monumenta.ch > Augustinus > 44
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XLIII Ab eo quod scriptum est, Responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei; usque ad id, Tulerunt ergo lapides Iudaei ut iacerent in eum: Iesus autem abscondit se, et exivit de templo. <<<     >>> TRACTATUS XLV Ab eo quod scriptum est, Amen, amen dico vobis; qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; usque ad id, Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XLIV Ab eo quod scriptum est, Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate; usque ad id, Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. Cap. IX.

1 De homine quem Dominus Iesus illuminavit, qui caecus natus fuit, prolixa lectio recitata est: quam si universam pertractare conemur, pro sui dignitate, sicut valemus, singula considerantes, non sufficit dies. Proinde peto et admoneo Charitatem vestram, ut in iis quae aperta sunt, sermonem nostrum non requiratis: nam nimis longum erit in singulis immorari. Breviter ergo caeci huius illuminati commendo mysterium. Ea quippe quae fecit Dominus noster Iesus Christus stupenda atque miranda, et opera et verba sunt: opera, quia facta sunt; verba, quia signa sunt. Si ergo quid significet hoc quod factum est cogitemus, genus humanum est iste caecus: haec enim caecitas contigit in primo homine per peccatum, de quo omnes originem duximus, non solum mortis, sed etiam iniquitatis. Si enim caecitas est infidelitas, et illuminatio fides; quem fidelem quando venit Christus invenit? Quandoquidem Apostolus natus in gente Prophetarum dicit: Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri [Ephes. II, 3]. Si filii irae, filii vindictae, filii poenae, filii gehennae. Quomodo natura, nisi quia peccante primo homine, vitium pro natura inolevit? Si vitium pro natura inolevit, secundum mentem omnis homo caecus natus est. Si enim videt, non opus habet ductore; si opus habet ductore et illuminatore, caecus est ergo a nativitate.
2 Venit Dominus: quid fecit? Magnum mysterium commendavit. Exspuit in terram, de saliva sua lutum fecit: quia Verbum caro factum est [Ioan. I, 14]. Et inunxit oculos caeci. Inunctus erat, et nondum videbat. Misit illum ad piscinam quae vocatur Siloe. Pertinuit autem ad Evangelistam commendare nobis nomen huius piscinae; et ait, Quod interpretatur Missus. Iam quis sit missus agnoscitis: nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum esset ab iniquitate dimissus. Lavit ergo oculos in ea piscina quae interpretatur Missus, baptizatus est in Christo. Si ergo quando eum in seipso quodammodo baptizavit, tunc illuminavit; quando inunxit, fortasse catechumenum fecit. Potest quidem aliter atque aliter tanti sacramenti exponi profunditas et pertractari [In plerisque Mss., aliter atque aliter ratio tanti sacramenti exponi et pertractari profunditas.]: sed hoc sufficiat Charitati vestrae; audistis grande mysterium. Interroga hominem, Christianus es? Respondet tibi, Non sum, si Paganus est aut Iudaeus. Si autem dixerit, Sum; adhuc quaeris ab eo, Catechumenus, an fidelis? Si responderit, Catechumenus; inunctus est, nondum lotus. Sed unde inunctus? Quaere, et respondet; quaere ab illo in quem credat: eo ipso quo catechumenus est, dicit, In Christum. Ecce modo loquor et fidelibus et catechumenis. Quid dixi de sputo et luto? Quia Verbum caro factum est. Hoc et catechumeni audiunt: sed non eis sufficit ad quod inuncti sunt; festinent ad lavacrum, si lumen inquirunt.
3 Iam ergo propter quasdam in hac ipsa lectione quaestiones, verba Domini et ipsius universae lectionis percurramus potius quam tractemus. Exiens vidit hominem caecum: non utcumque caecum, sed, a nativitate. Et interrogaverunt eum discipuli eius: Rabbi. Scitis Rabbi quia magister est. Magistrum appellabant, quia discere desiderabant: quaestionem quippe Domino proposuerunt tanquam magistro, Quis peccavit, hic, an parentes eius, ut caecus nasceretur? Respondit Iesus: Neque hic peccavit, neque parentes eius, ut caecus nasceretur. Quid est quod dixit? Si nullus homo sine peccato, numquid parentes huius caeci sine peccato erant? Numquid ipse vel sine originali peccato natus erat, vel vivendo nihil addiderat? An quia oculos clausos habebat, concupiscentiae minime vigilabant [Sic omnes prope Mss. At editi, vigilabat.]? Quanta mala committunt caeci! A quo malo abstinet mens mala, etiam clausis oculis? Non poterat videre, sed noverat cogitare, et forte concupiscere aliquid quod caecus non posset implere, sed in corde iudicari a cordis perscrutatore. Si ergo et parentes eius habuerunt peccatum, et iste habuit peccatum; quare Dominus dixit, Neque hic peccavit, neque parentes eius: nisi ad rem de qua interrogatus est, ut caecus nasceretur? Habebant enim peccatum parentes eius, sed non ipso peccato factum est ut caecus nasceretur. Si ergo non peccato factum est parentum ut caecus nasceretur, quare caecus natus est? Audi magistrum docentem: quaerit credentem, ut faciat intelligentem. Ipse causam dicit quare ille caecus sit natus: Neque hic peccavit, inquit, neque parentes eius: sed ut manifestentur opera Dei in illo.
4 Deinde quid sequitur? Me oportet operari opera eius qui misit me. Ecce est ille missus in quo faciem lavit caecus. Et videte quid dixerit, Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est. Memento te quomodo universam gloriam illi dat de quo est: quia ille habet filium qui de illo sit, ipse non habet de quo sit. Sed quare dixisti, Domine, donec dies est? Audi quare. Venit [Mss. plerique, Veniet.] nox quando nemo potest operari. Nec tu, Domine? Itane tantum valebit nox illa, ut nec tu possis in ea operari, cuius opus nox est? Puto enim, Domine Iesu, imo non puto, sed credo atque confirmo te ibi fuisse, quando dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux [Gen. I, 3]. Si enim Verbo fecit, per te fecit: et ideo dictum est, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I, 3]. Divisit Deus inter lucem et tenebras; lucem vocavit diem, et tenebras vocavit noctem [Gen. I, 4, 5].
5 Quae est illa nox, quae cum venerit, nemo poterit operari? Audi quid sit dies, et tunc intelliges quae sit nox. Unde sumus audituri quisnam sit dies iste? Ipse dicat: Quamdiu in hoc mundo sum, lux sum mundi. Ecce ipse est dies. Lavet oculos caecus in die, ut videat diem. Quamdiu, inquit, in mundo sum, lux sum mundi. Ergo nescio quae nox erit, quando ibi Christus non erit; ideo nemo poterit operari. Restat inquirere, fratres mei, patienter accipite inquirentem me: vobiscum quaero, vobiscum inveniam a quo quaero. Constat, expressum ac definitum est, diem commemorasse Dominum hoc loco seipsum, id est lumen mundi: Quamdiu, inquit, sum in hoc mundo, lux sum mundi. Ergo ipse operatur. Quamdiu est autem in hoc mundo? Putamus eum, fratres, fuisse hic tunc, et modo non hic esse? Si ergo hoc putamus, iam ergo post ascensum Domini facta est nox ista metuenda, ubi nemo possit operari: si post ascensum Domini facta est nox ista, unde Apostoli tanta operati sunt? Numquid ista nox erat, quando Spiritus sanctus veniens, et omnes qui in uno loco erant adimplens, dedit eis loqui omnium gentium linguis [Act. II, 1-6]? Numquid nox erat quando claudus ille ad verbum Petri salvus effectus est, imo ad verbum Domini habitantis in Petro [Id. III, 6-8]? Numquid nox erat quando transeuntibus discipulis aegri cum lectulis ponebantur, ut vel umbra transeuntium tangerentur [Id. V, 15]? Dominus autem cum hic esset, neminem transiens umbra sua salvum fecit: sed ipse discipulis dixerat, Maiora horum facietis [Ioan. XIV, 12]. Dixerat quidem Dominus, Maiora horum facietis: sed non se extollat caro et sanguis; audiat dicentem, Sine me nihil potestis facere [Id. XV, 5].
6 Quid igitur? quid dicemus de nocte ista? Quando erit, quando nemo poterit operari? Nox ista impiorum erit: nox ista eorum erit quibus in fine dicetur, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Sed nox dicta est, non flamma, non ignis. Audi quia et nox est. De quodam servo dicit, Ligate illi manus et pedes, et proiicite eum in tenebras exteriores [Matth. XXII, 13]. Operetur ergo homo dum vivit, ne illa nocte praeveniatur, ubi nemo possit operari. Modo est ut operetur fides per dilectionem: et si modo operamur, hic est dies, hic est Christus. Audi promittentem, et ne arbitreris absentem. Ipse dixit, Ecce ego vobiscum sum. Quamdiu? Non sit in nobis sollicitudo qui vivimus: si fieri posset, de hac etiam voce posteros qui futuri sunt, securissimos faceremus. Ecce, inquit, ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi [Id. XXVIII, 20]. Dies iste qui circuitu solis huius impletur, paucas horas habet, dies praesentiae Christi usque in consummationem saeculi extenditur. Post resurrectionem vero vivorum et mortuorum, cum positis ad dexteram dixerit, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, positis autem ad sinistram dixerit, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Id. XXV, 34, 41]: ibi erit nox ubi nemo potest operari, sed recipere quod operatus est. Aliud est tempus operationis, aliud receptionis: reddet enim Dominus unicuique secundum opera sua [Id. XVI, 27]. Cum vivis, fac, si facturus es: erit enim tunc nox valida, quae involvat impios. Sed et modo omnis infidelis, quando moritur, illa nocte suscipitur: non est ut illic aliquid operetur. In illa nocte dives ardebat, et stillam aquae de digito pauperis requirebat: dolebat, angebatur, fatebatur, nec ei subveniebatur; et conatus est benefacere. Ait enim Abrahae: Pater Abraham, mitte Lazarum ad fratres meos, ut dicat illis quid hic agatur, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum [Luc. XVI, 24-28]. O infelix! quando vivebas, tunc erat tempus operandi; modo iam in nocte es, in qua nemo possit operari.
7 'Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos eius, et dixit ei: Vade, et lava in natatoria Siloe' (quod interpretatur Missus). 'Abiit ergo, et lavit, et venit videns.' Haec quia manifesta sunt, transeamus.
8 'Itaque vicini, et qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant, Quia hic est: alii, Nequaquam, sed similis est eius.' Aperti oculi vultum mutaverant. 'Ille dicebat, Quia ego sum.' Vox grata, ne damnaretur ingrata. 'Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt oculi tui? Respondit: Ille homo qui dicitur Iesus, lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi, Vade ad natatoriam Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et vidi.' Ecce annuntiator factus est gratiae; ecce evangelizat, confitetur videns. Caecus ille confitebatur, et cor impiorum frangebatur [In duobus Mss., stringebatur.]; quia non habebant in corde, quod iam ille habebat in facie. Dixerunt ei: Ubi est ille qui tibi aperuit oculos? Ait: Nescio. In his verbis animus ipsius adhuc inuncto similis erat, nondum videnti. Sic ponamus, fratres, tanquam illam inunctionem in animo habuerit. Praedicat, et nescit quem praedicat.
9 'Adducunt eum ad Pharisaeos, qui caecus fuerat. Erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus, et aperuit oculos eius. Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum posuit mihi super oculos, et lavi, et video. Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam.' Non omnes, sed quidam: iam enim inungebantur quidam. Quid ergo dicebant, nec videntes, nec inuncti? Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Ipse potius custodiebat, qui sine peccato erat. Sabbatum enim spirituale [In aliquot Mss., spiritualiter.] hoc est, non habere peccatum. Denique, fratres, hoc admonet Deus, quando commendat sabbatum: Omne opus servile non facietis [Levit. XXIII, 8]. Haec sunt verba Dei sabbatum commendantis: Omne opus servile non facietis. Iam superiores lectiones interrogate, quid sit opus servile (Tract. 20, n. 2); et Dominum audite, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati [Ioan. VIII, 34]. Sed isti nec videntes, ut dixi, nec inuncti, sabbatum carnaliter observabant, spiritualiter violabant. Alii dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Ecce sunt inuncti. Et schisma erat in eis. Dies ille diviserat inter lucem et tenebras. Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos? Quid de illo sentis? quid existimas? quid iudicas? Quaerebant quemadmodum homini calumniarentur, ut de synagoga pelleretur, sed a Christo inveniretur. Sed ille constanter quod sentiebat expressit. Ait enim: Quia propheta est. Adhuc quidem inunctus in corde, nondum Dei Filium confitetur, nec mentitur tamen. Ipse enim Dominus de seipso ait: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua [Matth. XIII, 57].
10 'Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocarent parentes eius qui viderat:' id est, qui caecus fuerat, et viderat. 'Et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? quomodo ergo nunc videt? Responderunt eis parentes eius, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est: quomodo autem nunc videat nescimus; aut quis eius aperuit oculos, nos nescimus. Et dixerunt: Ipsum interrogate, aetatem habet, ipse de se loquatur.' Filius quidem noster est, sed iuste cogeremur loqui pro infante, quia ipse pro se loqui non posset: olim loquitur, modo videt; caecum a nativitate novimus, loquentem olim scimus, videntem modo videmus: ipsum interrogate, ut instruamini; quid nobis calumniamini? Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos. Iam enim conspiraverant Iudaei, ut si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. Iam non erat malum fieri extra synagogam. Illi expellebant, sed Christus excipiebat. Propterea parentes eius dixerunt, Quia aetatem habet, ipsum interrogate.
11 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo. Quid est, Da gloriam Deo? Nega quod accepisti. Hoc plane non est gloriam Deo dare, sed Deum potius blasphemare Da, inquiunt, gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est. Dixit ergo ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia caecus cum essem, modo video. Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? Et ille iam stomachans adversus duritiam Iudaeorum, et ex caeco videns, non ferens caecos, respondit eis: Dixi iam vobis, et audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? Quid est, Numquid et vos, nisi, quia ego iam sum? Numquid et vos vultis? Iam video, sed non invideo.
12 Maledixerunt ei, et dixerunt: Tu discipulus eius sis. Tale maledictum super nos, et super filios nostros. Maledictum enim est, si cor discutias, non si verba perpendas. Nos autem Moysi discipuli sumus: nos scimus quia Moysi locutus est Deus, istum autem nescimus unde sit. Utinam sciretis quia Moysi locutus est Deus; sciretis quia per Moysen praedicatus est Deus. Habetis enim Dominum dicentem, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit [Ioan. V, 46]. Itane sequimini servum, et dorsum ponitis contra Dominum? Sed nec servum sequimini; nam per illum ad Dominum duceremini.
13 Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit oculos meos. Scimus autem quia peccatores Deus non audit; sed si quis Dei cultor est, et voluntatem eius facit, hunc exaudit. Adhuc inunctus loquitur. Nam et peccatores exaudit Deus. Si enim peccatores Deus non exaudiret, frustra ille Publicanus oculos in terram demittens et pectus suum percutiens diceret, Domine, propitius esto mihi peccatori. Et ista confessio meruit iustificationem, quomodo iste caecus illuminationem. A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. Libere, constanter, veraciter. Haec enim quae facta sunt a Domino, a quo fierent nisi a Deo? Aut quando a discipulis talia fierent, nisi in eis Dominus habitaret?
14 Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus. Totus quid est? Cum oculis clausis. Sed qui aperuit oculos, salvat et totum: ipse dabit ad dexteram resurrectionem, qui in facie dedit illuminationem [Omnes Mss., in faciem dedit illuminationem.]. In peccatis totus natus es, et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras. Ipsi illum magistrum fecerunt, ipsi ut discerent toties interrogaverunt, et ingrati docentem proiecerunt.
15 Sed quod dixi iam dudum, fratres, illi pellunt, excipit Dominus: magis enim quia expulsus est, christianus factus est. Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras, et cum invenisset eum dixit ei: Tu credis in Filium Dei? Modo lavat faciem cordis. Respondit ille, et ait, quasi adhuc inunctus, Quis est, Domine, ut credam in eum? Et dixit ei Iesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. Missus est ille, iste lavans faciem in Siloe, quod interpretatur Missus. Denique iam facie lota cordis et mundata conscientia, agnoscens eum non filium hominis tantum, quod ante crediderat, sed iam Filium Dei qui carnem susceperat, ait: Credo, Domine. Parum est, Credo; vis videre qualem credat? Procidens adoravit eum.
16 Et dixit ei Iesus. Modo dies ille est, inter lucem et tenebras discernens. In iudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Quid est hoc, Domine? Magnam quaestionem fessis intulisti: sed erige vires nostras, ut possimus intelligere quod dixisti. Venisti ut qui non vident, videant: recte, quia lumen es; recte, quia dies es; recte, quia de tenebris liberas: hoc omnis anima accipit, omnis intelligit. Quid est hoc quod sequitur, Et qui vident, caeci fiant? Ergone quia venisti, caeci fient qui videbant? Audi quid sequitur, et fortassis intelliges.
17 Commoti sunt ergo verbis istis quidam ex Pharisaeis, et dixerunt ei: Numquid et nos caeci sumus? Audi iam quid est quod movebat, Et qui vident, caeci fiant. Dixit eis Iesus: Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Cum sit caecitas ipsa peccatum. Si caeci essetis, id est, si vos caecos adverteretis, si vos caecos diceretis, et ad medicum curreretis; si ergo ita caeci essetis, non haberetis peccatum: quia veni ego auferre peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. Quare? Quia dicendo, Videmus, medicum non quaeritis, in caecitate vestra remanetis. Hoc est ergo quod paulo ante non intellexeramus quod ait, Ego veni, ut qui non vident, videant: quid est, ut qui non vident, videant? Qui se non videre confitentur, et medicum quaerunt, ut videant. Et qui vident, caeci fiant: quid est, qui vident, caeci fiant? Qui se patant videre, et medicum non quaerunt, in sua caecitate permaneant. Ergo istam discretionem vocavit iudicium, cum ait, In iudicium veni in hunc mundum, quo discernit causam credentium et confitentium a superbis, se videre putantibus, et ideo gravius excaecatis; tanquam dixerit ei peccator confitens et medicum quaerens, Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta [Psal. XLII, 1]: illorum scilicet qui dicunt, Videmus, et eorum peccatum manet. Non autem illud iudicium iam intulit mundo, quo de vivis et mortuis in fine saeculi iudicabit. Secundum hoc enim dixerat, Ego non iudico quemquam [Ioan. VIII, 15]: quoniam prius venit, non ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum [Id. III, 17].
Augustinus HOME

bke15.113v bke16.99r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XLIII Ab eo quod scriptum est, Responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei; usque ad id, Tulerunt ergo lapides Iudaei ut iacerent in eum: Iesus autem abscondit se, et exivit de templo. <<<     >>> TRACTATUS XLV Ab eo quod scriptum est, Amen, amen dico vobis; qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; usque ad id, Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
monumenta.ch > Augustinus > 44

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik