietur foras. Quia vero ait, Nunc iudicium est mundi; et exponens quid dixerit, Nunc, inquit, princeps huius mundi eiicietur foras: hoc intelligendum est quod nunc fit, non quod tanto post futurum est in novissimo die. Praedicebat ergo Dominus quod sciebat, post passionem et glorificationem suam per universum mundum multos populos credituros, in quorum cordibus diabolus intus erat; cui quando ex fide renuntiant, eiicitur foras.
8 Sed dicit aliquis: Numquid de cordibus Patriarcharum et Prophetarum, veterumque iustorum non eiectus est foras? Eiectus est plane. Quomodo ergo dictum est, nunc eiicietur foras? Quomodo putamus, nisi quia tunc quod in hominibus paucissimis factum est, nunc in multis magnisque populis iam mox futurum esse praedictum est? Sic et illud quod dictum est, Spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus [Ioan. VII, 39], potest similem habere quaestionem, et similem solutionem. Non enim sine Spiritu sancto futura praenuntiaverunt Prophetae; aut non etiam Dominum infantem in Spiritu sancto Simeon senex et Anna vidua cognoverunt [Luc. II, 25-38]; et Zacharias et Elizabeth, qui de illo nondum nato, sed iam concepto, tanta per Spiritum sanctum praedixerunt [Id. I, 41-45, 67-79]. Sed Spiritus nondum erat datus; id est, illa abundantia gratiae spiritualis, qua congregati linguis omnium loquerentur [Act. II, 4-6], ac sic in linguis omnium gentium futura praenuntiaretur Ecclesia: qua gratia spirituali populi congregarentur, qua longe lateque peccata dimitterentur, et millia millium Deo reconciliarentur.
9 Quid ergo, ait quispiam, quia diabolus de credentium cordibus eiicietur foras, iam fidelium neminem tentat? Imo vero tentare non cessat. Sed aliud est intrinsecus regnare, aliud forinsecus oppugnare: nam et munitissimam civitatem aliquando hostis oppugnat, nec expugnat. Et si aliqua tela eius missa perveniunt, admonet Apostolus unde non laedant; commemorat loricam et scutum fidei [I Thess. V, 8]. Et si aliquando vulnerat, adest qui sanat. Quia sicut pugnantibus dictum est, Haec scribo vobis, ut non peccetis: ita qui vulnerantur, quod sequitur audiunt, Et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum; ipse est propitiatio peccatorum nostrorum [I Ioan. II, 1, 2]. Quid enim oramus cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, nisi ut vulnera nostra sanentur? Et quid aliud petimus cum dicimus, Ne nos inferas in tentationem [Matth. VI, 12, 13], nisi ut ille qui insidiatur, vel certat extrinsecus, nulla irrumpat ex parte, nulla nos fraude, nulla nos possit virtute superare? Quantaslibet tamen adversum nos erigat machinas, quando non tenet locum cordis ubi fides habitat, eiectus est foras. Sed nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabit qui custodit [Psal. CXXVI, 1]. Nolite ergo de vobis ipsis praesumere, si non vultis foras eiectum diabolum intro iterum revocare.
10 Absit autem ut diabolum mundi principem ita dictum existimemus, ut eum coelo et terrae dominari posse credamus. Sed mundus appellatur in malis hominibus, qui toto orbe terrarum diffusi sunt: sicut appellatur domus in his a quibus habitatur, secundum quod dicimus, Bona domus est, vel, mala domus est, non quando reprehendimus sive laudamus aedificium parietum atque tectorum, sed quando mores vel bonorum hominum vel malorum. Sic ergo dictum est, Princeps huius mundi: id est, princeps malorum omnium qui habitant in mundo. Appellatur etiam mundus in bonis, qui similiter toto terrarum orbe diffusi sunt: inde dicit Apostolus, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi [II Cor. V, 19]. Hi sunt ex quorum cordibus princeps huius mundi eiicitur foras.
11 Cum ergo dixisset, Nunc princeps huius mundi eiicietur foras; Et ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham post me. Quae omnia, nisi ex quibus ille eiicitur foras? Non autem dixit, omnes, sed, omnia: non enim omnium est fides [II Thess. III, 2]. Non itaque hoc ad universitatem hominum retulit, sed ad creaturae integritatem; id est, spiritum, et animam, et corpus; et illud quo intelligimus, et illud quo vivimus, et illud quo visibiles et contrectabiles sumus. Qui enim dixit, Capillus capitis vestri non peribit [Luc. XXI, 18], omnia trahit post se. Aut si omnia ipsi homines intelligendi sunt, omnia praedestinata ad salutem possumus dicere: ex quibus omnibus ait nihil esse periturum, cum supra de suis ovibus loqueretur [Ioan. X, 28]. Aut certe omnia hominum genera, sive in linguis omnibus, sive in aetatibus omnibus, sive in gradibus honorum omnibus, sive in diversitatibus ingeniorum omnibus, sive in artium licitarum et utilium professionibus omnibus, et quidquid aliud dici potest secundum innumerabiles differentias quibus inter se praeter sola peccata homines distant, ab excelsissimis usque ad humillimos, a rege usque ad mendicum; omnia, inquit, traham post me: ut sit caput eorum, et illi membra eius. Sed si exaltatus, inquit, fuero a terra; hoc est, cum exaltatus fuero: non enim dubitat futurum esse quod venit implere. Hoc refertur ad illud quod superius ait, Si autem mortuum fuerit granum, multum fructum affert. Nam exaltationem suam quid aliud dixit quam in cruce passionem? Quod et ipse Evangelista non tacuit: subiunxit enim, et ait, Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus?
12 Respondit ei turba: Nos audicimus ex Lege quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Et quis est iste Filius hominis? Memoriter tenuerunt quod Dominus dicebat assidue se esse Filium hominis. Nam hoc loco non ait, Si exaltatus fuerit a terra Filius hominis: sed superius dixerat, quod hesterno die lectum atque tractatum est, quando nuntiati sunt Gentiles illi, qui eum videre cupiebant. Venit hora ut glorificetur Filius hominis [Ioan. XII, 25, 23]. Hoc itaque isti animo retinentes, et quod nunc ait, Cum exaltatus fuero a terra, mortem crucis intelligentes, quaesierunt ab illo, et dixerunt: Nos audivimus ex Lege quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis est enim iste Filius hominis? Si enim Christus est, inquiunt, manet in aeternum: si manet in aeternum, quomodo exaltabitur a terra: id est, quomodo crucis passione morietur? Hoc enim eum dixisse intelligebant, quod facere cogitabant. Non ergo eis verborum istorum obscuritatem aperuit infusa sapientia, sed stimulata conscientia.
13 Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum lumen in vobis est. Hinc est quod intelligitis quia Christus manet in aeternum. Ergo ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant. Ambulate, accedite, totum intelligite, et moriturum Christum, et victurum in aeternum, et sanguinem fusurum quo redimat, et ascensurum in sublimia quo perducat. Tenebrae autem vos comprehendent, si eo modo credideritis Christi aeternitatem, ut negetis in eo mortis humilitatem. Et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Sic potest offendere in lapidem offensionis, et petram scandali, quod fuit Dominus caecis Iudaeis: sicut credentibus lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli [I Petr. II, 6-8]. Hinc dedignati sunt credere in Christum, quia eorum impietas contempsit mortuum, risit occisum: et ipsa erat mors grani multiplicandi, et exaltatio trahentis post se omnia, Dum lucem, inquit, habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Cum aliquid veri auditum habetis, credite in veritatem, ut renascamini in veritate.
14 Haec locutus est Iesus, et abiit, et abscondit se ab eis. Non ab eis qui credere et diligere coeperant, non ab eis qui cum ramis palmarum et laudibus obviam venerant: sed ab eis qui videbant et invidebant; quia nec videbant, sed in lapidem illum caecitate offendebant. Cum autem abscondit se Iesus ab eis qui eum occidere cupiebant (quod saepe propter oblivionem commonendi estis), nostrae infirmitati consuluit, non suae potestati derogavit.
Augustinus HOME

bke15.131v bke16.99r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS LI Ab eo quod scriptum est, In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum, etc., usque ad id, Si quis mihi ministraverit, honorificabit illum Pater meus. <<<     >>> TRACTATUS LIII Ab eo quod scriptum est, Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; usque ad id, Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
monumenta.ch > Augustinus > 52

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik