Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XLIX Ab eo quod legitur, Erat autem quidam languens, Lazarus; usque ad id, Abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. [Ioan. XI,1-54. ]
1 | Inter omnia miracula quae fecit Dominus noster Iesus Christus, Lazari resurrectio praecipue praedicatur. Sed si attendamus quis fecerit, delectari debemus potius quam mirari. Ille suscitavit hominem, qui fecit hominem; ipse enim est Unicus Patris, per quem, sicut nostis, facta sunt omnia. Si ergo per illum facta sunt omnia, quid mirum est si resurrexit unus per illum, cum tot quotidie nascantur per illum? Plus est homines creare quam resuscitare. Dignatus est tamen et creare et resuscitare; creare omnes, resuscitare quosdam. Nam cum multa fecisset Dominus Iesus, non omnia scripta sunt; sicut idem ipse sanctus Ioannes evangelista testatur multa Dominum Christum et dixisse et fecisse quae scripta non sunt [Ioan. XX, 30]: electa sunt autem quae scriberentur, quae saluti credentium sufficere videbantur. Audisti enim quia Dominus Iesus mortuum suscitavit: sufficit tibi ut scias quia si vellet, omnes mortuos suscitaret. Et hoc quidem sibi ad finem saeculi reservavit. Nam quem audistis magno miraculo quatriduanum mortuum suscitasse de sepulcro, veniet hora, sicut ipse ait, quando omnes qui sunt in monumentis, audient vocem eius et procedent. Resuscitavit putentem, sed tamen in cadavere putente adhuc erat forma membrorum; ille in novissimo die ad unam vocem cineres est restituturus in carnem. Sed oportebat ut modo aliqua faceret, quibus datis velut suae virtutis indiciis credamus in eum, et ad illam resurrectionem praeparemur, quae erit ad vitam, non ad iudicium. Ita quippe ait: Veniet hora quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem eius: et procedent qui bene fecerunt, ad resurrectionem vitae; qui male egerunt, ad resurrectionem iudicii [Ioan. V, 28, 29]. |
2 | Tres tamen mortuos a Domino resuscitatos in Evangelio legimus, et forte non frustra. Domini quippe facta non sunt tantummodo facta, sed signa. Si ergo signa sunt, praeter id quod mira sunt, aliquid profecto significant: quorum factorum significationem invenire, aliquanto est operosius, quam ea legere vel audire. Admirantes audiebamus, tanquam magni miraculi spectaculo ante nostros oculos constituto, cum Evangelium legeretur, quemadmodum revixerit Lazarus. Si attendamus mirabiliora opera Christi, omnis qui credit, resurgit : si attendamus omnes, et intelligamus detestabiliores mortes, omnis qui peccat moritur. Sed mortem carnis omnis homo timet, mortem animae pauci. Pro morte carnis quae sine dubio quandoque ventura est, curant omnes ne veniat: inde est quod laborant. Laborat ne moriatur homo moriturus, et non laborat ne peccet homo in aeternum victurus. Et cum laborat ne moriatur, sine causa laborat; id enim agit ut multum mors differatur, non ut evadatur: si autem peccare nolit, non laborabit, et vivet in aeternum. O si possemus excitare homines, et cum ipsis pariter excitari, ut tales essemus amatores vitae permanentis, quales sunt homines amatores vitae fugientis! Quid non facit homo sub mortis periculo constitutus? Gladio impendente cervicibus, prodiderunt homines quidquid sibi, unde viverent, reservabant. Quis non continuo prodidit ne percuteretur? Et post proditionem fortasse percussus est. Quis non, ut viveret, continuo perdere voluit unde viveret, eligens vitam mendicantem quam celerem mortem? Cui dictum est, Naviga ne moriaris; et distulit? Cui dictum est, Labora ne moriaris; et piger fuit? Levia Deus iubet, ut in aeternum vivamus; et obedire negligimus. Non tibi Deus dicit, Perde quidquid habes, ut vivas exiguo tempore in labore sollicitus; sed, Da pauperi unde habes, ut vivas semper sine labore securus. Accusant nos amatores vitae temporalis, quam nec cum volunt, nec quamdiu volunt habent: et nos invicem non accusamus, tam pigri, tam tepidi ad capessendam vitam aeternam, quam si voluerimus habebimus, cum habuerimus non amittemus; hanc autem mortem quam timemus, etiamsi noluerimus, habebimus. |
3 | Si ergo Dominus magna sua gratia, et magna sua misericordia animas suscitat, ne moriamur in aeternum; bene intelligimus tres illos mortuos quos in corporibus suscitavit, aliquid significare et figurare de resurrectionibus animarum quae fiunt per fidem: resuscitavit filiam archisynagogi adhuc in domo iacentem [Marc. V, 41, 42]; resuscitavit iuvenem filium viduae extra portas civitatis elatum [Luc. VII, 14, 15]; resuscitavit Lazarum sepultum quatriduanum. Intueatur quisque animam suam: si peccat, moritur; peccatum, mors est animae. Sed aliquando in cogitatione peccatur. Delectavit quod malum est, consensisti, peccasti; consensio illa occidit te: sed intus est mors, quia cogitatum malum nondum processit in factum. Talem animam resuscitare se significans Dominus, resuscitavit illam puellam quae nondum erat foras elata, sed in domo mortua iacebat, quasi peccatum latebat. Si autem non solum malae delectationi consensisti, sed etiam ipsum malum fecisti; quasi mortuum extra portam extulisti: iam foris es, et mortuus elatus es. Tamen et ipsum Dominus resuscitavit, et reddidit viduae matri suae. Si peccasti, poeniteat te: et resuscitat te Dominus, et reddet Ecclesiae matri tuae. Tertius mortuus est Lazarus. Est genus mortis immane, mala consuetudo appellatur. Aliud est enim peccare, aliud peccandi consuetudinem facere. Qui peccat et continuo corrigitur, cito reviviscit: quia nondum est implicatus consuetudine, non est sepultus. Qui autem peccare consuevit, sepultus est, et bene de illo dicitur, fetet: incipit enim habere pessimam famam, tanquam odorem teterrimum. Tales sunt omnes assueti sceleribus, perditi moribus. Dicis ei, Noli facere. Quando te audit quem terra sic premit, et tabe corrumpitur, et mole consuetudinis praegravatur? Nec ad ipsum tamen resuscitandum minor fuit virtus Christi. Novimus, vidimus, quotidie videmus homines, pessima consuetudine permutata vivere melius, quam vivunt qui reprehendebant. Detestabaris hominem: ecce ipsa soror Lazari (si tamen ipsa est quae pedes Domini unxit unguento, et tersit capillis suis quos laverat lacrymis) melius suscitata est quam frater eius: de magna malae consuetudinis mole est liberata. Erat enim famosa peccatrix: et de illa dictum est, Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum [Luc. 37-47]. Videmus multos, novimus multos: nemo desperet, nemo de se praesumat. Et desperare malum est, et de se praesumere. Sic noli desperare, ut eligas de quo debeas praesumere. |
4 | Ergo et Lazarum Dominus suscitavit. Audistis qualem, id est, quid significet Lazari resurrectio. Legamus itaque iam; et quoniam multa in hac lectione manifesta sunt, expositionem in singulis non quaeramus, ut necessaria pertractemus. Erat autem quidam languens, Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororum eius . In superiore lectione meministis quod Dominus exiit de manibus eorum qui lapidare illum voluerant, et discessit trans Iordanem ubi Ioannes baptizabat [Ioan. X, 39, 40]. Ibi ergo Domino constituto, infirmabatur in Bethania Lazarus, quod castellum erat proximum Ierosolymis. |
5 | Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. Miserunt ergo sorores eius ad eum, dicentes. Iam intelligimus quo miserunt, ubi erat Dominus: quoniam absens erat, trans Iordanem scilicet. Miserunt ad Dominum, nuntiantes quod aegrotaret frater earum: ut si dignaretur veniret, et eum ab aegritudine liberaret. Ille distulit sanare, ut posset resuscitare. Quid ergo renuntiaverunt sorores eius? Domine, ecce quem amas infirmatur. Non dixerunt, Veni: amanti enim tantummodo nuntiandum fuit. Non ausae sunt dicere, Veni, et sana: non ausae sunt dicere, Ibi iube, et hic fiet. Cur enim non et istae, si fides illius Centurionis inde laudatur? Ait enim: Non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus [Matth. VIII, 8, 10]. Nihil horum istae, sed tantummodo, Domine, ecce quem amas infirmatur. Sufficit ut noveris; non enim amas, et deseris. Dicit aliquis: Quomodo per Lazarum peccator significabatur, et a Domino sic amabatur? Audiat eum dicentem, Non veni vocare iustos, sed peccatores [Id. IX, 13]. Si enim peccatores Deus non amaret, de coelo ad terras non descenderet. |
6 | Audiens autem Iesus, dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei. Talis glorificatio ipsius non ipsum auxit, sed nobis profuit. Hoc ergo ait, non est ad mortem, quia et ipsa mors non erat ad mortem; sed potius ad miraculum, quo facto crederent homines in Christum, et vitarent veram mortem. Sane videte quemadmodum tanquam ex obliquo Dominus Deum se dixit, propter quosdam qui negant Filium Deum esse. Nam sunt haeretici qui hoc negant, quod Filius Dei sit Deus. Ecce audiant: Infirmitas haec, inquit, non est ad mortem, sed pro gloria Dei. Qua gloria? cuius Dei? Audi quod sequitur: Ut glorificetur Filius Dei. Infirmitas ergo haec, inquit, non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. Per quam? Per illam infirmitatem. |
7 | Diligebat autem Iesus Martham, et sororem eius Mariam, et Lazarum. Ille languens, illae tristes, omnes dilecti: sed diligebat eos et languentium salvator, imo etiam mortuorum suscitator, et tristium consolator. Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. Nuntiaverunt ergo illi; mansit illic ille: tamdiu tempus ductum est, quousque quatriduum compleretur. Non frustra, nisi quia forte, imo quia certe et ipse numerus dierum intimat aliquod sacramentum. Deinde post haec dicit iterum discipulis suis, Eamus in Iudaeam: ubi pene fuerat lapidatus, qui propterea inde discessisse videbatur, ne lapidaretur. Discessit enim ut homo; sed in redeundo quasi oblitus infirmitatem, ostendit potestatem. Eamus, inquit, in Iudaeam. |
8 | Deinde hoc dicto, videte quemadmodum discipuli territi fuerint. Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? Respondit Iesus: Nonne duodecim sunt horae diei? Quid sibi vult ista responsio? Illi dixerunt, Modo te lapidare volebant Iudaei, et iterum illuc vadis, ut te lapident? Et Dominus, Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt: si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. De die quidem locutus est, sed in nostra intelligentia quasi adhuc nox est. Invocemus diem, ut expellat noctem, et cor lumine illustret. Quid enim Dominus dicere voluit? Quantum mihi videtur, quantum sublucet altitudo profunditasque sententiae, redarguere voluit illorum dubitationem et infidelitatem. Voluerunt enim consilium dare Domino ne moreretur, qui venerat mori, ne ipsi morerentur. Sic etiam quodam alio loco Petrus sanctus diligens Dominum, sed adhuc non plene intelligens cur venisset, timuit ne moreretur, et vitae displicuit, id est, ipsi Domino: nam cum indicaret discipulis quod esset Ierosolymis passurus a Iudaeis , respondit Petrus inter caeteros, et ait, Absit a te, Domine, propitius tibi esto, non fiet istud. Et continuo Dominus, Redi post me, satanas, non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum. Et paulo ante confitens Filium Dei laudem meruerat: audierat enim, Beatus es, Simon Bar Iona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est [Matth. XVI, 16-23]. Cui dixerat, Beatus es; illi dicit, Redi retro, satanas: quia beatus a se non erat, Sed unde? Quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Ecce unde beatus, non de tuo, sed de meo. Non quia Pater ego, sed quia omnia quae habet Pater, mea sunt [Ioan. XVI, 15]. Si beatus de ipsius Domini; satanas de cuius? Ibi dicit: rationem quippe reddidit beatitudinis, ut diceret, Non caro et sanguis tibi revelavit hoc, sed Pater meus qui in coelis est: haec est causa beatitudinis tuae. Quod vero dixi, Redi post me, satanas, audi etiam huius rei causam: Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominis. Nemo ergo se palpet; de suo satanas est, de Dei beatus est. Quid est enim de suo, nisi de peccato suo? Tolle peccatum, quod est tuum? Iustitia, inquit, de meo est . Quid enim habes quod non accepisti [I Cor. IV, 7]? Cum ergo vellent dare consilium homines Deo, discipuli magistro, servi Domino, aegroti medico; corripuit eos, et ait, Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit. Me sequimini, si non vultis offendere: nolite mihi consilium dare, quos a me consilium oportet accipere. Quo ergo pertinet, Nonne duodecim horae sunt diei? Quia ut diem se esse ostenderet, duodecim discipulos elegit. Si ego sum, inquit, dies, et vos horae, numquid horae diei consilium dant? Horae diem sequuntur, non dies horas. Si ergo illi horae, quid ibi Iudas? Et ipse inter duodecim horas? Si hora erat, lucebat; si lucebat, quomodo diem ad mortem tradebat? Sed Dominus in hoc verbo non ipsum Iudam, sed successorem ipsius praevidebat. Iuda enim cadente successit Matthias, et duodenarius numerus mansit [Act. I, 26]. Non ergo frustra duodecim discipulos elegit Dominus, nisi quia ipse spiritualis est dies. Sequantur ergo horae diem, praedicent horae diem, horae illustrentur a die, horae illuminentur a die, et per horarum praedicationem credat mundus in diem. Hoc ergo ait de compendio, Me sequimini, si non vultis offendere. |
9 | Et post hoc dicit eis: Lazarus amicus noster dormit; sed vado, ut a somno excitem eum. Verum dixit. Sororibus mortuus erat, Domino dormiebat. Hominibus mortuus erat, qui eum suscitare non poterant: nam Dominus tanta eum facilitate excitabat de sepulcro, quanta tu non excitas dormientem de lecto. Ergo secundum potentiam suam dixit dormientem: quia et alii mortui dicti sunt in Scripturis saepe dormientes, sicut Apostolus dicit, De dormientibus autem nolo vos ignorare, fratres, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent [I Thess. IV, 12]. Ideo et ipse dormientes appellavit, quia resurrecturos praenuntiavit. Dormit ergo omnis mortuus, et bonus et malus. Sed quomodo interest in ipsis qui quotidie dormiunt et exsurgunt, quid quisque videat in somnis: alii sentiunt laeta somnia, alii torquentia, ita ut evigilans dormire timeat, ne ad ipsa iterum redeat: sic unusquisque hominum cum causa sua dormit, cum causa sua surgit. Et interest quali custodia quisque recipiatur, ad iudicem postea producendus. Nam et receptiones in custodia pro meritis causarum adhibentur: alios iubentur custodire lictores, humanum et mite officium atque civile; alii traduntur optionibus ; alii mittuntur in carcerem: et in ipso carcere non omnes, sed pro meritis graviorum causarum in ima carceris contruduntur. Sicut ergo diversae custodiae agentium in officio; sic diversae custodiae mortuorum, et diversa merita resurgentium. Receptus est pauper, receptus est dives: sed ille in sinum Abrahae; ille ubi sitiret, et guttam non inveniret [Luc. XVI, 22-24]. |
10 | Habent ergo omnes animae, ut ex hac occasione instruam Charitatem vestram, habent omnes animae, cum de saeculo exierint, diversas receptiones suas. Habent gaudium bonae, malae tormenta. Sed cum facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius erit, et malorum tormenta graviora; quando cum corpore torquebuntur. Recepti sunt in pace sancti Patriarchae, Prophetae, Apostoli, Martyres, boni fideles; omnes tamen adhuc in fine accepturi sunt quod promisit Deus: promissa enim est resurrectio etiam carnis, mortis consumptio, vita aeterna cum Angelis. Hoc omnes simul accepturi sumus: nam requiem quae continuo post mortem datur, si ea dignus est, tunc accipit quisque cum moritur. Priores acceperunt Patriarchae: videte ex quo requiescunt: posteriores Prophetae, recentius Apostoli, multo recentiores sancti Martyres, quotidie boni fideles. Et alii in ista requie iam diu sunt , alii non tam diu, alii paucioribus annis, alii nec recenti tempore. Cum vero ab hoc somno evigilabunt. Simul omnes quod promissum est accepturi sunt. |
11 | Lazarus amicus noster dormit; sed vado, ut a somno excitem eum. Dixerunt ergo discipuli: quomodo intellexerunt, sic responderunt: Domine, si dormit, salvus erit. Solet enim esse somnus aegrotantium salutis indicium. Dixerat autem Iesus de morte eius; illi autem putaverunt quod de dormitione somni diceret. Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste. Subobscure enim dixerat, dormit: ait ergo manifeste, Lazarus mortuus est: et gaudeo propter vos, ut credatis; quia non eram ibi. Et scio quia mortuus est, et non ibi eram: aeger enim, non mortuus, fuerat nuntiatus. Sed quid lateret eum qui creaverat, et ad cuius manus anima morientis exierat? Hoc est quod ait, Gaudeo propter vos, ut credatis; quia non ibi eram: ut iam inciperent admirari, quia Dominus potuit dicere mortuum, quod nec viderat nec audierat. Ubi sane meminisse debemus quod adhuc etiam ipsorum discipulorum qui in eum iam crediderant, miraculis aedificabatur fides: non ut ea quae non erat, esse inciperet, sed ut ea quae iam esse coeperat, cresceret; quamvis tali verbo usus sit, quasi tunc credere inciperent. Non enim ait, Gaudeo propter vos, ut fides vestra augeatur, sive firmetur; sed ait, ut credatis: quod intelligendum est, ut amplius robustiusque credatis. |
12 | Sed eamus ad eum. Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, et moriamur cum illo. Venit itaque Iesus, et invenit eum quatuor dies iam in monumento habentem. De quatuor diebus multa quidem dici possunt, sicut se habent obscura Scripturarum, quae pro diversitate intelligentium, multos sensus pariunt. Dicamus et nos quid nobis videatur significare mortuus quatriduanus. Quomodo enim in illo caeco intelligimus quodammodo humanum genus, sic forte et in isto mortuo multos intellecturi sumus: diversis enim modis una res significari potest. Homo quando nascitur, iam cum morte nascitur; quia de Adam peccatum trahit. Unde dicit Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt [Rom. V, 12]. Ecce habes unum diem mortis, quod homo trahit de mortis propagine. Deinde crescit, incipit accedere ad rationales annos, ut legem sapiat naturalem, quam omnes habent in corde fixam: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Numquid hoc de paginis discitur , et non in natura ipsa quodammodo legitur? Furtum vis pati? Utique non vis. Ecce lex in corde tuo: Quod non vis pati, facere noli. Et hanc legem transgrediuntur homines: ecce alter dies mortis. Data est Lex etiam divinitus per famulum Dei Moysen: dictum est illic, Non occides; Non moechaberis; Non falsum testimonium dices; Honora patrem et matrem; Non concupisces rem proximi tui; Non concupisces uxorem proximi tui [Exod. XX, 12 17]. Ecce Lex scripta est, et ipsa contemnitur: ecce tertius dies mortis. Quid restat? Venit et Evangelium, praedicatur regnum coelorum, diffamatur ubique Christus, minatur gehennam, vitam promittit aeternam, et ipsa contemnitur. Transgrediuntur homines Evangelium: ecce quartus dies mortis. Merito iam putet. Numquid et talibus est neganda misericordia? Absit: etiam ad tales Dominus excitandos non dedignatur accedere. |
13 | Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus; sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Non dixit, Sed et modo rogo te ut resuscites fratrem meum. Unde enim sciebat, si fratri eius resurgere utile fuerit? Hoc tantum dixit, Scio quia potes, si vis facis: utrum enim facias, iudicii tui est, non praesumptionis meae. Sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. |
14 | Dicit illi Iesus: Resurget frater tuus. Hoc ambiguum fuit. Non enim ait, Modo resuscito fratrem tuum; sed, Resurget frater tuus. Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione, in novissima die. De illa resurrectione secura sum, de hac incerta sum. Dicit ei Iesus: Ego sum resurrectio. Dicis, Resurget frater meus in novissima die: verum est; sed per quem tunc resurget, potest et modo, quia Ego sum, inquit, resurrectio et vita. Audite, fratres, audite quid dicat. Certe tota exspectatio erat circumstantium ut revivisceret Lazarus, unus mortuus quatriduanus: audiamus, et resurgamus. Quam multi sunt in hoc populo, quos premit consuetudinis moles! Forte audiunt me quidam, quibus dicitur, Nolite inebriari vino in quo est luxuria [Ephes. V, 18]: dicunt, Non possumus. Forte audiunt me aliqui immundi, lasciviis et flagitiis inquinati, quibus dicitur, Nolite hoc facere, ne pereatis: et respondent, Non possumus tolli a consuetudine nostra. O Domine, istos resuscita. Ego sum, inquit, resurrectio et vita. Ideo resurrectio, quia vita. |
15 | Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Quid est hoc? Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, sicut Lazarus mortuus est, vivet; quia non est Deus mortuorum, sed vivorum. De olim mortuis patribus, hoc est de Abraham, et Isaac, et Iacob, tale responsum Iudaeis dedit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, non est Deus mortuorum, sed vivorum: omnes enim illi vivunt [Matth. XXII, 32, ] [et Luc. XX, 37, 38]. Crede ergo; et si mortuus fueris, vives: si autem non credis; et cum vivis, mortuus es. Probemus et hoc, quia si non credis, etsi vivis, mortuus es. Cuidam Dominus differenti sequi eum, et dicenti, Eam prius sepelire patrem meum: Sine, inquit, mortuos sepelire mortuos suos; tu veni, sequere me [Matth. VIII, 21, 22]. Erat ibi mortuus sepeliendus, erant ibi et mortui mortuum sepulturi: ille mortuus in carne, illi in anima. Unde mors in anima? Quia non est fides. Unde mors in corpore? Quia non est ibi anima. Ergo animae tuae anima fides est. Qui credit in me, inquit, etiamsi mortuus fuerit in carne, vivet in anima; donec resurgat et caro nunquam postea moritura. Hoc est, Qui credit in me, licet moriatur, vivet. Et omnis qui vivit in carne et credit in me, etsi morietur ad tempus propter mortem carnis, non morietur in aeternum propter vitam spiritus, et immortalitatem resurrectionis. Hoc est quod ait, Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? Ait illi: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti. Quando hoc credidi, credidi quia tu es resurrectio, credidi quia tu es vita; credidi quia qui credit in te, etsi moriatur, vivet; et qui vivit et credit in te, non morietur in aeternum. |
16 | Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. Advertendum est quemadmodum suppressam vocem silentium nuncupavit. Nam quomodo siluit, quae dixit, Magister adest, et vocat te? Advertendum etiam quemadmodum Evangelista non dixerit ubi vel quando vel quomodo Mariam Dominus vocaverit, ut hoc in verbis Marthae potius intelligeretur, narrationis brevitate servata. |
17 | Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum. Nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. Iudaei igitur qui erant cum illa in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam, quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam dicentes: quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. Quare pertinuit hoc ad Evangelistam narrare? Ut videamus quae occasio fecerit ut plures ibi essent quando Lazarus resuscitatus est. Putantes enim Iudaei propterea illam festinare, ut doloris sui solatium lacrymis quaereret, secuti sunt eam; ut tam grande miraculum quatriduani mortui resurgentis, testes plurimos inveniret. |
18 | Maria autem cum venisset ubi erat Iesus, videns eum, cecidit ad pedes eius, et dixit ei: Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus. Iesus ergo ut vidit eam plorantem, et Iudaeos qui cum illa erant plorantes, fremuit spiritu, et turbavit semetipsum, et dixit: Ubi posuistis eum? Nescio quid nobis insinuavit fremendo spiritu, et turbando seipsum. Quis enim eum posset, nisi se ipse, turbare? Itaque, fratres mei, primo hic attendite potestatem, et sic inquirite significationem. Turbaris tu nolens; turbatus est Christus, quia voluit. Esurivit Iesus, verum est, sed quia voluit; dormivit Iesus, verum est, sed quia voluit; contristatus est Iesus, verum est, sed quia voluit; mortuus est Iesus, verum est, sed quia voluit: in illius potestate erat sic vel sic affici, vel non affici. Verbum enim animam suscepit et carnem, totius hominis sibi coaptans in personae unitate naturam. Nam et anima Apostoli Verbo illustrata est, anima Petri Verbo illustrata est, anima Pauli, aliorum Apostolorum, sanctorum Prophetarum Verbo illustratae sunt animae: sed de nulla dictum est, Verbum caro factum est [Ioan. I, 14]; de nulla dictum est, Ego et Pater unum sumus [Id. X, 30]. Anima et caro Christi cum Verbo Dei una persona est, unus Christus est. Ac per hoc ubi summa potestas est, secundum voluntatis nutum tractatur infirmitas : hoc est, turbavit semetipsum. |
19 | Dixi potestatem, attendite significationem. Magnus reus est, quem mortis quatriduum et illa significat sepultura. Quid est ergo quod turbat semetipsum Christus, nisi ut significet tibi quomodo turbari tu debeas, cum tanta mole peccati gravaris et premeris? Attendisti enim te, vidisti te reum, computasti tibi: Illud feci, et pepercit mihi Deus; illud commisi, et distulit me; Evangelium audivi, et contempsi; baptizatus sum, et iterum ad eadem revolutus sum: quid facio? quo eo? unde evado? Quando ista dicis, iam fremit Christus; quia fides fremit. In voce frementis apparet spes resurgentis. Si ipsa fides intus, ibi est Christus fremens: si fides in nobis, Christus in nobis. Quid enim aliud ait Apostolus: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris [Ephes. III, 17]? Ergo fides tua de Christo, Christus est in corde tuo. Hinc est illud quod dormiebat in navi: et cum periclitarentur discipuli, iam imminente naufragio accesserunt ad eum, et excitaverunt eum: surrexit Christus, imperavit ventis et fluctibus, et facta est tranquillitas magna [Matth. VIII, 24-26]. Sic et tu: intrant venti cor tuum, utique ubi navigas, ubi hanc vitam tanquam procellosum et periculosum pelagus transis; intrant venti, movent fluctus, turbant navim. Qui sunt venti? Audisti convicium, irasceris; convicium ventus est, iracundia fluctus est: periclitaris, disponis respondere, disponis maledictum maledicto reddere, iam navis propinquat naufragio; excita Christum dormientem. Ideo enim fluctuas, et mala pro malis reddere praeparas, quia Christus dormit in navi. In corde enim tuo somnus Christi, oblivio fidei. Nam si excites Christum, id est recolas fidem, quid tibi dicit tanquam vigilans Christus in corde tuo? Ego audivi, Daemonium habes [Ioan. VII, 20], et pro eis oravi: audit Dominus, et patitur; audit servus, et indignatur! Sed vindicari vis. Quid enim? ego iam sum vindicatus? Cum tibi haec loquitur fides tua, quasi imperatur ventis et fluctibus, et fit tranquillitas magna. Quomodo ergo hoc est excitare Christum in navi, excitare fidem; sic in corde hominis quem premit magna moles et consuetudo peccati, in corde hominis transgressoris etiam sancti Evangelii, contemptoris poenarum aeternarum, fremat Christus, increpet se homo. Audi adhuc: flevit Christus, fleat se homo. Quare enim flevit Christus, nisi quia flere hominem docuit? Quare fremuit et turbavit semetipsum, nisi quia fides hominis sibi merito displicentis fremere quodammodo debet in accusatione malorum operum, ut violentiae poenitendi cedat consuetudo peccandi? |
20 | Et dixit: Ubi posuistis eum? Scisti quia mortuus sit, et ubi sit sepultus ignoras? Et ista significatio est, quia sic perditum hominem quasi nescit Deus. Non ausus sum dicere, Nescit: quid enim ille nescit? Sed quasi nescit. Unde hoc probamus? Dominum audi dicturum in iudicio, Non novi vos; discedite a me [Matth. VII, 23]. Quid est, Non novi vos? Non vos video in luce mea, non vos video in illa iustitia quam novi. Sic et hic tanquam nesciens talem peccatorem, dixit, Ubi posuistis eum? Talis est vox Dei in paradiso posteaquam homo peccavit, Adam, ubi es [Gen. III, 9]? Dicunt ei: Domine, veni, et vide. Quid est, vide? Miserere. Videt enim Dominus, quando miseretur. Unde illi dicitur, Vide humilitatem meam, et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea [Psal. XXIV 18]. |
21 | Lacrymatus est Iesus. Dixerunt ergo Iudaei: Ecce quomodo amabat eum. Quid est, amabat eum? Non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam [Matth. IX, 13]. Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic qui aperuit oculos caeci, facere ut et hic non moreretur? Qui noluit facere ut non moreretur, plus est quod facturus est, ut mortuus suscitetur. |
22 | Iesus ergo rursus fremens in semetipso, venit ad monumentum. Fremat et in te, si disponis reviviscere. Omni homini dicitur, qui premitur pessima consuetudine: Venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. Mortuus sub lapide, reus sub lege. Scitis enim quia Lex quae data est Iudaeis, in lapide scripta est [Exod. XXXI, 18]. Omnes autem rei sub lege sunt: bene viventes cum lege sunt. Iusto lex posita non est [I Tim. I, 9]. Quid est ergo, Lapidem removete? Gratiam praedicate. Apostolus enim Paulus ministrum se dicit Novi Testamenti, non litterae, sed spiritus : nam littera, inquit, occidit, spiritus vivificat [II Cor. III, 6]. Littera occidens, quasi lapis est premens. Removete, inquit, lapidem. Removete Legis pondus; gratiam praedicate. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex Lege esset iustitia. Sed conclusit omnia Scriptura sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus [Galat. III, 21 ] [et 22]. Ergo removete lapidem. |
23 | Dicit ei Martha, soror eius qui mortuus fuerat: Domine, iam fetet; quatriduanus enim est. Dicit ei Iesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? Quid est, videbis gloriam Dei? Quia et putentem et quatriduanum resuscitat. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei [Rom. III, 23]: et, Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia [Id. V, 20]. |
24 | Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me: ego autem sciebam quia semper me audis; sed propter populum qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti. Haec cum dixisset, magna voce clamavit. Fremuit, lacrymavit, voce magna clamavit. Quam difficile surgit, quem moles malae consuetudinis premit! Sed tamen surgit: occulta gratia intus vivificatur; surgit post vocem magnam. Quid est factum? Voce magna clamavit: Lazare, veni foras. Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus manus et pedes institis ; et facies illius sudario erat ligata. Quomodo processit ligatis pedibus miraris, et non miraris quia surrexit quatriduanus? In utroque potentia Domini erat, non vires mortui. Processit, et adhuc ligatus est: adhuc involutus, tamen iam foras processit. Quid significat? Quando contemnis, mortuus iaces; et si tanta quanta dixi contemnis, sepultus iaces: quando confiteris, procedis. Quid est enim procedere, nisi ab occultis velut exeundo manifestari? Sed ut confitearis, Deus facit magna voce clamando, id est, magna gratia vocando. Ideo cum processisset mortuus adhuc ligatus, confitens et adhuc reus; ut solverentur peccata eius, ministris hoc dixit Dominus: Solvite illum, et sinite abire. Quid est, Solvite, et sinite abire? Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo [Matth. XVI, 19]. |
25 | Multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit Iesus, crediderunt in eum: quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Iesus. Non omnes ex Iudaeis qui convenerant ad Mariam, crediderunt, sed tamen multi. Quidam vero ex eis, sive ex Iudaeis qui convenerant, sive ex eis qui crediderant, abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Iesus: sive annuntiando, ut et ipsi crederent; sive potius prodendo, ut saevirent. Sed quomodolibet et a quibuslibet, ad Pharisaeos ista perlata sunt. |
26 | Collegerunt pontifices et Pharisaei concilium, et dicebant: Quid facimus? Nec tamen dicebant, Credamus. Plus enim perditi homines cogitabant quomodo nocerent ut perderent, quam quomodo sibi consule rent ne perirent: et tamen timebant, et quasi consulebant. Dicebant enim: Quid facimus? Quia hic homo multa signa facit: si dimittimus eum sic, omnes credent in eum; et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. Temporalia perdere timuerunt, et vitam aeternam non cogitaverunt; ac sic utrumque amiserunt. Nam et Romani post Domini passionem et glorificationem, tulerunt eis et locum et gentem, expugnando et transferendo: et illud eos sequitur quod alibi dictum est, Filii autem regni huius ibunt in tenebras exteriores [Id. VIII, 12]. Hoc autem timuerunt, ne si omnes in Christum crederent, nemo remaneret qui adversus Romanos civitatem Dei templumque defenderet; quoniam contra ipsum templum, et contra suas paternas leges doctrinam Christi esse sentiebant. |
27 | Unus autem ex ipsis Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit. Hic docemur etiam per homines malos prophetiae Spiritum futura praedicere: quod tamen Evangelista divino tribuit sacramento, quia pontifex fuit, id est, summus sacerdos. Potest autem movere quomodo dicatur pontifex anni illius, cum Deus unum constituerit summum sacerdotem, cui mortuo unus succederet. Sed intelligendum est, per ambitiones et contentiones inter Iudaeos postea constitutum ut plures essent, et per annos singulos vicibus ministrarent. Nam et de Zacharia hoc dicitur: Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini [Luc. I, 8, 9]. Hinc apparet plures eos fuisse, et vices suas habuisse: nam incensum non licebat ponere nisi summo sacerdoti [Exod. XXX, 7]. Et forte etiam unum annum plures administrabant, quibus alio anno alii succedebant, ex quibus sorte exibat quis, ut incensum poneret. Quid est ergo quod prophetavit Caiphas? Quia Iesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. Hoc Evangelista addidit: nam Caiphas de sola gente Iudaeorum prophetavit, in qua erant oves de quibus ait ipse Dominus, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel [Matth. XV, 24]. Sed noverat Evangelista esse alias oves, quae non erant de hoc ovili, quas oportebat adduci, ut esset unum ovile et unus pastor [Ioan. X, 16]. Haec autem secundum praedestinationem dicta sunt: nam neque oves eius, nec filii Dei adhuc erant, qui nondum crediderant. |
28 | Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. Iesus ergo iam non palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Non quia potentia eius defecerat, in qua utique si vellet, et palam Iudaeis conversaretur, et nihil ei facerent; sed in hominis infirmitate vivendi exemplum discipulis demonstrabat, in quo appareret non esse peccatum, si fideles eius qui sunt membra eius, oculis persequentium se subtraherent, et furorem sceleratorum latendo potius devitarent, quam se offerendo magis accenderent. |