monumenta.ch > Augustinus > 39
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXXVIII Ab eo quod scriptum est, Dixit ergo eis Iesus: Ego vado, et quaeretis me; usque ad id, Dixit eis Iesus: Principium, quia et loquor vobis. <<<     >>> TRACTATUS XL Ab eo loco, Dixit ergo eis Iesus: Cum exaltaveritis Filium hominis; usque ad id, Et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XXXIX Ab eo quod scriptum est, Multa habeo de vobis loqui et iudicare; usque ad id, Et non cognoverunt quia Patrem eius dicebat Deum. [Ioan. VIII,26, 27. ]

1 Verba Domini nostri Iesu Christi quae habuit cum Iudaeis, ita moderans loquelam suam, ut caeci non viderent, et fideles oculos aperirent, quae hodie de sancto Evangelio recitata sunt, ista sunt: Dicebant ergo Iudaei, Tu quis es? Quia dixerat supra Dominus, Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris [Ioan. VIII, 25, 24]. Ad hoc ergo illi, Tu quis es? veluti quaerentes nosse in quem deberent credere, ne in suo peccato morerentur. Respondit dicentibus, Tu quis es? et ait, Principium, quia et loquor vobis. Si se dixit Dominus esse principium, quaeri potest utrum et Pater principium sit. Si enim Filisu principium est qui habet Patrem, quanto facilius intelligendus est Deus Pater esse principium, qui habet quidem Filium cui Pater sit, sed non habet de quo sit? Filius enim Patris est Filius, et Pater utique Filii Pater est: sed Deus de Deo Filius dicitur, lumen de lumine Filius dicitur: Pater dicitur lumen, sed non de lumine; Pater dicitur Deus, sed non de Deo. Si ergo Deus de Deo, lumen de lumine principium est; quanto facilius intelligitur principium lumen de quo lumen, et Deus de quo Deus? Videtur itaque absurdum, charissimi, ut Filium dicamus principium, et Patrem principium non dicamus.
2 Sed quid agemus? numquid duo erunt principia? Cavendum est hoc dicere. Quid ergo? si et Pater principium et Filius principium, quomodo non duo principia? Quomodo dicimus Patrem Deum et Filium Deum, nec tamen dicimus duos deos. Nefas est enim dicere duos deos, nefas est dicere tres deos: et tamen qui Pater est, non est Filius; qui Filius est, non est Pater: Spiritus autem sanctus Patris et Filii Spiritus, nec Pater est nec Filius. Quamvis ergo, sicut aures catholicae sunt eruditae in gremio matris Ecclesiae, nec ille qui est Pater sit Filius, nec ille qui est Filius sit Pater, nec Spiritus sanctus Patris et Filii sit vel Filius vel Pater, tres deos tamen esse non dicimus: quamvis de singulis si quaeratur, necesse est de quocumque interrogati fuerimus, Deum esse fateamur.
3 Et absurda ista videntur hominibus solita trahentibus ad insolita, visibilia ad invisibilia, creaturam comparantibus Creatori. Interrogant enim nos aliquando infideles et dicunt: Patrem quem dicitis, Deum dicitis? Respondemus: Deum. Filium quem dicitis, Deum dicitis? Respondemus: Deum. Spiritum sanctum quem dicitis, Deum dicitis? Respondemus: Deum. Ergo, inquiunt, Pater et Filius et Spiritus sanctus tres sunt dii? Respondemus: Non. Turbantur, quia non illuminantur: cor clausum habent, quia clavim fidei non habent. Nos ergo, fratres, fide praecedente, quae sanat oculum cordis nostri, quod intelligimus, sine obscuritate capiamus; quod non intelligimus, sine dubitatione credamus: a fundamento fidei non recedamus, ut ad culmen perfectionis veniamus. Deus est Pater, Deus est Filius Deus est Spiritus sanctus: et tamen Pater non est qui Filius, nec Filius est qui Pater, nec Spiritus sanctus Patris et Filii Spiritus aut Pater est aut Filius. Trinitas unus Deus: Trinitas, una aeternitas, una potestas, una maiestas; tres [Editi, tres personae. At Mss. omnes carent voce, personae: eamque expungi Lovanienses in Castigationibus tomi noni praeceperant.], sed non dii. Non mihi calumniator respondeat: Quid ergo tres? Si enim tres, ait, oportet dicas quid tres. Respondeo: Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ecce, inquit, tres dixisti; sed quid tres exprime. Imo tu numera: nam ego compleo tres, cum dico, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Id enim quod Pater ad se est, Deus est; quod ad Filium est, Pater est: quod Filius ad seipsum est, Deus est; quod ad Patrem est, Filius est.
4 Ista quae dico potestis de similitudinibus agnoscere quotidianis. Homo et alter homo, si ille sit pater, ille filius; quod homo est, ad seipsum est; quod pater est, ad filium est: et filius quod homo est, ad seipsum est; quod autem filius est, ad patrem est. Pater enim nomen est dictum ad aliquid, et filius ad aliquid: sed isti duo homines sunt. At vero Pater Deus ad aliquid est Pater, id est ad Filium; et Filius Deus ad aliquid est Filius, id est ad Patrem: sed non quomodo illi duo homines sunt, sic isti duo dii. Quare hoc non ita est ibi? Quia illud aliud, hoc autem aliud est: quia illa divinitas est. Est ibi aliquid ineffabile, quod verbis explicari non possit, ut et numerus sit, et numerus non sit. Videte enim si non quasi apparet numerus, Pater et Filius et Spiritus sanctus Trinitas. Si tres, quid tres? Deficit numerus. Ita Deus nec recedit a numero, nec capitur numero. Quia tres sunt, tanquam est numerus: si quaeris quid tres, non est numerus. Unde dictum est, Magnus Dominus noster et magna virtus eius, et sapientiae eius non est numerus [Psal. XIV, 6, 5]. Ubi cogitare coeperis, incipis numerare: ubi numeraveris, quid numeraveris non potes respondere. Pater, Pater est; Filius, Filius est; Spiritus sanctus, Spiritus sanctus est: quid sunt isti tres, Pater et Filius et Spiritus sanctus? Non tres dii? Non. Non tres omnipotentes? Non. Non tres mundi creatores? Non. Ergo omnipotens Pater? Omnipotens plane. Ergo et Filius non omnipotens? Plane et Filius omnipotens? Ergo et Spiritus sanctus non omnipotens? Et ipse omnipotens. Tres ergo omnipotentes? Non; sed unus omnipotens. Hoc solo numerum insinuant quod ad invicem sunt, non quod ad se sunt. Quia enim Deus Pater ad se est Deus simul cum Filio et Spiritu sancto, non sunt tres dii; quia ad se est omnipotens simul cum Filio et Spiritu sancto, non sunt tres omnipotentes: quia vero non ad se est Pater, sed ad Filium; nec Filius ad se est, sed ad Patrem; nec Spiritus ad se, in eo quod dicitur Spiritus Patris et Filii; non est quid dicam tres, nisi Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum, unum omnipotentem. Ergo unum principium.
5 Accipite aliquid de Scripturis sanctis, unde hoc quod dicitur utcumque capiatis. Posteaquam Dominus noster Iesus Christus resurrexit, et cum voluit ascendit in coelum, decem diebus illic impletis misit inde Spiritum sanctum: quo impleti qui aderant in conclavi uno, omnium gentium linguis coeperunt loqui. Miraculo exterriti Domini interfectores, compuncti doluerunt, dolentes mutati sunt, mutati crediderunt: accesserunt corpori Domini, id est numero fidelium, tria millia hominum. Item alio facto quodam miraculo, accesserunt alia quinque millia; facta est plebs una non parva: in qua omnes accepto Spiritu sancto, quo amor spiritualis accensus est, charitate ipsa et fervore spiritus in unum redacti, coeperunt in ipsa societatis unitate vendere omnia quae habebant, et pretia ponere ad pedes Apostolorum, ut distribueretur unicuique, sicut cuique opus erat. Et hoc de illis Scriptura dicit, quod erat eis anima una et cor unum in Deum [Act. II-IV]. Attendite ergo, fratres, et hinc agnoscite mysterium Trinitatis, quomodo dicamus, Et Pater est, et Filius est, et Spiritus sanctus est, et tamen unus Deus est. Ecce illi tot millia erant, et cor unum erat; ecce tot millia erant, et una anima erat. Sed ubi? In Deo. Quanto magis ipse Deus? Numquid erro in verbo, quando dico duos homines duas animas, aut tres homines tres animas, aut multos homines multas animas? Recte utique dico. Accedant ad Deum, una anima est omnium. Si accedentes ad Deum, multae animae per charitatem una anima est, et multa corda unum cor; quid agit ipse fons charitatis in Patre et Filio? Nonne ibi magis Trinitas unus est Deus? Inde enim nobis charitas venit, de ipso Spiritu sancto, sicut dicit Apostolus: charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Rom. V, 5]. Si ergo charitas Dei diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, multas animas facit unam animam, et multa corda facit unum cor; quanto magis Pater et Filius et Spiritus sanctus, Deus unus, lumen unum, unumque principium?
6 Audiamus ergo principium quod loquitur nobis. Multa, inquit, habeo loqui de vobis et iudicare. Meministis quod ait, Ego non iudico quemquam [Ioan. VIII, 15]: ecce modo dicit, Multa habeo de vobis loqui et iudicare. Sed aliud est, non iudico; aliud, habeo iudicare. Non iudico, dixit ad praesens; venerat enim ut salvaret mundum, non ut iudicaret mundum [Id. XII, 47]: quod autem dicit, Multa habeo de vobis loqui et iudicare, iudicium futurum dicit. Ideo enim ascendit, ut veniat iudicare vivos et mortuos. Nemo iustius iudicabit, quam qui iniuste iudicatus est. Multa, inquit, habeo de vobis loqui et iudicare: sed qui me misit, verax est. Videte quemadmodum Patri det gloriam aequalis Filius. Exemplum enim nobis praebet, et tanquam in cordibus nostris loquitur: O homo fidelis, si Evangelium meum audis, dicit tibi Dominus Deus tuus, ubi ego in principio Verbum Deus apud Deum, aequalis Patri, coaeternus gignenti, do gloriam ei cuius sum Filius; quomodo tu superbus es adversus eum cuius servus es?
7 Multa habeo, inquit, de vobis loqui et iudicare: sed qui me misit, verax est: tanquam diceret, Ideo verum iudico, quia Filius veracis veritas sum. Pater verax, Filius veritas, quid putamus esse amplius? Cogitemus si possimus, quid est amplius, verax an veritas. De quibusdam quaeramus. Pius homo plus est, an pietas? Sed plus est ipsa pietas: pius enim a pietate, non pietas a pio. Potest enim esse pietas, etsi ille qui pius erat, factus est impius. Ipse perdidit pietatem, pietati nihil abstulit. Quid item pulcher et pulchritudo? Plus est pulchritudo quam pulcher: pulchritudo enim facit pulchrum, non pulcher facit pulchritudinem? Castus et castitas? Castitas plane plus est quam castus. Si enim castitas non esset, unde esset iste castus, non haberet: si autem noluerit esse castus, castitas integra perseverat. Si ergo plus pietas quam pius, plus pulchritudo quam pulcher, plus castitas quam castus; numquid dicturi sumus plus veritas quam verax? Si hoc dixerimus, Filium incipiemus dicere Patre maiorem. Ait enim apertissime ipse Dominus: Ego sum, via et veritas, et vita [Ioan. XIV, 6]. Ergo si Filius veritas; Pater quid, nisi quod ait ipsa veritas, Qui me misit, verax est? Filius veritas, Pater verax: quid plus sit quaero, sed aequalitatem invenio. Verax enim Pater non ab ea veritate verax est cuius partem cepit, sed quam totam genuit.
8 Video planius esse dicendum. Et certe ne vos diu teneam, hodie huc usque tractetur: cum finiero quod volo dicere, adiuvante Deo, sermo claudatur. Hoc ideo dixi, ut intentos vos facerem. Omnis anima quoniam res est mutabilis, et quamvis magna creatura, tamen creatura; quamvis corpore melior, tamen facta: omnis ergo anima quoniam mutabilis est, hoc est, modo credit, modo non credit; modo vult, modo non vult; modo adultera est, modo casta; modo bona, modo mala; mutabilis est: Deus autem hoc est quod est; ideo proprium nomen sibi tenuit, Ego sum qui sum [Exod. III, 14]. Hoc est Filius, dicendo, Nisi credideritis quia ego sum: ad hoc pertinet et, Tu quis es? Principium [Ioan. VIII, 24, 25]. Deus igitur incommutabilis est, anima mutabilis. Quando capit anima ex Deo unde sit bona, participando fit bona: quomodo tuus oculus participando videt. Nam lumine subtracto non videt, cuius particeps factus videt. Quia ergo anima participando fit bona, si mutata coeperit esse mala, bonitas manet cuius erat particeps bona. Bonitatis enim cuiusdam particeps facta est cum bona esset; qua mutata in peius, integra bonitas permanet. Si recedat anima et mala fiat, non minuitur bonitas; si revertatur et bona fiat, non crescit bonitas. Factus est oculus tuus particeps lucis huius, et vides: clausus est? hanc lucem non minuisti: apertus est? hanc lucem non auxisti. Hac data similitudine, fratres, intelligite quia si pia est anima, est pietas apud Deum, cuius fit particeps anima; si est casta anima, est castitas apud Deum, cuius est particeps anima; si est bona anima, est bonitas apud Deum, cuius est particeps anima; si est verax anima, est veritas apud Deum, cuius est particeps anima. Cuius particeps si non fuerit anima, omnis homo mendax [Psal. CXV, 11]: si omnis homo mendax, nullus homo de suo verax. Pater autem verax, de suo est verax; quia genuit veritatem. Aliud est, Verax est homo iste, quia iam percepit veritatem; aliud est, Verax Deus, quia genuit veritatem. Ecce quomodo verax est Deus, non participando, sed generando veritatem. Video vos intellexisse et gaudeo: sufficiat vobis hodie; caetera quando Domino placuerit, sicut donaverit, exponemus.
Augustinus HOME

bke15.103r bke16.99r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXXVIII Ab eo quod scriptum est, Dixit ergo eis Iesus: Ego vado, et quaeretis me; usque ad id, Dixit eis Iesus: Principium, quia et loquor vobis. <<<     >>> TRACTATUS XL Ab eo loco, Dixit ergo eis Iesus: Cum exaltaveritis Filium hominis; usque ad id, Et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
monumenta.ch > Augustinus > 39

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik