Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XLI Rursum in illud, Dicebat autem Iesus ad eos qui crediderunt; usque ad id, Si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. [Ioan. VIII,31-36. ]
1 | Quod de lectione pristina sequitur, et de sancto Evangelio hodie nobis recitatum est, tunc distuli dicere, quoniam multa iam dixeram, et de libertate in quam nos vocat gratia Salvatoris, non praetereunter neque negligenter fuerat disserendum: hinc hodie, Domino adiuvante, statuimus loqui vobis. Quibus enim loquebatur Dominus Iesus Christus, Iudaei erant, ex magna quidem parte inimici, sed etiam amici ex quadam parte iam facti, et futuri: nam quosdam ibi videbat, sicuti iam diximus, qui post eius passionem fuerant credituri. Hos intuens dixerat: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum [Ioan. VIII, 28]. Erant ibi etiam qui haec loquente illo continuo crediderunt; ipsis locutus est quod audivimus hodie: Dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderant ei, Iudaeos: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Manendo eritis: quia enim nunc credentes estis, manendo videntes eritis. Ideo sequitur, Et cognoscetis veritatem. Veritas incommutabilis est. Veritas panis est, mentes reficit nec deficit: mutat vescentem, non ipsa in vescentem mutatur. Ipsa est veritas Verbum Dei, Deus apud Deum unigenitus Filius. Haec Veritas carne induta est propter nos, ut de Maria virgine nasceretur, et impleretur prophetia, Veritas de terra orta est [Psal. LXXXIV, 12]. Haec ergo Veritas cum Iudaeis loqueretur, latebat in carne: latebat autem non ut negaretur, sed ut differretur; differretur, ut in carne pateretur; in carne autem pateretur, ut caro peccati redimeretur. Stans itaque conspicuus secundum infirmitatem carnis Dominus noster Iesus Christus, et secundum maiestatem divinitatis occultus, dixit ad eos qui ei, eum haec loqueretur, crediderant, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. X, 22]. Et cognoscetis veritatem, quae modo vos latet, et loquitur vobis. Et veritas liberabit vos. Hoc verbum Dominus a libertate posuit, liberabit vos. Nihil est enim aliud proprie liberat, nisi liberum facit. Quomodo salvat nihil est aliud quam salvum facit; quomodo sanat nihil est aliud quam sanum facit; ditat nihil est aliud quam ditem, id est, divitem facit: sic liberat nihil est aliud quam liberum facit. Hoc in verbo graeco planius est . Nam in latina consuetudine plerumque dicimus hominem liberari, quod ad libertatem non pertinet, sed tantum ad salutem: sicut quisquam dicitur liberari ab infirmitate; usitate dicitur, non tamen proprie. Sic autem posuit Dominus hoc verbum, ut diceret, Et veritas liberabit vos, ut in graeca lingua nemo dubitet eum de libertate dixisse. |
2 | Denique et Iudaei sic intellexerunt, et responderunt ei: non illi qui iam crediderant, sed illi qui in turba erant nondum credentes: responderunt ei, Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis, Liberi eritis? Non autem dixerat Dominus, Liberi eritis; sed, Veritas liberabit vos. In quo tamen verbo illi, quia, sicut dixi, patet in graeco, non intellexerunt nisi libertatem; et extulerunt se quod semen essent Abrahae, et dixerunt, Semen Abrahae sumus; et nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis, Liberi eritis? O pellis inflata! Non est ista magnitudo, sed tumor. Et hoc ipsum secundum huius temporis libertatem quomodo verum dixistis, Nemini servivimus unquam? Ioseph non est venumdatus [Gen. XXXVII, 28]? Prophetae sancti in captivitatem non sunt ducti [IV Reg. XXIV]? Deinde, nonne ipse ille est populus qui in Aegypto lateres faciebat, et regibus duris non saltem in auro et argento, sed in luto serviebat [Exod. I, 14]? Si nemini servistis unquam, o ingrati, quid est quod assidue vobis imputat Deus quod vos de domo servitutis liberavit [Id. XIII, 3; [Deut. V, 6, etc.]? An forte patres vestri servierunt, vos autem qui loquimini, nemini unquam servistis? Quomodo ergo solvebatis iam tributa Romanis, unde et ipsi Veritati laqueum quasi captionis proposuistis, ut diceretis, Licet reddere tributum Caesari? ut si dixisset, Licet; teneretis eum quasi male optasset libertati seminis Abrahae: si autem diceret, Non licet; calumniaremini apud reges terrae, quod prohiberet regibus tributa persolvi. Merito prolato nummo victi estis, et captioni vestrae vos ipsi estis respondere compulsi. Ibi enim vobis dictum est, Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt; cum vos ipsi respondissetis quod nummus haberet imaginem Caesaris [Matth. XXII, 15-21]. Quia sicut quaerit Caesar in nummo imaginem suam, sic Deus quaerit in homine suam. Haec ergo respondit Iudaeis. Movet enim me, fratres, hominum vana superbia, quia etiam de ipsa, quam carnaliter intelligebant, sua libertate mentiti sunt dicentes, Nemini servivimus unquam. |
3 | Dominus autem quid responderit, hoc potius et intentius audiamus, ne et nos ipsi servi inveniamur. Respondit enim eis Iesus: Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Servus est, utinam hominis et non peccati. Quis non sub his verbis contremiscat? Praestet nobis Dominus Deus noster, id est et mihi et vobis, ut pro sententia loquar de hac libertate appetenda, et de illa servitute vitanda. Amen, amen dico vobis, Veritas dicit: et quale est Domini Dei nostri dicere, Amen, amen dico vobis? Multum commendat quod ita pronuntiat; quodammodo, si dici fas est, iuratio eius est, Amen, amen dico vobis. Amen quippe interpretatur, Verum: et tamen non est interpretatum, cum potuisset dici, Verum dico vobis. Nec graecus hoc interpres ausus est facere, nec latinus: nam hoc verbum quod est Amen, nec graecum est nec latinum, sed hebraeum. Sic mansit, non est interpretatum, ut honorem haberet velamento secreti: non ut esset negatum, sed ne vilesceret nudatum. Nec semel tamen, sed bis a Domino dictum est, Amen, amen dico vobis. Iam quantum hoc commendatum sit, ex ipsa geminatione cognoscite. |
4 | Quid est ergo commendatum? Verum, verum dico vobis, Veritas dicit; quae utique etsi non diceret, Verum dico, mentiri omnino non posset: tamen commendat, inculcat; dormientes quodammodo excitat, intentos facit, contemni non vult. Quid dicens? Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. O miserabilis servitus! Plerumque homines cum dominos malos patiuntur, venales se petunt; non quaerentes dominum non habere, sed saltem mutare; servus peccati quid faciat? quem interpellet? apud quem interpellet? apud quem se venalem petat? Deinde servus hominis aliquando sui domini duris imperiis fatigatus, fugiendo requiescit: servus peccati quo fugit? Secum se trahit quocumque fugerit. Non fugit seipsam mala conscientia, non est quo eat, sequitur se; imo non recedit a se: peccatum enim quod facit, intus est. Fecit peccatum, ut aliquam corporalem caperet voluptatem: voluptas transit, peccatum manet; praeteriit quod delectabat, remansit quod pungat. Mala servitus! Aliquando fugiunt homines ad Ecclesiam, et plerumque eos patimur tanquam indisciplinatos: volentes carere dominis , qui nolunt carere peccatis. Aliquando autem etiam illicito iugo et improbo subiecti fugiunt ad Ecclesiam, quia retinentur ingenui ad servitutem, et interpellatur episcopus: et nisi curet operam impendere, ne ingenuitas opprimatur, immisericors deputatur. Ad Christum omnes fugiamus, contra peccatum Deum liberatorem interpellemus: venales nos petamus, ut eius sanguine redimamur. Dicit enim Dominus, Gratis venumdati estis, et sine argento redimemini [Isai. LII, 3]. Sine pretio, sed vestro; quia meo. Hoc Dominus dicit: ipse enim pretium dedit, non argentum, sed sanguinem suum. Nam nos et servi et egeni remanseramus. |
5 | Liberat ergo ab hac servitute solus Dominus: qui illam non habuit, ipse de illa liberat; solus enim in hac carne venit sine peccato. Nam quos videtis in manibus matrum parvulos ferri, nondum ambulant, et iam sunt compediti; traxerunt enim de Adam quod solvatur a Christo. Pertinet etiam ad ipsos, cum baptizantur, ista gratia quam Dominus pollicetur; quia de peccato solus liberare potest, qui venit sine peccato, et factus est sacrificium pro peccato. Audistis enim cum Apostolus legeretur: Pro Christo, inquit, legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo; id est, tanquam vos Christus obsecret. Quid? Reconciliari Deo. Si exhortatur et obsecrat Apostolus ut reconciliemur Deo, inimici eramus Deo. Nemo enim reconciliatur nisi ex inimicitiis. Inimicos autem nos non natura, sed peccata fecerunt. Unde inimici illius, inde servi peccati. Non habet Deus liberos inimicos; necesse est servi sint: et servi remanebunt nisi ab illo liberentur, cui peccando inimici esse voluerunt. Obsecramus ergo, inquit, pro Christo, reconciliari Deo. Quomodo autem reconciliamur, nisi solvatur quod inter nos et ipsum separat? Ait enim per prophetam: Non gravavit aurem ne audiat, sed peccata vestra separant inter vos et Deum [Isa. LIX, 1, 2]. Quia ergo non reconciliamur nisi ablato quod in medio est, et posito quod in medio sit. Est enim medium separans, sed contra est mediator reconcilians; medium separans est peccatum, mediator reconcilians est Dominus Iesus Christus: Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus [I Tim. II, 5]. Ut ergo tollatur maceria separans quod est peccatum, venit ille mediator, et factus est sacrificium sacerdos ipse. Et quia sacrificium factus est pro peccato, offerens seipsum in holocaustum in cruce passionis suae, sequitur Apostolus et dicit, cum dixisset, Obsecramus pro Christo, reconciliari Deo: quasi diceremus, quomodo poterimus reconciliari? Eum, inquit, id est ipsum Christum, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus iustitia Dei in ipso [II Cor. V, 20, 21]. Eum ipsum, inquit, Christum Deum, qui non noverat peccatum. Venit enim in carne, hoc est in similitudine carnis peccati [Rom. VIII, 3], non tamen in carne peccati, non habens ullum omnino peccatum: et ideo factus est verum sacrificium pro peccato, quia nullum habebat ipse peccatum. |
6 | Sed forte de sensu meo dixi, quia peccatum sacrificium est pro peccato. Qui legerunt, agnoscant; qui non legerunt, non sint pigri: non sint, inquam, pigri ad legendum, ut veraces sint ad iudicandum. Cum de sacrificiis enim praeciperet Deus offerendis pro peccato, in quibus sacrificiis non erat expiatio peccatorum, sed umbra futurorum, eadem ipsa sacrificia, easdem ipsas hostias, easdem ipsas victimas, eadem ipsa animalia quae admovebantur mactanda pro peccatis, in quorum sanguine sanguis ille figurabatur, peccata Lex appellat: usque adeo ut in quibusdam locis scriptum sit ita, ut sacerdotes immolaturi ponerent manus suas super caput peccati, id est, super caput victimae immolandae pro peccato. Tale ergo peccatum, id est, sacrificium pro peccato, factus est Dominus noster Iesus Christus, qui non noverat peccatum. |
7 | Merito liberat ab hac servitute peccati ille qui dicit in Psalmis: Factus sum tanquam homo sine adiutorio, inter mortuos liber [Psal. LXXXVII, 5, 6]. Solus enim liber, quia non habebat peccatum. Ipse enim dicit in Evangelio: Ecce venit princeps huius mundi, diabolum significans venturum in Iudaeis persecutoribus; ecce, inquit, venit, et in me nihil inveniet [Ioan. XIV, 30, 31]. Non quomodo in eis quos occidit etiam iustos, invenit qualecumque peccatum, in me nihil inveniet. Et tanquam ei diceretur, si nihil in te inveniet, quare te occidet? Subiecit, et ait: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc. Non, inquit, mortem mei peccati necessitate persolvo, sed in eo quod morior, voluntatem Patris mei facio: plusque ibi facio quam patior, quia si nollem, nec passus essem. Habes illum alio loco dicentem, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. [Id. X, 18]. Ecce vere in mortuis liber. |
8 | Cum ergo omnis qui facit peccatum, servus sit peccati, quae sit spes nobis libertatis, audite. Servus autem, inquit, non manet in domo in aeternum. Ecclesia est domus, servus peccator est. Intrant multi in Ecclesiam peccatores. Non ergo dixit, Servus non est in domo; sed, non manet in domo in aeternum. Si ergo nullus ibi servus erit, quis ibi erit? Cum enim rex iustus sederit in throno, sicut Scriptura loquitur, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato [Prov. XX, 8, 9]? Multum nos terruit, o fratres mei, dicendo, Servus non manet in domo in aeternum. Adiungit autem, et dicit, Filius autem manet in aeternum. Ergo solus in domo sua erit Christus? nullus illi populus cohaerebit? Cui erit caput, si non erit corpus? An forte totum hoc Filius, caput et corpus? Non enim sine causa et terruit, et spem dedit: terruit, ne peccatum amaremus; spem dedit, ne de peccati solutione diffideremus: Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum. Quae ergo nobis spes est, qui non sumus sine peccato? Audi spem tuam; Filius manet in aeternum. Si ergo vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Haec spes nostra est, fratres, ut a libero liberemur, et liberando servos nos faciat: servi enim eramus cupiditatis, liberati servi efficimur charitatis. Hoc et Apostolus dicit: Vos autem fratres in libertatem vocati estis; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem servite invicem [Galat. V, 13]. Non ergo dicat christianus: Liber sum, in libertatem vocatus sum: servus eram, sed redemptus sum, et ipsa redemptione liber effectus sum, faciam quod volo; nemo me prohibeat a voluntate mea, si liber sum. Sed si ista voluntate peccatum facis, servus es peccati. Noli ergo libertate abuti ad libere peccandum, sed utere ad non peccandum. Erit enim voluntas tua libera, si fuerit pia. Eris liber, si fueris servus; liber peccati, servus iustitiae: dicente Apostolo, Cum servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae: nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam [Rom. VI, 20, 22]. Hoc conemur, id agamus. |
9 | Prima libertas est carere criminibus. Intendite, fratres mei, intendite; ne forte possim perducere vobis ad sensum et qualis modo sit, et qualis futura sit ista libertas. Quemlibet valde iustum discutias in hac vita, quamvis iam sit dignus iusti vocabulo, non est tamen sine peccato: audi ipsum sanctum Ioannem, cuius et hoc Evangelium est, in Epistola sua dicentem, Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est [I Ioan. I, 8]. Solus hoc dicere potuit in mortuis liber, de solo dici potuit qui non noverat peccatum; de solo dici potuit: etenim expertus est omnia secundum similitudinem sine peccato [Hebr. IV, 15]. Solus dicere potuit, Ecce veniet princeps mundi, et in me nihil inveniet. Quemcumque alium licet iustum discusseris, non omnimodo est sine peccato. Nec qualis erat Iob, cui Dominus tale testimonium perhibebat, ut diabolus invideret, et postularet tentandum, tentans superaretur, ut ille probaretur [Iob. I, II]. Ideo autem ille probatus est, non quia latebat Deum coronandus, sed ut innotesceret hominibus imitandus. Etiam ipse Iob quid dicit? Quis enim mundus? Nec infans, cuius est unius diei vita super terram [Id. XIV, 4, sec. LXX]. Sed plane multi iusti dicti sunt sine querela, quod intelligitur sine crimine: nulla enim querela iusta est de his in rebus humanis, qui non habent crimen. Crimen autem est peccatum grave, accusatione et damnatione dignissimum. Non ergo Deus quaedam peccata damnat, quaedam iustificat et laudat: nulla laudat, odit omnia. Quomodo odit medicus aegritudinem aegroti, et id agit curando ut aegritudo pellatur, aeger levetur: sic Deus gratia sua hoc in nobis agit, ut peccatum consumatur, homo liberetur. Sed quando consumitur, inquies? Si minuitur, quare non consumitur? Minuitur autem in vita proficientium, quod in vita consumitur perfectorum. |
10 | Prima est ergo libertas, carere criminibus. Ideo et apostolus Paulus quando elegit ordinandos vel presbyteros vel diaconos, et quicumque ordinandus est ad praeposituram Ecclesiae, non ait, Si quis sine peccato est; hoc enim si diceret, omnis homo reprobaretur, nullus ordinaretur: sed ait, Si quis sine crimine est [I Tim. III, 10, ] [et Tit. I, 6], sicuti est homicidium, adulterium, aliqua immunditia fornicationis, furtum, fraus, sacrilegium, et caetera huiusmodi. Cum coeperit ea non habere homo (debet autem non habere omnis christianus homo), incipit caput erigere ad libertatem: sed ista inchoata est, non perfecta libertas. Quare, inquit aliquis, non est perfecta libertas? Quia 'video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae: non enim quod volo ago, ait, sed quod odi illud facio' [Galat. V, 17]. 'Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae vultis illa faciatis.' Ex parte libertas, ex parte servitus: nondum tota, nondum pura, nondum plena libertas, quia nondum aeternitas. Habemus enim ex parte infirmitatem, ex parte accepimus libertatem. Quidquid peccatum est a nobis, antea deletum est in Baptismo. Numquid quia deleta est tota iniquitas, nulla remansit infirmitas? Si non remansisset, sine peccato hic viveremus. Quis autem audeat hoc dicere nisi superbus, nisi misericordia liberatoris indignus, nisi qui seipsum vult decipere, et in quo veritas non est? Ergo ex eo quod remansit aliquid infirmitatis, audeo dicere, ex qua parte servimus Deo, liberi sumus: ex qua parte servimus legi peccati, adhuc servi sumus. Unde dicit Apostolus quod dicere coeperamus: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Ecce unde liberi, unde condelectamur legi Dei: libertas enim delectat. Nam quamdiu timore facis quod iustum est, non Deus te delectat . Quamdiu adhuc servus facis, te non delectat: delectet te, et liber es. Noli timere poenam, sed ama iustitiam. Nondum potes amare iustitiam? time vel poenam, ut pervenias ad amandam iustitiam. |
11 | Ergo iam ille ex parte superiore liberum se esse sentiebat, unde dicebat, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Delectat me lex, delectat me quod iubet lex, delectat me ipsa iustitia. Video autem aliam legem in membris meis: haec est quae remansit infirmitas: repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Ex hac parte sentit captivitatem, ubi non est impleta iustitia: nam ubi condelectatur legi Dei, non captivus, sed legis amicus est; et ideo liber, quod amicus. Quid ergo ex eo quod restat? Quid, nisi respiciamus ad illum qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis? Denique et ipse qui loquebatur, ad illum respexit: 'Infelix ego homo, quis me liberabit, inquit, de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Ergo si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis.' Denique ita conclusit: 'Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati' [Rom. VII, 19-25]. Ipse ego, inquit: non enim duo sumus inter nos contrarii de diversis principiis venientes; sed ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati, quamdiu languor obluctatur saluti. |
12 | Sed si carne servis legi peccati, fac quod ait ipse Apostolus: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis eius, neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato [Rom. VI, 12, 13]. Non ait, Non sit; sed, Non regnet. Quamdiu peccatum necesse est esse in membris tuis, saltem illi regnum auferatur, non fiat quod iubet. Surgit ira? noli dare irae linguam ad maledicendum; noli dare irae manum aut pedem ad feriendum. Non surgeret ira ista irrationabilis, nisi peccatum esset in membris: sed tolle illi regnum, non habeat arma unde contra te pugnet; discet etiam non surgere, cum arma coeperit non invenire. Non exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato; alioquin toti captivi eritis, et non erit dicere, Mente servio legi Dei. Mens enim si teneat arma, membra non moventur in ministerium furentis peccati. Teneat arcem imperator interior, quia sub maiore imperatore iuvandus assistit; frenet iram, coerceat concupiscentiam. Inest tamen quod frenetur, inest quod coerceatur, inest quod teneatur. Quid autem volebat ille iustus mente serviens legi Dei, nisi ut omnino non esset quod frenaretur? Et hoc debet conari omnis qui tendit ad perfectionem, ut et ipsa concupiscentia cui non dantur ad obediendum membra, quotidie in proficiente minuatur. Velle, inquit, adiacet mihi, perficere autem bonum non [Rom. VII, 18]. Numquid dixit, Non mihi adiacet facere bonum? Si hoc dixisset, spes nulla esset. Non ait, Non mihi adiacet facere, sed, Non mihi adiacet perficere. Quae est enim perfectio boni, nisi consumptio et finis mali? Quae est autem consumptio mali, nisi quod Lex dicit, Non concupisces [Exod. XX, 17]? Omnino non concupiscere perfectio boni est, quia consumptio mali est. Hoc dicebat ille, Perficere bonum non mihi adiacet; quia non poterat facere ut non concupisceret: faciebat tantum ut concupiscentiam refrenaret, ut concupiscentiae non consentiret, et concupiscentiae membra ad satellitium non praeberet. Perficere ergo, inquit, bonum non mihi adiacet: non possum implere quod dictum est, Non concupisces. Quid ergo opus est? Ut impleas, Post concupiscentias tuas non eas [Eccli. XVIII, 30]. Hoc age interim quamdiu insunt illicitae concupiscentiae in carne tua, Post concupiscentias tuas non eas. Mane in servitute Dei, in libertate Christi; mente servi legi Dei tui. Noli te dare concupiscentiis tuis: sequendo eas, vires eis addis; dando eis vires quomodo vineis, quando contra te inimicos nutris viribus tuis? |
13 | Quae igitur libertas plena atque perfecta in illo Domino Iesu qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis; quando plena et perfecta libertas erit? Quando nullae inimicitiae, quando 'novissima inimica destruetur mors. Oportet enim corruptible hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem: cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua' [I Cor. XV, 26, 53, 54, 55]? Quid est, Ubi est, mors, contentio tua? Caro concupiscebat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, sed quando peccati caro vigebat. Ubi est, mors, contentio tua? Iam vivemus, iam non moriemur, in illo qui pro nobis mortuus est et resurrexit: ut qui vivunt, inquit, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit [II Cor. V, 15]. Precemur medicum saucii, portemur in stabulum curandi. Ille est enim qui promittit sanitatem, qui miseratus est in via semivivum a latronibus derelictum : infudit oleum et vinum, curavit vulnera, levavit in iumentum, perduxit in stabulum, stabulario commendavit. Cui stabulario? Forte illi qui dixit, Pro Christo legatione fungimur [Ibid. 20]. Dedit etiam duos nummos, qui impenderentur saucio curando [Luc. X, 30-35]: forte ipsa sunt duo praecepta, in quibus tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 37-40]. Ergo, fratres, et Ecclesia hoc tempore, in qua saucius sanatur, stabulum est viatoris: sed ipsi Ecclesiae sursum est haereditas possessoris. |