Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XLVI Ab eo quod scriptum est, Ego sum pastor bonus, etc., usque ad id, Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. [Ioan. X,11-13. ]
1 | Loquens Dominus Iesus ovibus suis, et praesentibus, et futuris quae tunc aderant; quia erant ubi iam oves eius erant, quae futurae erant eius oves : item praesentibus et futuris, et illis et nobis, et quotquot etiam post nos fuerint oves eius, quis ad eas missus esset, ostendit. Omnes ergo audiunt vocem pastoris sui dicentis, Ego sum pastor bonus. Non adderet, bonus, nisi essent pastores mall. Sed pastores mali, ipsi sunt fures et latrones: aut certe, ut multum, mercenarii. Omnes enim hic personas quas posuit, requirere, distinguere, nosse debemus. Aperuit enim iam duas res Dominus, quas quodammodo clausas proposuerat: iam scimus quia ostium ipse est, scimus quia pastor ipse est. Fures et latrones qui sint, in hesterna lectione patefactum est; hodie autem audivimus mercenarium, audivimus et lupum: heri nominatus est et ostiarius. In bonis ergo ostium est, ostiarius, pastor et oves: in malis fures et latrones, mercenarii, lupus. |
2 | Ostium Dominum Christum accipimus, pastorem ipsum: ostiarium quem? Haec enim duo ipse exposuit; ostiarium nobis reliquit quaerendum. Et quid ait de ostiario? Huic, inquit, ostiarius aperit. Cui aperit? Pastori. Quid aperit pastori? Ostium. Et quis est ipsum ostium? Ipse pastor. Numquid, si Dominus Christus non exposuisset, non ipse dixisset, Ego sum pastor, et, Ego sum ostium [Ioan. X, 3, 9], auderet quisquam nostrum dicere quod ipse Christus sit et pastor et ostium? Si enim diceret, Ego sum pastor, et non diceret, Ego sum ostium; quaesituri eramus quid esset ostium, et forte aliud putantes ante ostium remansuri. Gratia illius et misericordia nobis exposuit pastorem, seipsum dixit; exposuit ostium, seipsum dixit: ostiarium quaerendum nobis reliquit. Quem nos dicturi sumus ostiarium? Quemlibet invenerimus, cavendum est ne maior existimetur quam ipsum ostium; quia ostiarius in domibus hominum maior est ostio. Ostiarius enim ostio, non ostium praeponitur ostiario; quia ostiarius ostium, non ostium custodit ostiarium. Non audeo dicere aliquem ostio maiorem; audivi enim iam quid sit ostium: non me latet, non sum dimissus coniecturae meae, non mihi humana est relaxata suspicio; Deus dixit, veritas dixit, mutari non potest quod immutabilis dixit. |
3 | Dicam ergo in huius profunditate quaestionis quid mihi videatur: eligat unusquisque quod placet; pie tamen sentiat, sicut scriptum est, Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum [Sap. I, 1]. Ostiarium forte ipsum Dominum debemus accipere. Multo sunt enim inter se diversa in rebus humanis pastor et ostium, quam ostiarius et ostium; et tamen Dominus et pastorem se dixit, et ostium. Cur ergo non intelligamus ipsum et ostiarium? Si enim consideremus proprietates, Dominus Christus nec pastor est, sicut consuevimus nosse et videre pastores; nec ostium est, non enim eum faber fecit: si autem secundum aliquam similitudinem, et ostium et pastor est; audeo dicere, et ovis est: ovis nempe sub pastore est, tamen ille et pastor est et ovis. Ubi est pastor? Ecce hic habes, lege Evangelium: Ego sum pastor bonus. Ubi est ovis? Interroga propnetam: Sicut ovis ad immolandum ductus est [Isai. LIII, 7]. Interroga amicum sponsi: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi [Ioan. I, 29]. Adhuc aliquid secundum istas similitudines mirabilius sum dicturus. Et agnus enim et ovis et pastor inter se amica sunt; contra leones autem a pastoribus oves custodiri solent: et tamen de Christo, cum sit ovis et pastor, legimus dictum, Vicit leo de tribu Iuda [Apoc. V, 5], Haec omnia, fratres, secundum similitudines accipite, non secundum proprietates. Solemus videre pastores sedere supra petram, et inde commissa sibi pecora custodire: utique melior pastor quam petra, super quam sedet pastor; et tamen Christus et pastor et petra. Totum hoc secundum similitudinem. Proprietatem autem si quaeras a me; In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I. 1]. Si quaeras a me proprietatem; Filius unicus de Patre in aeternum ab aeterno genitus, aequalis gignenti, per quem facta sunt omnia, cum Patre incommutabilis, et accepta forma hominis non mutatus, ex incarnatione homo, filius hominis et Filius Dei. Hoc totum quod dixi, non similitudo, sed res est. |
4 | Non ergo pigeat nos, fratres, secundum quasdam similitudines ipsum accipere ostium, ipsum ostiarium. Quid est enim ostium? Qua intramus. Quis est ostiarius? Qui aperit. Quis ergo se aperit, nisi qui seipsum exponit? Ecce Dominus dixerat ostium, non intellexeramus; quando non intelleximus, clausum erat: qui aperuit, ipse est ostiarius. Nulla est ergo necessitas aliquid aliud quaerere, nulla necessitas: sed fortasse est voluntas. Si est voluntas, noli exorbitare, noli a Trinitate discedere. Si personam aliam quaeris ostiarii, Spiritus sanctus occurrat: non enim dedignabitur ostiarius esse Spiritus sanctus, quando ipsum ostium esse dignatus est Filius. Vide ostiarium forte Spiritum sanctum: ipse Dominus discipulis suis de Spiritu sancto dicit, Ipse vos docebit omnem veritatem [Id. XVI, 13]. Ostium quid est? Christus. Quid est Christus? Veritas. Quis aperit ostium, nisi qui docet omnem veritatem? |
5 | De mercenario autem quid dicimus? Non in bonis hic commemoratus est. Pastor bonus, ait, animam suam dat pro ovibus. Mercenarius, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit; et lupus rapit, et dispergit oves. Non hic bonam personam mercenarius gerit, et tamen in aliquo utilis est: nec mercenarius diceretur, nisi acciperet a conducente mercedem. Quis est ergo iste mercenarius, et culpabilis et necessarius? Hic vero, fratres, luceat nobis ipse Dominus, ut et mercenarios intelligamus, et mercenarii non simus. Quis est ergo mercenarius? Sunt in Ecclesia quidam praepositi, de quibus Paulus apostolus dicit: Sua quaerentes, non quae Iesu Christi. Quid est, sua quaerentes? Non Christum gratis diligentes, non Deum propter Deum quaerentes; temporalia commoda consectantes, lucris inhiantes, honores ab hominibus appetentes. Haec quando amantur a praeposito, et propter haec servitur Deo; quisquis est talis, mercenarius est, inter filios se non computet. De talibus enim et Dominus dicit: Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam [Matth. VI, 5]. Audi de Timotheo sancto quid dicat apostolus Paulus: 'Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito mittere vobis, ut et ego bono animo sim, cum cognovero quae circa vos sint: neminem enim habeo unanimem , qui germane de vobis sollicitus sit. Omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi' [Philipp. II, 19-21]. Inter mercenarios pastor ingemuit: Quaesivit aliquem qui sinceriter diligeret gregem Christi, et circa se in eis qui cum illo eo tempore fuerant, non invenit. Non enim in Ecclesia Christi tunc praeter Paulum apostolum et Timotheum nemo erat qui germane de grege sollicitus esset: sed contigerat ut eo tempore quo Timotheum misit, circa se alium de filiis non haberet; sed soli mercenarii cum illo essent, sua quaerentes, non quae Iesu Christi. Et tamen ipse germane de grege sollicitus, maluit filium mittere, et inter mercenarios remanere. Invenimus et mercenarios, non eos discutit nisi Dominus; qui cor inspicit, ipse discutit: tamen aliquando intelliguntur a nobis. Non enim frustra dixit ipse Dominus etiam de lupis: Ex fructibus eorum cognoscetis eos [Matth. VII, 16]. Multos interrogant tentationes, et tunc apparent cogitationes: multi autem latent. Habeat ovile Domini praepositos, et filios et mercenarios. Praepositi autem qui filii sunt, pastores sunt. Si pastores sunt, quomodo unus pastor, nisi quia sunt illi omnes unius membra pastoris, cuius sunt oves propriae? Nam et ipsi membra sunt ipsius unius ovis; quia sicut ovis ad immolandum ductus est. |
6 | Audite autem, quia et mercenarii necessarii sunt. Multi quippe in Ecclesia commoda terrena sectantes, Christum tamen praedicant, et per eos vox Christi auditur: et sequuntur oves, non mercenarium, sed vocem pastoris per mercenarium. Audite mercenarios ab ipso Domino demonstratos: Scribae, inquit, et Pharisaei cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite [Id. XXIII, 2]. Quid aliud dixit, nisi, Per mercenarios vocem pastoris audite? Sedendo enim cathedram Moysi legem Dei docent: ergo per illos Deus docet. Sua vero illi si velint docere, nolite audire, nolite facere. Certe enim tales sua quaerunt, non quae Iesu Christi: nullus tamen mercenarius ausus est dicere populo Christi, Tua quaere, non quae Iesu Christi. Quod enim facit male, non praedicat de cathedra Christi: inde laedit unde mala facit, non unde bona dicit. Botrum carpe, spinam cave. Bene, quia intellexistis; sed propter tardiores dicam hoc idem planius. Quomodo dixi, Botrum carpe, spinam cave; cum Dominus dicat, Numquid colligunt de spinis uvam, aut de tribulis ficum [Id. VII, 16]? Verum est omnino; et tamen etiam verum ego dixi, Botrum carpe, spinam cave. Quia botrus aliquando de radice vitis exortus, pendet in sepe, crescit palmes, inseritur spinis, et portat fructum spina non suum. Non enim spinam vitis attulit, sed spinis palmes incubuit. Noli interrogare nisi radices. Quaere radicem spinae, extra invenis a vite quaere originem uvae, vitis hanc protulit ex radice. Cathedra ergo Moysi vitis erat: Pharisaeorum mores spinae erant. Doctrina vera per malos, palmes in sepe, botrus inter spinas. Caute lege , ne dum quaeris fructum, laceres manum: et cum audis bona dicentem, ne imiteris mala facientem. Quae dicunt facite, legite uvas: quae autem faciunt, facere nolite, cavete spinas. Etiam per mercenarios vocem pastoris audite, sed nolite esse mercenarii, cum sitis membra pastoris. Ipse autem Paulus sanctus apostolus, qui dixit, 'Neminem habeo qui germane de vobis sollicitus sit; omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi;' alio loco inter mercenarios filiosque distinguens, videte quid dixerit: 'Quidam per invidiam et contentionem; quidam vero et per bonam voluntatem Christum praedicant: quidam ex charitate, scientes quia in defensionem Evangelii positus sum; quidam vero et per contumaciam Christum annuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari vinculis meis.' Isti mercenarii erant, Paulo apostolo invidebant. Quare invidebant, nisi quia temporalia requirebant? Sed quid adiungat, attendite: Quid enim? Dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo [Philipp. I, 15-18]. Veritas est Christus: veritas a mercenariis occasione annuntietur, veritas a filiis veritate annuntietur: filii aeternam haereditatem Patris patienter exspectant, mercenarii temporalem mercedem conducentis festinanter exoptant: mihi humana gloria, cui mercenarios invidere video, minuatur; et tamen per linguas et mercenariorum et filiorum divina Christi gloria diffametur, cum sive occasione, sive veritate Christus annuntietur. |
7 | Vidimus qui sit etiam mercenarius. Quis est lupus, nisi diabolus? Et quid dictum est de mercenario? Cum viderit lupum venientem, fugit; quia non sunt eius oves propriae, nec ei cura est de ovibus. Numquid talis erat apostolus Paulus? Absit. Numquid talis Petrus? Absit. Numquid tales caeteri Apostoli, excepto Iuda filio perditionis? Absit. Pastores ergo illi? Plane pastores. Et unde unus pastor? Iam dixi, pastores, quia membra pastoris. Illo capite gaudebant, sub illo capite concordabant, uno spiritu in unius corporis compage vivebant: ac per hoc omnes ad unum pastorem pertinebant. Si ergo pastores, non mercenarii, quare fugiebant quando persecutionem patiebantur? Expone nobis, o Domine. Vidi in Epistola fugientem Paulum: per murum in sporta submissus est, ut manus persequentis evaderet [II Cor. XI, 33]. Non ergo illi cura fuit de ovibus, quas lupo veniente deserebat? Fuit plane, sed eas pastori in coelo sedenti orationibus commendabat: se autem utilitati earum fugiendo servabat, sicut quodam loco ait, Manere in carne necessarium propter vos [Philipp. I, 24]. Ab ipso namque pastore omnes audierant, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam [Matth. X, 23]. Hanc nobis quaestionem Dominus dignetur exponere. Domine, tu dixisti eis quos fideles pastores esse utique volebas, quos tua membra esse formabas, Si vos persecuti fuerint, fugite. Iniuriam ergo illis facis, quando reprehendis mercenarios, qui vident lupum venientem et fugiunt. Rogamus indices nobis quid habeat altitudo quaestionis: pulsemus, aderit qui aperiat se ostiarius ostii, quod est ipse. 8. Quis est mercenarius, qui videt lupum venientem et fugit? Qui sua quaerit, non quae Iesu Christi: peccantem non libere audet arguere [I Tim. V, 20]. Ecce nescio quis peccavit, graviter peccavit; increpandus est, excommunicandus est: sed excommunicatus, inimicus erit, insidiabitur, nocebit cum potuerit. Iam ille qui sua quaerit, non quae Iesu Christi, ne perdat quod sectatur, humanae amicitiae commoditatem, et inimicitiarum humanarum incurrat molestiam, tacet, non corripit. Ecce lupus ovi guttur apprehendit: diabolus fideli adulterium persuasit; tu taces, non increpas: o mercenarie, lupum venientem vidisti, et fugisti. Respondet forte et dicit: Ecce hic sum, non fugi. Fugisti, quia tacuisti; tacuisti, quia timuisti. Fuga animi, timor est. Corpore stetisti, spiritu fugisti: quod ille non faciebat qui dicebat, Etsi corpore absens sum, spiritu vobiscum sum [Coloss. II, 5]. Quomodo enim spiritu fugiebat, qui etiam corpore absens, fornicatores litteris arguebat? Affectiones nostrae motus animorum sunt. Laetitia, animi diffusio; tristitia, animi contractio: cupiditas, animi progressio; timor, animi fuga est. Diffunderis enim animo, cum delectaris; contraheris animo, cum molestaris: progrederis animo, cum appetis; fugis animo, cum metuis. Ecce unde ille mercenarius viso lupo dicitur fugere. Quare? Quia non est ei cura de ovibus. Quare non est ei cura de ovibus? Quia mercenarius est. Quid est, mercenarius est? Temporalem mercedem quaerens, et in domo in aeternum non habitabit . Sunt hic adhuc quaerenda, et discutienda vobiscum, sed onerare vos non est consilii. Dominica enim cibaria conservis ministramus; in pascuis dominicis oves pascimus, et simul pascimur. Sicut non est negandum quod necessarium est, sic non est cor infirmum pabuli multitudine praegravandum. Non sit ergo molestum Charitati vestrae, quia omnia quae hic adhuc discutienda arbitror, hodie non discutio: sed iterum nobis in nomine Domini diebus reddendi sermonis eadem lectio recitabitur, et diligentius, illo adiuvante, tractabitur. |