monumenta.ch > Augustinus > 50
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XLIX Ab eo quod legitur, Erat autem quidam languens, Lazarus; usque ad id, Abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. <<<     >>> TRACTATUS LI Ab eo quod scriptum est, In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum, etc., usque ad id, Si quis mihi ministraverit, honorificabit illum Pater meus.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS L Ab eo loco, Proximum erat Pascha Iudaeorum; usque ad id, Multi propter illum abibant, et credebant in Iesum. [Ioan. XI,55, 56, et ][Ioan. XII,1-11. ]

1 Hesternam lectionem sancti Evangelii, de qua locuti sumus quod Dominus dedit, hodierna sequitur, de qua locuturi sumus quod Dominus dabit. Quaedam in Scripturis tam manifesta sunt, ut potius auditorem quam expositorem desiderent: in eis nos immorari non oportet, ut necessariis in quibus immorandum est, tempus sufficiat.
2 Proximum ergo erat Pascha Iudaeorum. Illum diem festum Iudaei cruentum habere Domini sanguine voluerunt. Illo die festo occisus est Agnus, qui nobis eumdem diem festum suo sanguine consecravit. Consilium erat inter Iudaeos de occidendo Iesu: ille qui de coelo venerat pati, propinquare voluit loco passionis, quia imminebat hora passionis. Ascenderunt ergo multi Ierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. Hoc faciebant Iudaei secundum praeceptum Domini, per sanctum Moysen in Lege mandatum, ut die festo quod Pascha erat, omnes undique convenirent, et illius diei celebratione sanctificarentur. Sed illa celebratio umbra erat futuri. Quia est, umbra futuri? Prophetia Christi venturi, prophetia pro nobis illo die passuri: ut transiret umbra, et lux veniret; ut transiret significatio, et veritas teneretur. Habebant ergo Iudaei Pascha in umbra, nos in luce. Quid enim opus erat ut eis Dominus praeciperet per ipsum festum diem ovem occidere, nisi quia ille erat de quo prophetatum est, Sicut ovis ad immolandum ductus est [Isai. LIII, 7]. Sanguine occisi pecoris Iudaeorum postes signati sunt; sanguine Christi frontes nostrae signantur. Et illa signatio, quia erat significatio, dicta est a domibus signatis exterminatorem prohibere [Exod. XII, 22, 23]: signum Christi a nobis repellit exterminatorem, si cor nostrum recipiat Salvatorem. Quare hoc dixi? Quia multi postes habent signatos, et intus non manet habitator: facile habent in fronte signum Christi, et corde non recipiunt verbum Christi. Ideo dixi, fratres, quod repeto, signum Christi a nobis repellit exterminatorem, si cor nostrum habeat Christum habitatorem. Haec dixi, ne quis forte cogitaret quid sibi vellent ista festa Iudaeorum. Venit ergo Dominus tanquam ad victimam, ut verum Pascha nos haberemus, cum eius passionem tanquam ovis immolationem celebraremus.
3 Quaerebant ergo Iesum: sed male. Beati enim qui quaerunt Iesum, sed bene. Illi quaerebant Iesum, ut nec ipsi haberent eum, nec nos: sed ab ipsis abscedentem suscepimus nos. Reprehenduntur qui quaerunt, laudantur qui quaerunt: animus enim quaerentis aut laudem invenit, aut damnationem. Habes enim et in Psalmis, Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam [Psal. XXXIX, 15]: isti sunt qui male quaerebant. Alio autem loco dicit: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam [Psal. CXLI, 5]. Culpantur qui quaerebant, culpantur qui non quaerebant. Ergo quaeramus Christum ut habeamus; quaeramus ut teneamus, sed non ut occidamus: nam et illi ideo quaerebant [Sic Mss. At editi, non ideo quaerebant.] ut tenerent, sed ut cito non haberent. Quaerebant ergo, et loquebantur inter se: Quid putatis, quia non venit ad diem festum?
4 Dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. Nos indicemus modo Iudaeis, ubi sit Christus. Utinam velint audire et apprehendere quicumque sunt ex semine illorum, qui dederant mandatum ut indicaretur eis ubi esset Christus. Veniant ad Ecclesiam, audiant ubi sit Christus, et apprehendant eum. A nobis audiant, ex Evangelio audiant. Occisus est a parentibus eorum, sepultus est, resurrexit, a discipulis agnitus, ante oculos eorum ascendit in coelum, ibi sedet ad dexteram Patris; qui iudicatus est, venturus est iudex: audiant, et teneant. Respondent: Quomodo tenebo absentem [Editi: Quem tenebo absentem? Aliquot Mss.: Quomodo tenebo?]; quomodo in coelum manum mittam, ut ibi sedentem teneam? Fidem mitte, et tenuisti. Parentes tui tenuerunt carne, tu tene corde: quoniam Christus absens etiam praesens est. Nisi praesens esset, a nobis ipsis teneri non posset. Sed quoniam verum est, quod ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20]; et abiit, et hic est; et rediit, et nos non deserit: corpus enim suum intulit coelo, maiestatem non abstulit mundo.
5 Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Iesus. Fecerunt autem ei ibi coenam, et Martha ministrabat: Lazarus vero unus erat ex discumbentibus. Ne putarent homines phantasma esse factum, quia mortuus resurrexit, unus erat ex recumbentibus; vivebat, loquebatur, epulabatur: veritas ostendebatur, infidelitas Iudaeorum confundebatur. Discumbebat ergo Dominus cum Lazaro et caeteris, ministrabat Martha una ex sororibus Lazari.
6 Maria vero, altera soror Lazari, accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, unxit pedes Iesu, et extersit capillis suis pedes eius, et domus impleta est ex odore unguenti. Factum audivimus, mysterium requiramus. Quaecumque anima fidelis vis esse, cum Maria unge pedes Domini pretioso unguento. Unguentum illud iustitia fuit, ideo libra fuit: erat autem unguentum nardi pistici pretiosi. Quod ait, pistici, locum aliquem credere debemus, unde hoc erat unguentum pretiosum: nec tamen hoc vacat, et sacramento optime consonat. Πίστις graece, fides dicitur. Quaerebas operari iustitiam: iustus ex fide vivit [Rom. I, 17]. Unge pedes Iesu: bene vivendo dominica sectare vestigia. Capillis terge: si habes superflua, da pauperibus, et Domini pedes tersisti; capilli enim superflua corporis videntur. Habes quod agas de superfluis tuis: tibi superflua sunt, sed Domini pedibus necessaria. Forte in terra Domini pedes indigent. De quibus enim nisi de membris suis in fine dicturus est, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis [Matth. XXV, 40]? Superflua vestra impendistis, sed pedibus meis obsecuti estis.
7 Domus autem impleta est odore; mundus impletus est fama bona: nam odor bonus, fama bona est. Qui male vivunt et christiani vocantur, iniuriam Christo faciunt: de qualibus dictum est quod per eos nomen Domini blasphematur [Rom. II, 24]. Si per tales nomen Dei blasphematur, per bonos nomen Domini laudatur. Audi Apostolum: Christi bonus odor sumus, inquit, in omni loco. Dicitur et in Canticis canticorum. Unguentum effusum nomen tuum [Cant. I, 2]. Ad Apostolum revoca intentionem: Christi, inquit, bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt; aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem: et ad haec quis idoneus [II Cor. II, 14-16]? Occasionem nobis praebet praesens lectio sancti Evangelii de odore isto ita loqui, ut et a nobis sufficienter dicatur, et a vobis diligenter audiatur, Apostolo ipso ita dicente, Et ad haec quis idoneus? Ergo ut inde nos conemur loqui, numquid idonei sumus, aut vos audire haec idonei estis? Nos quidem idonei non sumus; sed idoneus est ille qui per nos dignetur [In quatuor Mss., dignatur.] dicere quod vobis prosit audire. Ecce Apostolus bonus odor est, sicut dicit ipse: sed ipse bonus odor aliis est odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem; tamen bonus odor. Numquid enim ait, Aliis sumus bonus odor ad vitam, aliis malus odor ad mortem? Bonum odorem se dixit, non malum; et eumdem bonum odorem aliis ad vitam dixit, aliis ad mortem. Felices qui bono odore vivunt: quid autem infelicius illis qui bono odore moriuntur?
8 Et quis est, ait aliquis, quem bonus odor occilit? Hoc est quod ait Apostolus, Et ad haec quis idoneus? Quomodo ea facit Deus miris modis, ut bono odore et boni vivant, et mali moriantur; quomodo sit, quantum Dominus inspirare dignatur [Hic in editis additur, ostendam; quod abest a Mss.] (nam fortasse ibi lateat [Latet, iuxta Er. Lugd. Ven. Lov. M.] altior intellectus, qui a me non potest penetrari); tamen quo usque penetrare potui, vobis non debet denegari. Paulum apostolum bene agentem, bene viventem, iustitiam verbo praedicantem, opere demonstrantem, doctorem mirabilem, fidelem dispensatorem, fama usquequaque disseminabat: quidam diligebant, quidam invidebant. Nam ipse quodam loco ait de quibusdam, quod non caste, sed per invidiam Christum annuntiarent; existimantes, inquit, tribulationem suscitare vinculis meis. Sed quid ait? Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur [Philipp. I, 17, 18]. Annuntiant qui me amant, annuntiant qui mihi invident; illi bono odore vivunt, et illi bono odore moriuntur: tamen utrisque praedicantibus nomen Christi annuntietur, odore optimo mundus impleatur. Amasti bene agentem, vixisti bono odore: invidisti bene agenti, mortuus es bono odore. Numquid quia mori voluisti, ideo odorem illum malum esse fecisti? Noli invidere, et non te occidet bonus odor.
9 Denique audi et hic ex unguento isto, quomodo aliis erat odor bonus in vitam, aliis odor bonus in mortem. Posteaquam hoc fecit religiosa Maria ad Domini obsequium, continuo unus ex discipulis eius, Iudas Iscariotes, qui eum erat traditurus, dixit: Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? Vae tibi, miser! bonus odor occidit te. Quare enim hoc dixerit, Evangelista sanctus aperuit. Putaremus autem et nos, si mens ipsius nobis per Evangelium non proderetur, pauperum cura hoc illum dicere potuisse. Non ita est. Sed quid? Audi testem veracem: Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad illum; sed quia fur erat, et loculos habens, et ea quae mittebantur portabat. Portabat, an exportabat? Sed ministerio portabat, furto exportabat [Epist. 108, c. 3, n. 8.].
10 Ecce audite quia Iudas iste non tunc perversus factus est, quando a Iudaeis corruptus Dominum tradidit. Plerique enim incuriosi Evangelii, existimant tunc periisse Iudam, quando accepit a Iudaeis pecuniam ut Dominum traderet. Non tunc periit, iam fur erat, et Dominum perditus sequebatur; quia non corde, sed corpore sequebatur. Duodenarium numerum Apostolorum implebat, apostolicam beatitudinem non habebat, ad imaginem fuerat duodecimus: quo decedente, et alio succedente, et suppleta est apostolica veritas, et numeri permansit integritas [Act. I, 26]. Quid ergo voluit Dominus noster Iesus Christus, fratres mei, admonere Ecclesiam suam, quando unum perditum inter duodecim habere voluit, nisi ut malos toleremus, nec corpus Christi dividamus? Ecce inter sanctos est Iudas, ecce fur est Iudas, et, ne contemnas, fur et sacrilegus, non qualiscumque fur: fur loculorum, sed dominicorum; loculorum, sed sacrorum. Si crimina discernuntur in foro, qualiscumque furti et peculatus; peculatus enim dicitur furtum de re publica; et non sic iudicatur furtum rei privatae quomodo publicae: quanto vehementius iudicandus est fur sacrilegus, qui ausus fuerit non undecumque tollere, sed de Ecclesia tollere? Qui aliquid de Ecclesia furatur, Iudae perdito comparatur. Talis erat iste Iudas, et tamen cum sanctis discipulis undecim intrabat et exibat. Ad ipsam dominicam coenam pariter accessit: conversari cum eis potuit, eos inquinare non potuit. De uno pane et Petrus et Iudas accepit, et tamen quae pars fideli cum infideli? Petrus enim accepit ad vitam, Iudas ad mortem. Quomodo enim ille odor bonus, sic ille cibus bonus. Sicut ergo odor bonus, ita et cibus bonus, bonos vivificat, malos mortificat. Qui enim manducaverit indigne, iudicium sibi manducat et bibit [I Cor. XI, 29]: iudicium sibi, non tibi. Si iudicium sibi, non tibi; tolera malum bonus, ut venias ad praemia bonorum, ne mittaris in poenam malorum.
11 Exemplum Domini accipite conversantis in terra. Quare habuit loculos cui Angeli ministraverunt, nisi quia Ecclesia ipsius loculos suos habitura erat? Quare furem admisit, nisi ut eius Ecclesia fures patienter toleret? Sed ille qui consueverat de loculis pecuniam tollere, non dubitavit accepta pecunia ipsum Dominum vendere. Videamus quid ad ista Dominus respondeat. Videte, fratres: non illi ait, Propter furta tua dicis ista. Furem noverat, nec prodebat; sed potius tolerabat, et ad perferendos malos in Ecclesia nobis exemplum patientiae demonstrabat. Dixit ergo ei Iesus: Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. Moriturum se denuntiavit.
12 Sed quid est quod sequitur? Pauperes enim semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Intelligimus quidem, Pauperes semper habebitis: quod dixit, verum est. Quando Ecclesia sine pauperibus? Me autem non semper habebitis, quid sibi vult? Quomodo intelligendum est, Me autem non semper habebitis? Nolite expavescere; Iudae dictum est. Quare ergo non dixit, habebis; sed, habebitis? Quia non unus est Iudas. Unus malus corpus malorum significat; quomodo Petrus corpus bonorum, imo corpus Ecclesiae, sed in bonis [Quinque probae notae Mss., corpus bonorum, corpus Ecclesiae, imo corpus Ecclesiam, sed in bonis. Favent alii duo qui habent: Corpus Ecclesiae, imo corpus Ecclesia, sed, etc. Bad. et Am., corpus Ecclesiae, imo corpus Ecclesiae, sed in bonis.]. Nam si in Petro non esset Ecclesiae sacramentum, non ei diceret Dominus, Tibi dabo claves regni coelorum: quaecumque solveris in terra, soluta erunt et in coelo; et quaecumque ligaveris in terra, ligata erunt et in coelo [Matth. XVI, 19]. Si hoc Petro tantum dictum est, non facit hoc Ecclesia. Si autem et in Ecclesia fit, ut quae in terra ligantur, in coelo ligentur, et quae solvuntur in terra, solvantur in coelo: quia cum excommunicat Ecclesia, in coelo ligatur excommunicatus; cum reconciliatur ab Ecclesia, in coelo solvitur reconciliatus: si hoc ergo in Ecclesia fit, Petrus quando claves accepit, Ecclesiam sanctam significavit. Si in Petri persona significati sunt in Ecclesia boni, in Iudae persona significati sunt in Ecclesia mali; ipsis dictum est, Me autem non semper habebitis. Quid est enim, non semper? Et quid est, semper? Si bonus es, si ad corpus pertines, quod significat Petrus; habes Christum et in praesenti et in futuro: in praesenti per fidem, in praesenti per signum, in praesenti per Baptismatis sacramentum, in praesenti per altaris cibum et potum. Habes Christum in praesenti, sed habebis semper; quia cum hinc exieris, ad illum venies qui dixit latroni, Hodie mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 43]. Si autem male versaris, videris habere in praesenti Christum, quia intras Ecclesiam, signas te signo Christi, baptizaris baptismo Christi, misces te membris Christi, accedis ad altare Christi: in praesenti habes Christum, sed male vivendo non semper habebis.
13 Potest et sic intelligi: Pauperes semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Accipiant hoc et boni, sed non sint solliciti: loquebatur enim de praesentia corporis sui. Nam secundum maiestatem suam, secundum providentiam, secundum ineffabilem et invisibilem gratiam, impletur quod ab eo dictum est, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20]. Secundum carnem vero quam Verbum assumpsit, secundum id quod de Virgine natus est, secundum id quod a Iudaeis prehensus est, quod ligno confixus, quod de cruce depositus, quod linteis involutus, quod in sepulcro conditus, quod in resurrectione manifestatus, non semper habebitis vobiscum. Quare? Quoniam conversatus est secundum corporis praesentiam quadraginta diebus cum discipulis suis, et eis deducentibus videndo non sequendo, ascendit in coelum [Act. I, 3, 9, 10], et non est hic. Ibi est enim, sedet ad dexteram Patris: et hic est, non enim recessit praesentia maiestatis. Aliter: secundum praesentiam maiestatis semper habemus Christum; secundum praesentiam carnis, recte dictum est discipulis, Me autem non semper habebitis. Habuit enim illum Ecclesia secundum praesentiam carnis paucis diebus: modo fide tenet, oculis non videt. Ergo sive ita dictum est, Me autem non semper habebitis, quaestio sicut arbitror iam nulla est, quae duobus modis soluta est.
14 Caetera quae pauca remanent, audiamus: Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est: et venerunt, non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit Iesus a mortuis. Curiositas eos adduxit, non charitas: venerunt, et viderunt. Audite mirabile consilium vanitatis. Viso Lazaro resuscitato, quia tantum miraculum Domini tanta erat evidentia diffamatum, tanta manifestatione declaratum, ut non possent vel occultare quod factum est, vel negare, quid invenerunt videte. Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent; quia multi propter illum abibant ex Iudaeis, et credebant in Iesum. O stulta cogitatio, et caeca saevitia! Dominus Christus qui suscitare potuit mortuum, non posset occisum? Quando Lazaro inferebatis necem, numquid auferebatis Domino potestatem? Si aliud vobis videtur mortuus, aliud occisus; ecce Dominus utrumque fecit, et Lazarum mortuum, et seipsum suscitavit occisum.
Augustinus HOME

bke15.128r bke16.99r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XLIX Ab eo quod legitur, Erat autem quidam languens, Lazarus; usque ad id, Abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. <<<     >>> TRACTATUS LI Ab eo quod scriptum est, In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum, etc., usque ad id, Si quis mihi ministraverit, honorificabit illum Pater meus.
monumenta.ch > Augustinus > 50

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik