monumenta.ch > Augustinus > 43
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XLII Ab eo quod scriptum est, Scio quia filii Abrahae estis, sed quaeritis me interficere; usque ad id, Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. <<<     >>> TRACTATUS XLIV Ab eo quod scriptum est, Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate; usque ad id, Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. Cap. IX.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XLIII Ab eo quod scriptum est, Responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei; usque ad id, Tulerunt ergo lapides Iudaei ut iacerent in eum: Iesus autem abscondit se, et exivit de templo. [Ioan. VIII,48-59. ]

1 In ista lectione sancti Evangelii, quae hodie recitata est, a potentia discimus patientiam. Quid enim sumus servi ad Dominum, peccatores ad iustum, creatura ad Creatorem? Tamen quomodo si quid mali sumus, a nobis sumus; ita quidquid boni sumus, ab illo, et per illum sumus. Et nihil sic quaerit homo quomodo potentiam: habet Dominum Christum magnam potentiam: sed prius eius imitetur patientiam, ut perveniat ad potentiam. Quis nostrum patienter audiret si alicui diceretur, Daemonium habes? Quod dictum est ei qui non solum homines salvabat, sed etiam daemonibus imperabat.
2 Hoc enim cum dixissent Iudaei, Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es, et daemonium habes? horum duorum sibi obiectorum unum negavit, alterum non negavit. Respondit enim, et ait: Ego daemonium non habeo. Non dixit, Samaritanus non sum: et utique duo fuerant obiecta. Quamvis maledictum maledicto non reddiderit, quamvis convicium non convicio refutaverit; pertinuit tamen ad eum negare unam rem, alteram non negare. Non frustra, fratres. Samaritanus enim interpretatur Custos. Noverat se ille nostrum esse custodem. Non enim dormit neque dormitat qui custodit Israel [Psal. CXX, 4]: et, Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabunt qui custodiunt [Psal. CXXVI, 1]. Est ergo ille custos noster, qui creator noster. Num enim pertinuit ad eum ut redimeremur, et non pertineret ut servaremur? Denique ut plenius noveritis mysterium quare se Samaritanum negare non debuit, parabolam illam notissimam attendite, ubi homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones, qui eum graviter vulnerantes, semivivum in via reliquerunt. Transiit sacerdos, neglexit eum: transiit Levites, et ipse praeteriit: transiit quidam Samaritanus, ipse est custos noster; ipse accessit ad saucium, ipse impendit misericordiam, eique se praestitit proximum, quem non deputavit alienum [Luc. X, 30-37]. Ad hoc ergo solum quod daemonium non haberet, non autem se Samaritanum non esse, respondit.
3 Deinde post tale convicium, hoc solum dixit de gloria sua: Sed honorifico, inquit, Patrem meum, et vos inhonorastis me. Hoc est, Ego me non honorifico, ne vobis arrogans videar, habeo quem honorificem; sed si vos me agnosceretis, sicut ego honorifico Patrem, sic et vos honorificaretis me: ego facio quod debeo, vos non facitis quod debetis.
4 Ego autem, inquit, non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet. Quem vult intelligi, nisi Patrem? Quomodo ergo alio loco dicit, Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio [Ioan. V, 22]; et hic dicit, Non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet? Si ergo iudicat Pater, quomodo non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio?
5 Hanc quaestionem ut solvamus, attendite; simili locutione solvi potest. Scriptum habes, Deus neminem tentat [Iacobi I, 13]; et iterum scriptum habes, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum [Deut. XIII, 3]. Nempe quaestio est, videtis. Quomodo enim Deus neminem tentat, et quomodo tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum? Item scriptum est, Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem [I Ioan. IV, 18]; et alio loco scriptum est, Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi [Psal. XVIII, 10]. Et ipsa quaestio est. Quomodo enim, perfecta charitas foras mittit timorem, si timor Domini castus permanet in saeculum saeculi? 6. Intelligimus ergo duas esse tentationes; unam quae decipit, alteram quae probat: secundum eam quae decipit, Deus neminem tentat; secundum eam quae probat, tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum. Sed iterum et hic alia nascitur quaestio, quomodo tentat ut sciat, quem latere nihil potest antequam tentet. Non ergo Deus nescit: sed dictum est, ut sciat, quod est, ut scire vos faciat. Locutiones tales et in sermonibus nostris sunt, et in auctoribus eloquentiae reperiuntur. De sermone nostro aliquid dicam. Fossa caeca dicitur, non quia ipsa oculos perdidit, sed quia latendo non videntes facit. Aliquid et de illis auctoribus dicam. Tristes lupinos ait quidam (Virg. Georg. lib. 1, v. 75), hoc est amaros: non quia ipsi sunt tristes, sed quia gustati contristant, hoc est, tristes faciunt. Sunt ergo et in Scripturis locutiones eiusmodi. Qui in talibus quaestionibus cognoscendis laborant, in solvendis talibus quaestionibus non laborant. Ergo tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat: quid est, ut sciat? Ut scire vos faciat, si diligi is eum. Iob latebat se, sed Deum non latebat; admisit tentatorem, et fecit cum sui cognitorem.
7 Quid de duobus timoribus? Est timor servilis, et est timor castus; est timor ne patiaris poenam, est alius timor ne amittas iustitiam. Timor ille ne patiaris poenam, servilis est. Quid magnum est timere poenam? Hoc et nequissimus servus, hoc et crudelissimus latro. Non est magnum timere poenam, sed magnum est amare iustitiam. Qui ergo amat iustitiam, nihil timet? Timet plane: non ne incidat in poenam, sed ne amittat iustitiam. Fratres mei, credite, et coniicite ex eo quod amatis. Amat aliquis vestrum pecuniam. Putas, invenio aliquem qui non amet? Ex hoc tamen ipso quod amat, intelligat quod dico. Timet damnum: quare timet damnum? Quia pecuniam diligit. Quantum amat pecuniam, tantum timet ne perdat pecuniam. Ergo invenitur aliquis amator iustitiae, qui plus in corde damnum pertimescat, qui plus timeat exspoliari iustitia, quam tu pecunia. Ipse est timor castus, ipse permanet in saeculum saeculi: non eum tollit charitas, nec foras mittit, sed magis complectitur, et comitem tenet simul et possidet. Venimus enim ad Dominum, ut videamus facie ad faciem: ibi timor castus nos servat; timor enim ille non perturbat, sed confirmat. Timet mulier adultera ne vir eius veniat, timet et casta ne vir eius abscedat.
8 Ergo sicut secundum aliam tentationem, Deus neminem tentat; secundum aliam vero, tentat vos Dominus Deus vester: et secundum alium timorem, timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem; secundum vero alium timorem, timor Domini castus permanet in saeculum saeculi: sic et hoc loco, secundum alterum iudicium, Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio; secundum vero alterum iudicium, Ego, inquit, non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet.
9 Et de ipso verbo quaestio ista solvatur. Habes in Evangelio commemoratum poenale iudicium: Qui non credit, iam iudicatus est [Ioan. III, 18]; et alio loco, Veniet hora quando ii qui sunt in monumentis audient vocem eius, et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui male egerunt, in resurrectionem iudicii [Ioan. V, 28, 29]. Videte quemadmodum iudicium pro damnatione et poena posuit. Et tamen si semper iudicium pro damnatione acciperetur, numquid audiremus in Psalmo, Iudica me, Deus? Ibi iudicium secundum afflictionem, hic iudicium secundum discretionem positum est. Quomodo secundum discretionem? Quomodo exponit ipse qui ait, Iudica me, Deus. Lege enim et vide quid sequitur. Quid est, Iudica me, Deus? et discerne causam meam, inquit, de gente non sancta [Psal. XLII, 1]. Quod ergo dictum est, Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta; secundum hoc ait modo Dominus Christus, Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet. Quomodo est qui quaerat et iudicet? Est Pater qui gloriam meam a vestra gloria discernat et separet. Vos enim secundum hoc saeculum gloriamini: ego non secundum hoc saeculum glorior, qui Patri dico, Pater, glorifica me ea gloria quam habui apud te, antequam mundus esset [Ioan. XVII, 5]. Quid est, ea gloria? Ab humana inflatione discreta. Secundum hoc iudicat Pater. Quid est, iudicat? Discernit. Quid discernit? Gloriam Filii sui a gloria hominum; quia ideo dictum est, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis [Psal. XLIV, 8]. Non enim quia homo factus est, iam comparandus est nobis. Nos homines cum peccato, ille sine peccato: nos homines trahentes de Adam et mortem et delictum; ille de Virgine carnem mortalem, nullam iniquitatem. Denique nos nec quia volumus nati sumus, nec quamdiu volumus vivimus, nec quomodo volumus morimur: ille antequam nasceretur elegit de qua nasceretur, natus fecit ut a Magis adoraretur, crevit infans, et miraculis se Deum ostendebat, et infirmitate hominem praeferebat. Postremo elegit et genus mortis, hoc est, ut in cruce penderet, et ipsam crucem in frontibus fidelium figeret: ut dicat christianus, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi [Galat. VI, 14]. In ipsa cruce quando voluit, corpus dimisit, et abscessit: in ipso sepulcro quamdiu voluit, iacuit; quando voluit, tanquam de lecto surrexit. Ergo, fratres, secundum ipsam formam servi, (nam illud quis digne loquitur, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum?) secundum ipsam, inquam, formam servi multum interest inter gloriam Christi, et gloriam hominum caeterorum. De ipsa gloria dicebat, quando quod daemonium haberet audiebat, Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet.
10 Tu autem de te, Domine, quid dicis? Amen, amen dico vobis; si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Vos, inquit, dicitis, Daemonium habes; ego vos ad vitam voco: servate sermonem meum, et non moriemini. Illi audiebant, Mortem non videbit in aeternum, qui sermonem meum servaverit; et irascebantur, quia iam mortui erant illa morte quae vitanda erat. Dixerunt ergo Iudaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et Prophetae, et tu dicis, Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum. Videte locutionem Scripturarum: Mortem non videbit, id est, gustabit. Mortem videbit, mortem gustabit. Quis videt? quis gustat? Quos oculos habet homo, ut videat quando moritur? Quando veniendo mors ipsos oculos claudit ne aliquid videant; quomodo dicitur, non videbit mortem? Item quo palato, quibus faucibus mors gustatur, ut quid sapiat dignoscatur? Quando totum sensum tollit, quid in palato remanebit? Sed videbit dictum est et gustabit, pro eo quod est, experietur.
11 Haec Dominus, parum est si dicam, morituris, loquebatur moriturus: quia et Domini exitus mortis [Psal. LXVII, 21], sicut loquitur Psalmus. Cum ergo et morituris loqueretur, et moriturus loqueretur, quid sibi vult quod ait, Qui sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum; nisi quia videbat Dominus aliam mortem, de qua nos liberare venerat, mortem secundam, mortem aeternam, mortem gehennarum, mortem damnationis cum diabolo et angelis eius? Ipsa est vera mors: nam ista migratio est. Quid est ista mors? Relictio corporis, depositio sarcinae gravis: sed si alia sarcina non portetur, qua homo in gehennas praecipitetur. De ipsa ergo morte Dominus dixit, Mortem non videbit in aeternum, qui sermonem meum servaverit.
12 Non expavescamus istam mortem, sed illam timeamus. Quod est autem gravius, multi perverse timendo istam, inciderunt in illam. Dictum est aliquibus, Adorate idola; quod si non feceritis, interficiemini: aut quemadmodum ille Nabuchodonosor dixit, Si non feceritis, mittemini in caminum ignis ardentis. Multi timuerunt et adoraverunt; nolentes mori mortui sunt: timendo mortem quae non evaditur, inciderunt in mortem quam evadere feliciter possent, si istam quae non evaditur, infeliciter non timerent. Natus es homo, moriturus es. Qua ibis, ut non moriaris? quid facies ut non moriaris? Ut Dominus tuus necessitate moriturum consolaretur, voluntate mori dignatus est. Quando vides Christum mortuum, dedignaris mori? Ergo moriturus es: qua evadas hoc, non habes. Hodie sit, cras sit; futurum est, debitum est reddendum. Quid ergo agit homo timens, fugiens, occultans se ne inveniatur ab inimico? Numquid agit ut non moriatur? Sed ut paulo serius moriatur. Non accipit debiti securitatem, sed postulat dilationem. Quantumlibet diu differatur, veniet quod differtur. Illam mortem timeamus quam timuerunt tres viri, quando dixerunt regi, Potens est Deus etiam de ista flamma liberare nos; sed et si non [Dan. III, 15, 17, 18]. Ibi fuit timor illius mortis [Iuxta Er. Lugd. et Ven. legendum, liberare nos, et si ibi non fuit timor illius mortis. M.], quam modo Dominus comminatur, quando dixerunt, Sed et si noluerit aperte liberare, potest in occulto coronare. Unde et ipse Dominus facturus martyres, et caput martyrum futurus ait: Nolite timere eos qui occidant corpus, et postea non habent quid faciant. Quomodo non habent quid faciant? Quid si cum occiderint, corpus bestiis lacerandum et diripiendum alitibus proiiciant? videtur adhuc saevitia habere quod faciat. Sed cui facit? Qui migravit. Inest corpus, sed nullus est sensus: habitatio iacet, habitator abscessit. Ergo postea non habent quid faciant: non sentienti enim nihil faciunt. Sed eum timete qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehenna ignis [Matth. X, 28, ] [et Luc. XII, 4, 5]. Ecce de qua morte loquebatur, cum diceret, Qui sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Servemus ergo, fratres, sermonem ipsius in fide; perventuri ad speciem, cum acceperimus plenissimam libertatem.
13 Isti autem indignantes mortui, et morti sempiternae praedestinati, respondebant conviciose, et dicebant: Modo cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et Prophetae. Sed ista morte quam Dominus vult intelligi, nec Abraham mortuus est, nec Prophetae. Illi enim mortui sunt, et vivunt: isti vivebant, et mortui erant. Nam respondens quodam loco Sadducaeis moventibus quaestionem de resurrectione, hoc ait ipse Dominus: De resurrectione autem mortuorum non legistis, quomodo ait Dominus de rubo ad Moysen, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum, sed vivorum [Matth. XXII, 31 ] [et 32] [Exod. III, 6]. Si ergo illi vivunt, laboremus sic vivere, ut cum illis vivere possimus [Am. Bad. Er. et plures Mss., et cum illis vivere: omisso, pessimus.] cum mortui fuerimus. Quem teipsum facis, inquiunt, ut dicas, Mortem non videbit in aeternum, qui sermonem meum servaverit; cum scias et Abraham mortuum et prophetas?
14 Respondit Iesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus qui glorificat me. Hoc ait propter illud quod dixerunt, Quem teipsum facis? Refert enim gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est. Aliquando Ariani et de isto verbo calumniantur fidei nostrae, et dicunt: Ecce maior est Pater, quia utique glorificat Filium. Haeretice, non legisti et ipsum Filium dicentem quod glorificet Patrem suum [Ioan. XVII, 4]? Si et ille Filium glorificat, et Filius Patrem glorificat: pone pervicaciam, agnosce aequalitatem, corrige perversitatem.
15 Est ergo, inquit, Pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis, Quia Deus noster est, et non cognovistis eum. Videte, fratres mei, quemadmodum ostendat ipsum Deum Patrem esse Christi, qui annuntiatus est et Iudaeis. Propterea dico, quia rursus quidam haeretici dicunt Deum annuntiatum in Veteri Testamento, non esse Patrem Christi; sed nescio quem principem malorum angelorum. Manichaei sunt qui ista dicunt, Marcionitae sunt qui ista dicunt. Sunt et alii fortasse haeretici, quos commemorare vel non opus est, vel a me omnes recoli in praesentia non possunt: non defuerunt tamen qui hoc dicerent. Itaque attendite, ut habeatis quid dicatis et contra ipsos. Eum dicit Patrem suum Dominus Christus, quem illi dicebant Deum suum, et non cognoverunt: si enim ipsum cognovissent, eius Filium recepissent. Ego autem, inquit, novi eum. Secundum carnem iudicantibus potuit et hinc arrogans videri, quia dixit, Ego novi eum. Sed videte quid sequatur: Si dixero quia non novi eum, ero similis vobis mendax. Ergo arrogantia non ita caveatur, ut veritas relinquatur. Sed scio eum, et sermonem eius servo. Sermonem Patris tanquam Filius loquebatur; et ipse erat Verbum Patris, quod hominibus loquebatur.
16 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; et vidit, et gavisus est. Magnum testimonium perhibet Abrahae, semen Abrahae, creator Abrahae: Abraham exsultavit, inquit, ut videret diem meum. Non timuit, sed exsultavit ut videret. Erat enim in illo charitas quae foras mittit timorem [I Ioan. IV, 18]. Non ait, Exsultavit, quia vidit; sed, exsultavit ut videret. Credens utique exsultavit sperando, ut videret intelligendo. Et vidit, Et quid potuit plus dicere, vel quid debuit plus dicere Dominus Iesus Christus? Et vidit, inquit, et gavisus est. Quis explicat hoc gaudium, fratres mei? Si gavisi sunt illi quibus Dominus oculos carnis aperuit, quale gaudium fuit videntis cordis oculis [Sic Mss. At editi, videntibus cordis oculis. Quamquam vox, oculis, abest a Bad. et Mss. nonnullis.] lucem ineffabilem, Verbum manens, splendorem piis mentibus refulgentem, sapientiam indeficientem, apud Patrem manentem Deum, et aliquando in carne venturum, nec de Patris gremio recessurum? Totum hoc vidit Abraham. Nam quod ait, diem meum, incertum potest esse unde dixerit; utrum diem Domini temporalem quo erat venturus in carne, an diem Domini qui nescit ortum, nescit occasum. Sed ego non dubito patrem Abraham totum scisse. Et ubi inveniam? An sufficere nobis debet testimonium Domini nostri Iesu Christi? Putemus nos invenire non posse, quia forte difficile est, quomodo manifestum sit quod Abraham exsultavit ut videret diem Christi, et vidit, et gavisus est. Et si nos non invenimus, numquid mentiri veritas posset? Credamus veritati, et de Abrahae meritis minime dubitemus. Tamen audite unum locum, qui mihi interim occurrit. Pater Abraham quando misit servum suum, ut peteret uxorem filio suo Isaac, hoc eum sacramento obstrinxit, ut fideliter quod iubebatur impleret, et sciret etiam ipse quid faceret. Magna enim res agebatur, quando Abrahae semini coniugium quaerebatur. Sed ut hoc cognosceret servus quod noverat Abraham, quia nepotes non carnaliter desiderabat, nec de genere suo aliquid carnale sapiebat; ait servo suo quem mittebat: Pone manum sub femore meo, et iura per Deum coeli [Gen. XXIV, 2-4]. Quid vult Deus coeli ad femur Abrahae? Iam intelligitis sacramentum: per femur, genus. Ergo quae fuit illa iuratio, nisi quia significabatur de genere Abrahae venturum in carne Deum coeli? Stulti reprehendunt Abraham, quia dixit, Mitte manum sub femore meo. Qui reprehendunt carnem Christi, reprehendunt factum Abrahae. Nos autem, fratres, si agnoscimus carnem Christi venerandam, illud femur non contemnamus, sed in prophetia dictum accipiamus. Etenim propheta erat Abraham. Cuius propheta? Seminis sui et Domini sui. Semen suum significavit dicendo, Mitte manum sub femore meo: Dominum suum significavit addendo, et iura per Deum coeli.
17 Irati Iudaei responderunt: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti! Et Dominus: Amen, amen dico vobis; antequam Abraham fieret, ego sum. Appende verba, et cognosce mysterium. Antequam Abraham fieret. Intellige, fieret ad humanam facturam, sum vero ad divinam pertinere substantiam. Fieret, quia creatura est Abraham. Non dixit, Antequam Abraham esset, ego eram; sed, Antequam Abraham fieret, qui nisi per me non fieret, ego sum. Neque hoc dixit, Antequam Abraham fieret, ego factus sum, In principio enim fecit Deus coelum et terram [Gen. I. 1]: nam in principio erat Verbum [Ioan. I, 1]. Antequam fieret Abraham, ego sum. Agnoscite Creatorem, discernite creaturam. Qui loquebatur, semen Abrahae factus erat; et ut Abraham fieret, ante Abraham ipse erat.
18 Hinc iam velut Abrahae apertissimo convicio commoti sunt acrius. Blasphemasse quippe illis visus est Dominus Christus, quoniam dixit, Antequam Abraham fieret, ego sum. Tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum. Tanta duritia quo curreret, nisi ad similes? Iesus autem, tanquam homo, tanquam in forma servi, tanquam humilis, tanquam passurus, tanquam mori turus, tanquam nos suo sanguine redempturus: non tanquam ille qui est, non tanquam in principio Verbum, et Verbum apud Deum. Nam cum illi lapides tulerunt ut mitterent in eum, quid magnum erat ut eos continuo dehiscens terra sorberet, et pro lapidibus inferos invenirent? Non erat magnum Deo: sed magis erat commendanda patientia, quam exserenda potentia. Abscondit se ergo ab eis, ne lapidaretur. Tanquam homo a lapidibus fugit: sed vae illis a quorum lapideis cordibus Deus fugit!
Augustinus HOME

bke15.111r bke16.99r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XLII Ab eo quod scriptum est, Scio quia filii Abrahae estis, sed quaeritis me interficere; usque ad id, Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. <<<     >>> TRACTATUS XLIV Ab eo quod scriptum est, Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate; usque ad id, Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. Cap. IX.
monumenta.ch > Augustinus > 43

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik