monumenta.ch > Augustinus > 42
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XLI Rursum in illud, Dicebat autem Iesus ad eos qui crediderunt; usque ad id, Si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. <<<     >>> TRACTATUS XLIII Ab eo quod scriptum est, Responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei; usque ad id, Tulerunt ergo lapides Iudaei ut iacerent in eum: Iesus autem abscondit se, et exivit de templo.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XLII Ab eo quod scriptum est, Scio quia filii Abrahae estis, sed quaeritis me interficere; usque ad id, Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. [Ioan. VIII,37-47. ]

1 Dominus noster etiam in forma servi non servus, sed in forma etiam servi Dominus (fuit quippe illa carnis forma servilis, sed quamvis esset similitudo carnis peccati [Rom. VIII, 3], non erat caro peccati), libertatem promisit credentibus in se: Iudaei vero tanquam de sua libertate superbientes, dedignati sunt fieri liberi, cum essent servi peccati. Ideo autem se liberos esse dixerunt, quia semen erant Abrahae. Quid ergo eis ad haec responderit Dominus, hodierna lectio eum recitaretur, audivimus. Scio, inquit, quia filii Abrahae estis: sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. Agnosco vos, inquit: filii Abrahae estis, sed quaeritis me interficere. Agnosco carnis originem, non cordis fidem. Filii Abrahae estis, sed secundum carnem. Ideo, inquit, quaeritis me occidere: sermo enim meus non capit in vobis. Si sermo meus caperetur, caperet; si caperemini, intra retia fidei tanquam pisces concluderemini. Quid est ergo, non capit in vobis? Non capit cor vestrum, quia non recipitur a corde vestro. Sic enim est sermo Dei, et sic esse debet fidelibus, tanquam pisci hamus; tunc capit quando capitur. Nec fit iniuria illis qui capiuntur: ad salutem quippe, non ad perniciem capiuntur. Unde Dominus discipulis suis ait: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum [Matth. IV, 19]. Non ergo isti erant tales: et tamen filii Abrahae erant; filii hominis Dei, homines iniqui. Trahebant enim carnis genus, sed degeneres facti erant, non imitando fidem illius cuius filii erant.
2 Audistis certe Dominum dicentem, Scio quia filii Abrahae estis; audite quid dicat postea: Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor; et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis. Iam dixerat, Scio quia filii Abrahae estis. Quid autem faciunt? Quod eis dixit, Quaeritis me occidere. Hoc apud Abraham nunquam viderunt. Dominus autem Patrem Deum vult intelligi cum dicit, Quae vidi apud Patrem meum, loquor. Veritatem vidi, veritatem loquor, quia Veritas sum. Si enim Dominus veritatem loquitur quam vidit apud Patrem; se vidit, se loquitur: quia ipse est Veritas Patris, quam vidit apud Patrem; ipse est enim Verbum, quod Verbum erat apud Deum. Isti ergo malum quod faciunt, quod Dominus obiurgat et corripit, ubi viderunt? Apud patrem suum. Cum audierimus in consequentibus apertius dictum quis sit eorum pater, tunc intelligemus qualia viderint apud talem patrem: adhuc enim non nominat patrem ipsorum. Paulo superius Abraham commemoravit, sed carnis origine, non vitae similitudine: dicturus est alterum patrem illorum, qui nec genuit eos, nec creavit ut homines essent; sed tamen filii erant eius in quantum mali erant, non in quantum homines erant; in quo imitati, non quod creati.
3 Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est: quasi, Quid tu dicturus es contra Abraham? aut, Si aliquid potes, aude reprehendere Abraham. Non quia Dominus non audebat reprehendere Abraham; sed talis erat Abraham qui non reprehenderetur a Domino, sed potius laudaretur: tamen isti videbantur eum provocare, ut aliquid mali diceret de Abraham, et esset occasio faciendi quod cogitabant. Pater noster Abraham est.
4 Audiamus quomodo eis responderit Dominus, cum illorum damnatione laudans Abraham, Dicit eis Iesus: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. Ecce ille laudatus, isti damnati. Abraham non erat homicida. Non dico, inquit, Ego Dominus sum Abrahae: quod si dicerem, verum dicerem. Nam dixit alio loco, Ante Abraham ego sum [Ioan. VIII, 58]: tunc eum illi lapidare voluerunt: non dixit hoc. Interim quod videtis, quod aspicitis, quod me solum putatis, homo sum: hominem dicentem vobis quod audivit a Deo, quare vultis occidere, nisi quia non estis filii Abrahae? Et tamen superius ait, Scio quia filii Abrahae estis. Non negat eorum originem, sed facta condemnat: caro eorum ex illo erat, sed vita non erat.
5 Nos autem, charissimi, numquid de genere venimus Abrahae, aut ullo modo Abraham pater noster fuit secundum carnem? Originem de carne eius caro Iudaeorum ducit, non caro Christianorum: nos de aliis gentibus venimus; et tamen imitando, Abrahae filii facti sumus. Audi Apostolum: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit, inquit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes [Galat. III, 16, 29]. Nos ergo facti sumus semen Abrahae gratia Dei. Non de carne Abrahae fecit illi cohaeredes Deus. Illos exhaeredavit, istos adoptavit: et de arbore illa olivae, cuius radix est in Patriarchis, ramos naturales superbos amputavit, humilem oleastrum inseruit [Rom. XI, 17]. Ideo cum venirent ad Ioannem baptizandi Iudaei, erupit in illos, et ait illis, Generatio viperarum. Maxime quippe de altitudine originis gloriabantur: ille autem generationem eos dixit viperarum; non saltem hominum, sed viperarum. Hominum formam videbat, sed venenum agnoscebat. Venerant tamen mutandi [Sic in omnibus Mss. At in editis, mundandi.], quia utique baptizandi: et ait illis, Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae. Et nolite dicere intra vos ipsos, Patrem habemus Abraham: potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae [Matth. III, 7-9]. Si fructus dignos poenitentiae non feceritis, nolite vobis de illa stirpe blandiri: potens est Deus et vos damnare, et Abraham filiis non fraudare. Habet enim unde excitet filios Abrahae; fient filii qui fidem fuerint imitati: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Nos sumus: in parentibus nostris lapides eramus, quando pro Deo lapides colebamus; de talibus lapidibus familiam Deus fecit Abrahae.
6 Quid se ergo extollit inanis et vana iactatio? Filii Abrahae gloriari iam desinant: audierunt quod audire debuerunt, Si filii Abrahae estis, factis probate, non verbis. Quaeritis me occidere hominem: interim non dico Filium Dei, non dico Deum, non dico Verbum, quia non moritur Verbum; hoc dico quod videtis, quia et quod videtis potestis occidere, et quem non videtis offendere. Hoc ergo Abraham non fecit. Vos facitis opera patris vestri. Et adhuc non dicit quis est iste pater eorum.
7 Modo illi quid responderunt. Coeperunt enim utcumque cognoscere, non de carnis generatione Dominum loqui, sed de vitae institutione. Et quia consuetudo Scripturarum est, quas legebant, fornicationem spiritualiter appellare, cum diis multis et falsis anima tanquam prostituta subiicitur, ad hoc responderunt: Dixerunt itaque ei, Nos ex fornicatione non sumus nati, unum patrem habemus Deum. Iam viluit Abraham. Repulsi enim sunt, quomodo repelli debuerunt ore veridico; quia talis erat Abraham, cuius facta non imitabantur, et de illius genere gloriabantur. Et mutaverunt responsionem; credo, dicentes apud semetipsos: Quotiescumque nominaverimus Abraham, dicturus est nobis, Quare non imitamini eum, de cuius genere gloriamini? Nos sanctum, iustum, innocentem, tantum virum imitari non possumus: Deum dicamus patrem nostrum, videamus quid nobis dicturus est.
8 Prorsus falsitas invenit quod diceret, et non inveniret veritas quid responderet? Audiamus quid dicant, audiamus quid audiant: Unum, inquiunt, patrem habemus Deum. Dixit ergo eis Iesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me: ego enim ex Deo processi et veni. Neque enim a meipso veni, sed ille me misit. Dicitis Deum patrem, agnoscite me vel fratrem. Verumtamen erexit intelligentibus cor, et illud tetigit quod solet dicere, Non a meipso veni, ille me misit, a Deo processi et veni. Mementote quid soleamus dicere, Ab illo venit; et a quo venit, cum illo venit. Christi ergo missio, est incarnatio. Quod vero de Deo processit Verbum, aeterna processio est: non habet tempus, per quem factum est tempus. Nemo dicat in corde suo: Antequam esset Verbum, quomodo erat Deus? Nunquam dicas: Antequam esset Verbum Dei. Nunquam Deus sine Verbo fuit; quia Verbum est manens, non transiens; Deus, non sonus; per quem factum est coelum et terra, non quod praeteriit cum iis quae facta sunt super terram. Ergo ab illo processit ut Deus, ut aequalis, ut Filius unicus, ut Verbum Patris: et venit ad nos, quia Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis [Ioan. I, 14]. Adventus eius, humanitas eius: mansio eius, divinitas eius: divinitas eius quo imus, humanitas eius qua imus. Nisi nobis fieret qua iremus, nunquam ad illum manentem perveniremus.
9 Quare, inquit, loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. Ideo non poterant cognoscere, quia non poterant audire. Sed unde audire non poterant, nisi quia corrigi credendo nolebant? Et hoc unde? Vos a patre diabolo estis. Quamdiu patrem commemoratis? Quamdiu patres mutatis, modo Abraham, modo Deum? Audite a Filio Dei, cuius sitis filii: A patre diabolo estis.
10 Hic iam cavenda est haeresis Manichaeorum, quae dicit esse quamdam naturam mali et quamdam gentem tenebrarum cum principibus suis, quae ausa est pugnare contra Deum: illum vero Deum, ne debellaret gens adversa regnum eius, misisse contra eam tanquam viscera sua principes de luce sua; eamque gentem fuisse debellatam, unde diabolus originem ducit. Hinc dicunt ducere originem carnem nostram; et secundum hoc putant dictum a Domino, Vos a patre diabolo estis, quod essent illi velut natura mali, ducentes originem de gente contraria tenebrarum. Sic errant, sic excaecantur, sic seipsos faciunt gentem tenebrarum, credendo quod falsum est contra eum a quo creati sunt. Bona est enim omnis natura; sed vitiata est hominis natura per voluntatem malam. Quod fecit Deus non potest esse malum, si ipse homo non sit sibi malus: sed plane Creator, Creator est; creatura, creatura est; aequari creatura non potest Creatori. Discernite eum qui fecit, ab eo quod fecit. Aequari non potest fabro scamnum, aequari non potest columna structori; et tamen faber si scamnum fecit, lignum ipse non creavit. Dominus autem Deus noster quia omnipotens est, et Verbo fecit quod fecit: omnia quae fecit non habuit unde faceret, et tamen fecit. Facta sunt enim quia voluit, facta sunt quia dixit: sed facta factori comparari non possunt. Quaeris quod compares, Filium unicum agnosce. Unde ergo Iudaei filii diaboli? Imitando, non nascendo. Audite Scripturae sanctae consuetudinem. Propheta dicit ad ipsos Iudaeos: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea [Ezech. XVI, 3]. Amorrhaei gens erat quaedam, unde originem Iudaei non ducebant: Cethaei et ipsi gentem suam habebant, omnino alienam a genere Iudaeorum. Sed quia erant impii Amorrhaei et Cethaei, Iudaei autem imitati sunt impietates illorum; invenerunt sibi parentes, non de quibus nascerentur, sed quorum mores sectando pariter damnarentur. Quaeritis autem fortasse, unde ipse diabolus? Inde utique unde et caeteri Angeli. Sed caeteri Angeli in sua obedientia perstiterunt: ille inobediendo et superbiendo lapsus est angelus, et factus est diabolus.
11 Sed modo audite quid dicat Dominus, Vos, inquit, a patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Ecce unde filii eius; quia talia desideratis, non quia de illo nati estis. Quae sunt illius desideria? Ille homicida erat ab initio. Ecce quod est, desideria patris vestri facere vultis: Quaeritis me occidere, hominem qui veritatem vobis dico. Et ille invidit homini, et occidit hominem. Diabolus enim cum invideret homini, serpente indutus locutus est mulieri, et de muliere venenavit et virum. Mortui sunt diabolum audiendo [Gen. III, 1], quem non audissent, si Dominum audire voluissent: positus enim homo inter eum qui creavit, et eum qui lapsus est, obtemperare debuit Creatori, non deceptori. Ergo ille homicida erat ab initio. Videte genus homicidii, fratres. Homicida dicitur diabolus, non gladio armatus, non ferro accinctus; ad hominem venit, verbum malum seminavit, et occidit. Noli ergo putare te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades: si fratri tuo mala persuades, occidis. Et ut scias quia occidis, audi Psalmum: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta [Psal. LVI, 5]. Vos ergo desideria patris vestri vultis facere: ideo saevitis in carnem, quia non potestis in mentem. Ille homicida erat ab initio: utique in primo homine. Ex illo ille homicida, ex quo potuit fieri homicidium: ex illo potuit fieri homicidium, ex quo factus est homo. Non enim posset occidi homo, nisi prius fieret homo. Homicida ergo ille ab initio. Et unde homicida? Et in veritate non stetit. Ergo in veritate fuit, sed non stando cecidit. Et quare in veritate non stetit? Quia veritas non est in eo. Non quomodo in Christo, sic est veritas, ut Christus ipse sit veritas. Si ergo iste in veritate stetisset, in Christo stetisset, sed in veritate non stetit, quia veritas non est in eo.
12 Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur; quia mendax est, et pater eius. Quid est hoc? Audistis verba Evangelii, intenti accepistis: ecce repeto, ut agnoscatis quid exigatis. De diabolo Dominus ea dicebat quae de diabolo dici a Domino debuerunt. Ille homicida erat ab initio, verum est; nam primum hominem occidit: et in veritate non stetit; quia de veritate lapsus est. Cum loquitur mendacium, utique ipse diabolus, de propriis loquitur; quia mendax est, et pater eius. In his verbis quidam patrem diabolum habere putaverunt, et quaesierunt quis esset diaboli pater. Hic vero detestabilis error Manichaeorum invenit adhuc qua deciperet imperitos. Solent enim dicere: Puta diabolus angelus fuit, et lapsus est; ab illo coepit peccatum, sicut dicitis: Pater eius quis erat? Nos contra: Quis enim nostrum aliquando dixit diabolum habere patrem? Et illi contra: Dominus dicit, Evangelium loquitur, de diabolo dicens, ait, Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit; quia veritas non est in eo: cum loquitur mendacium, de propriis loquitur; quia mendax est, et pater eius.
13 Audi, intellige; non te longe mitto, in ipsis verbis intellige. Diabolum Dominus dixit patrem mendacii. Quid est hoc? Audi quid sit, replica modo ipsa verba, et intellige. Non omnis enim qui mentitur, pater mendacii sui est. Si enim ab alio mendacium accepisti, et dixisti; tu quidem mentitus es proferendo mendacium: sed pater mendacii ipsius non es, quia ab altero accepisti mendacium. Diabolus autem a seipso mendax fuit; mendacium suum ipse genuit, a nemine audivit. Quomodo Deus Pater genuit Filium veritatem; sic diabolus lapsus genuit quasi filium mendacium. His auditis, replica nunc et recole verba Domini: mens catholica, quid audieris adverte, quid dicat attende. Ille: quis? Diabolus - homicida erat ab initio. Agnoscimus, occidit Adam. Et in veritate non stetit. Agnoscimus, quia de veritate lapsus est. Quia veritas non est in eo. Verum est; recedendo a veritate [Er. Lugd. et Ven., quia recedendo a veritate. Lovanienses vocem, quia, uncis includunt. M.] non habet veritatem. Cum loquitur mendacium, de propriis loquitur. Non aliunde accipit unde loquatur. Cum loquitur mendacium, de propriis loquitur; quia mendax est, et pater eius. Et mendax est, et pater mendacii. Nam tu forte mendax es, quia mendacium loqueris: sed non es pater eius. Si enim quod dicis a diabolo accepisti, et diabolo credidisti; mendax es, pater mendacii non es: ille vero quia non aliunde accepit mendacium, quo mendacio tanquam veneno serpens hominem occideret, pater est mendacii; sicut Deus Pater est veritatis. Recedite a patre mendacii, currite ad Patrem veritatis; amplectimini veritatem, ut accipiatis libertatem.
14 Illi ergo Iudaei apud patrem suum viderunt quod loquebantur: quid, nisi mendacium? Dominus autem apud Patrem suum vidit quod loqueretur: quid, nisi seipsum? quid, nisi Verbum Patris? quid, nisi veritatem Patris aeternam, et Patri coaeternam? Ille ergo homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas non est in eo: cum loquitur mendacium, de propriis loquitur; quia mendax est. Et non solum mendax est, sed et pater eius est: id est, ipsius mendacii quod loquitur, pater est, quia ipse genuit mendacium suum. Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi. Quis ex vobis arguit me de peccato; quomodo ego arguo et vos et patrem vestrum? Si veritatem dico quare vos non creditis mihi; nisi quia filii diaboli estis?
15 Qui est ex Deo, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Iterum nolite attendere naturam, sed vitium. Sic sunt isti ex Deo, et non sunt ex Deo: natura ex Deo, vitio non ex Deo. Obsecro vos, attendite; in Evangelio habetis unde sanemini contra errores venenosos et nefarios haereticorum. Quoniam et de his verbis solent Manichaei dicere, Ecce quia duae naturae sunt, una bona, et altera mala; Dominus dicit: quid dicit Dominus? Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Dicit haec Dominus. Quid ergo, inquit, tu ad ista dicis? Audi quae dicam. Et ex Deo sunt, et ex Deo non sunt; natura ex Deo sunt, vitio non sunt ex Deo: natura enim bona quae ex Deo est, peccavit voluntate, credendo quod diabolus persuasit, et vitiata est; ideo medicum quaerit, quia sana non est. Ecce quod dico. Sed impossibile tibi videtur ut ex Deo sint, et ex Deo non sint: audi quia non est impossibile. Sic sunt ex Deo, et non sunt ex Deo, quomodo et filii Abrahae sunt, et non sunt filii Abrahae. Hic habetis; non est quod dicatis. Ipsum Dominum audi, ipse illis dixit, Scio quia filii Abrahae estis. Numquid Dominus mentiretur? Absit. Ergo verum est quod Dominus dixit? Verum est. Verum est ergo quod illi Abrahae filii erant. Verum est. Audi ipsum negantem. Qui dixit, Filii Abrahae estis, ipse illos negavit filios Abrahae: Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me occidere, hominem qui veritatem vobis dico, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. Vos facitis opera patris vestri, id est diaboli. Quomodo ergo et filii Abrahae erant, et filii Abrahae non erant? Utrumque in illis ostendit: et filii Abrahae erant, propter originem carnis; et non erant filii Abrahae, propter vitium diabolicae persuasionis. Sic et Dominum et Deum nostrum attendite: et ex illo erant, et ex illo non erant. Quomodo ex illo erant? Quia ipse creavit hominem de quo nati erant. Quomodo ex illo erant? Quia ipse est conditor naturae, ipse est creator carnis et animae. Quomodo ergo ex illo non erant? Quia vitiosi a seipsis facti erant. Ex illo non erant, quia imitando diabolum, filii diaboli facti erant.
16 Venit ergo Dominus Deus ad hominem peccatorem. Duo nomina audisti, et hominem, et peccatorem. Quod homo est, ex Deo est: quod peccator est, non est ex Deo. A natura vitium secernatur: agnoscatur natura, unde Creator laudetur; agnoscatur vitium, propter quod medicus invocetur. Quod ergo ait Dominus, Qui est ex Deo, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis; non naturarum merita discrevit, aut praeter suam animam et carnem, aliquam naturam in hominibus quae peccato vitiata non esset, invenit: sed quoniam praescierat qui fuerant credituri, ipsos dixit ex Deo, quoniam regenerationis adoptione renascerentur ex Deo. Ad hos pertinet, Qui est ex Deo, verba Dei audit. Quod vero sequitur, Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis; eis dictum est, qui non solum peccato vitiosi erant (nam hoc malum commune erat omnibus), sed etiam praecogniti quod non fuerant credituri, ea fide qua sola possent a peccatorum obligatione liberari. Quapropter praesciebat illos quibus talia dicebat, in eo permansuros quod ex diabolo erant, id est, in suis peccatis atque impietate morituros, in qua ei similes erant; nec venturos ad regenerationem in qua essent filii Dei, hoc est ex Deo nati, a quo eran homines creati. Secundum hanc praedestinationem locutus est Dominus: non quod aliquem hominum invenerit, qui vel secundum regenerationem iam esset ex Deo, vel secundum naturam iam non esset ex Deo
Augustinus HOME

bke15.109r bke16.99r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XLI Rursum in illud, Dicebat autem Iesus ad eos qui crediderunt; usque ad id, Si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. <<<     >>> TRACTATUS XLIII Ab eo quod scriptum est, Responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei; usque ad id, Tulerunt ergo lapides Iudaei ut iacerent in eum: Iesus autem abscondit se, et exivit de templo.
monumenta.ch > Augustinus > 42

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik